Sermo 2
Ad religiosos
DE ZELO PERFECTIONIS ET OBSERVANTIA RELIGIOSÆ VITÆ EXTRA RELIGIONIS STATUM.
BENEDICTUS Dominus, qui hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non deficiat laus tua de ore hominum in æternum. Judith XIII, 24, 25.
Verba hæc de forti, virtuosa ac venerabili illa Judith conscripta, multo excellentius de fortissima, virtuosissima atque sanctissima Agatha dici queunt. Ipsam equidem hoc die in sua passione omnipotens Deus ita magnificavit, ut usque in finem mundi, in militanti honoretur, invocetur atque laudetur Ecclesia, tanquam una sanctarum mulierum virginumque præcipua. Nunc quoque laudatur, et in æternum laudabitur valde, præcipue in Ecclesia triumphanti.
Itaque « magnificavit » eam Deus altissimus, dando ei plenariam sui ipsius mortificationem, et omnium mundanorum aspernationem perfectam. Impleverat virgo ista sanctissima quod monebat Apostolus: Mortificate (inquiens) membra vestra quæ sunt super terram;1 itemque,
C Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.2 Imo in sæculo degens, complevit quod Christus edocuit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.3 O quam infinita est misericordia Dei, et quam potens est gratia ejus in suis electis, sed et quam occulta sunt ejus judicia, ita ut nemo rationabiliter valeat desperare, nec quisquam præsumere sive inaniter gloriari! Ecce sacratissima Agatha in sæculo remanens, nec cœnobium ingressa, claustralem secuta est perfectionem, et Salvatoris implevit consilia. Abnegavit namque, superavit, fregit, atque vivifice mortificavit se ipsam in mundo, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigens, castissime vivens, et voluntatem suam præceptis Dei et Ecclesiæ fidelissime subdens.4
Aliqui vero in cœnobio professi, claustralis perfectionis manent expertes: qui voluntatem suam contra obedientiæ votum resumunt, et propriæ affectioni magis quam superioris sui obtemperant jussioni. Et si forte aperte non audeant rebellare, non tamen quiescunt quousque eorum voluntati præsidens acquiescat, et suam eis subjiciat voluntatem. Ad quod variis viis practicisque laborant valde inordinate: imo interdum tam inordinate, ut vultum avertant, loquelam subtrahant, consuetum occursum præcidant a spirituali patre, cui promiserunt solenniter obedire, quousque eorum affectioni consentiat. Isti votum obedientiæ tam vere adimplent, quam vere Christi intuitu ac amore propriam deserunt superiorique subjiciunt voluntatem. Quo constat, quod nec voto nec suæ satisfaciant professioni: et tamen propriis excæcati affectibus, putant se miseri esse obedientes, se ipsos damnabiliter seducentes.
Frangat ergo, vincat, suppeditet religiosus propriam voluntatem propriumque judicium, et omnem passionum impetum immoderantiamque refrenet, violentiam sibi ipsi inferens salutarem; nec instar brutorum, ira, impatientia, sensualitatisve motibus aliis agitetur, sed informabilis, dirigibilis et corrigibilis jugiter exstet. Nemo nostrum sit cum reprobis filiis Israel, cum Satanæ synagoga, attritæ frontis, duræ cervicis, indomabilis corde, ne quod per Isaiam prophetam loquitur Spiritus Sanctus, ei conveniat: Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.5 Nullus, quum a præsidente extorserit quod affectat, prævaluisse se arbitretur: imo tunc a propria voluntate, a concupiscentia mala, a privato amore sciat se victum, et lugeat ac corrigat semetipsum, neque de cetero amplius tale quid machinetur.
Præterea contemplemur, quam perfecta aspernatio omnium mundanorum fuerit in Agatha virgine inclyta, martyre gloriosa. Certe quum esset non solum ingenua, sed et spectabilis genere, opulenta in rebus, præpotens in cognatis, corpore speciosa, mente ingeniosa, eloquens valde, atque ad omnem mundi prosperitatem excellenter disposita; nihilo minus, tanquam vilissimum quid sprevit hæc omnia, ne per ea a contemplationis sinceritate, a sanctæ dilectionis fervore, a cordis munditia, a superna beatitudine retraheretur. Divitiæ, deliciæ et honores sæculi hujus, erant ei molesta. Et quantum quis ambitiosissimus, libidinosissimus, avarissimus ad illa afficitur, tantum ipsa omnia illa detestabatur.6 Fuitque ipsa crucifixa mundo, et mundus sibi. Vere spiritualissima et divinissima fuit hæc admirabilis virgo, et tota in christianitatis, in puritatis, devotionis ac bonitatis affectum conversa.
Quid ergo est, quod nos negligentes ac miseri, superficiales et ad externa effusi, qui manna fastidimus cœleste, post religionis ingressum, post solennis professionis emissionem præ juramento obligatoriam, adhuc mente revertimur in Ægyptum, carnales et vanas consolatiunculas amplexamur, et ea quæ sunt mundi affectamus, nec ipsas cupiditates ex nostris cordibus funditus exstirpamus: imo ad parva ac vilia quæque exteriora tam immoderanter pueriliterque afficimur, ut magis velimus animo conturbari, lædi, indignari, contendere, irasci, detrahere, caritate privari aut minorari, quam talibus carere aut spoliari? Ubi est quod consulit Sapientia increata, Verbum Patris æterni, Unigenitus Dei:7 Si quis tollit quæ tua sunt, ne repetas? et, Qui aufert tunicam tuam, dimitte ei et pallium?8 quod item ait Vas electionis: Jam omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos? Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini?9 Præterea sæcularibus dicitur: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.10 Quam damnabile igitur et probrosum est istud in religioso, cordis affectum ita immoderate apponere rebus permodicis, quarum usus dumtaxat ei conceditur ad placitum præsidentis, ut quum ipse voluerit, ille semper paratus sit resignare?
Secundo, Deus omnipotens mirabiliter decoravit ac magnificavit sacratissimam Agatham virginea puritate et castitate valde præcipua. Quod luce clarius innotescit ex hoc, quia quum a judice vitioso assignata et juncta esset turpissimis feminis, atque ab eis quotidie plurimis modis alliceretur ad venerea, nunquam est mota, nunquam carnaliter stimulata, nunquam sensualiter affectata: imo flebat quotidie, orabat assidue, ad martyrii palmam jugiter adspirabat. Quid ad hoc possumus dicere, nisi Deum in Sancta sua tam præelecta laudare, et nos ipsos in infinitum humiliare, despicere, deplorare? quippe qui tam facili occasione stimulum patimur carnis, qui sola imaginatione movemur, et sæpe ultra quam exprimi decet, alteramur, inquinamur, illudimur, qui ad continentiam voto adstringimur. Verumtamen absit ut quis ita incautus, ita imprudens, tam intimoratus, tam carnalis, mollis et invirilis consistat, ut tactu, adspectu, osculo vel amplexu, ad brutales se provocet motus. Quod si quis ex aliquo prædictorum se senserit stimulari, mox incitamentum illud abjiciat; alioqui timeat de mortali. Interdum quoque pigritiam somnolentiamque tempore divini admittendo Officii, talem quis patitur brutalitatem: quod certum est dupliciter esse culpabile.
Studeamus ergo, o fratres, exemplo sacratissimæ Agathæ, spiritualibus desideriis inflammari, dominicæ passionis recordationibus adimpleri, in virtutum transformari affectum, et totis præcordiis transferri ac constabiliri in Deum; jugiter quoque bonis actibus occupari, orationibus et meditationibus sanctis devotissime immorari, ferventer adspirare ad Deum, compunctionumque lacrimis abundare. Imo quo plura occurrunt vanitatis ac voluptatis objecta, ibi fortius mentem erigamus ad Dominum, et omne fugiamus peccatum, imo et peccandi occasionem ac sensuum irrefrenationem. Tertio, Creator sublimis magnificavit sponsam suam carissimam Agatham admirabili mentis constantia, insuperabili patientia, victoriosissima fortitudine, in universo suo martyrio. Longe fuit ab ea timor suppliciorum, formido mortis, tristitia premens, turbulentia deordinans, defectio in tormentis: imo in immanissimis illis tormentis, quum diutissime torqueretur in ubere, quum in equuleo esset distenta, quum super testas fractas et carbones volutaretur ignitos, mansit tranquilla, invicta, imo et spiritualiter læta. Ego, inquiens, in his lætor suppliciis, sicut qui bonum nuntium audit. Ad carcerem quoque quasi ad epulas ivit.
In quibus omnibus copiose multipliciterque instruimur, ut imperfectum nostrum attendant ac defleant oculi nostri: quod, heu! tam impatientes, tam inconstantes et debiles sumus, quod tam cito sæculari cruciamur tristitia, quod nec modica pati valemus adversa. Ideo confundatur quisque in se ipso, confusione salubri ad pœnitentiam efficacem, ut idonee se emendet. Si mortui sumus mundo et nobismetipsis, cur instar sæcularium hominum ad iram, impatientiam, tristitiam passionesque alias commovemur? Si Christus vivit et regnat in nobis, cur cum ipso pati, affligi, despici abhorremus? Numquid major est servus domino suo, discipulusve magistro, aut membrum mysticum capite summo præstantius?1112 Postremo, si cum gloriosissima Agatha cupimus coronari, non vereamur cum ea saltem aliqua pati, nisi forte putemus coronari posse, legitime non certantem.13
De aliis demum quibus Deus S. Agatham magnificavit, in sequenti dicetur sermone.
Footnotes
Chapter 128 of 161