Sermo 1
S. AGATHÆ VIRGINIS ET MARTYRIS
DE VITA ET MARTYRIO S. AGATHÆ, CUM ERUDITIONIBUS ALIIS PIIS.
FORTITUDO et decor indumentum ejus. Prov. xxxi, 25.
Gloriosissima virgo, invictissima martyr, devotissima Agatha, multis excellentiis, laudibus atque virtutibus decoratur, quarum duæ in themate præassumpto tanguntur.
Prima ejus excellentia est, abundantia in donis naturæ et bonis fortunæ. Fuit enim pulcherrima corpore, nobilis genere, ingeniosa et egregiæ indolis, ac plena divitiis. Sicque ex naturali dispositione fuit aptissima mundo. Et quanto huic sæculo aptior fuisset, tanto plus meruit apud Deum, omnia carnalia et mundana prorsus despiciendo propter Deum.
Secunda excellentia ejus est, purissima atque fortissima castitas ejus, et stabilitas cordis sui in Deo. Quum enim impiissimus judex, nomine Quintianus, sanctissimam Agatham non potuisset ad idolorum cultum inducere, tradidit eam Aphrodisiæ meretrici et novem filiabus ejus meretricibus, ut beatam Agatham ad carnalia vitia traherent, eamque a fide Christi, nunc prospera promittendo, nunc adversa minando, averterent. Quibus Agatha sancta respondit : Mens mea in Christo fundata est, verba vestra venti sunt, quæ mentem meam dejicere non valebunt. Quumque per triginta dies feminæ illæ immundæ eam a suo proposito non possent revocare, Aphrodisia dixit ad Quintianum : Facilius saxum et ferrum mollescerent, quam ista puella Christum relinqueret. Ecce quanta perfectio fuit, infra tot dies a luxuriosissimis ac procacissimis feminis ad nullam provocari libidinem : quum tamen in prostibulo tot obscenitates exercerentur quotidie, et innumerabilibus modis amatores ac amatrices immunditiæ niterentur eam per verba, per nutus et signa, per opera libidinosa ad concupiscentiam incitare. O quam indesinenter Sol sapientiæ, Deus omnipotens, fulsit in corde sacratissimæ Agathæ, quam valide inflammavit ejus affectum divino amore, quam suavissimas consolationes spirituales infudit animæ ejus !
Tertia excellentia felicissimæ Agathæ fuit, præclara sapientia ejus, quæ splenduit in ejus responsis, quibus impium Quintianum vehementissime confutavit, et magis quam dici potest, afflixit. Quum enim Quintianus jussisset S. Agatham idolis sacrificare, ipsa respondit : Sit talis uxor tua qualis fuit Venus dea tua, quæ scilicet fuit adultera; et tu talis sis qualis exstitit Jupiter deus tuus, qui scilicet fuit incestuosus, adulter, Sodomita, et desiderio patricida. Tunc Quintianus iratus, jussit eam alapis cædi, dicens: In injuriam judicis noli garrire. Cui Agatha: Miror, inquit, te infatuatum, ut illos dicas deos et deas, quorum vitam nec te ipsum nec conjugem tuam vis sequi. Si enim dii et deæ sunt, bonum tibi optavi; si autem exsecraris eorum consortia, mihi concordas. Rursus, Quintiano dicente ad Agatham, Si ingenua es, quomodo ancillam Christi te dicis? respondit: Summa ingenuitas est servitus Christi. Item, dum Quintianus fecisset ejus mamillam abscidi, beatissima Agatha dixit: Impie, crudelis et dire tyranne, non erubuisti amputare in femina quod tu ipse suxisti in matre?
Præterea, dum post restitutionem abscisæ mamillæ, Quintianus præcepisset S. Agathæ ut idola adoraret, dixit ad eum: Verba tua stulta et vana sunt, aerem maculantia. Miser, sine sensu et intellectu, quomodo vis ut lapides adorem, et Deum cœli, qui me sanavit, dimittam? Ecce quam constans et imperterrita fuit virgo ista dignissima, in omni quam pro Christo pertulit pœna. Vere in ea impletum est quod Christus in Evangelio promisit martyribus, dicens: Quum steteritis ante reges et præsides, nolite præmeditari quid aut quomodo respondeatis; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Et item: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
Quarta excellentia sacratissimæ Agathæ est, invictissima fortitudo, patientia atque alacritas sua in suppliciis horribilibus quæ patiebatur. Quum enim Quintianus jussisset eam ad carcerem trahi, ivit ad carcerem lætissima, quasi ad epulas invitata. Quum vero esset in equuleo suspensa et torqueretur in eo, dixit: Ego in pœnis istis delector sicut qui thesauros invenit.
A Post hæc, dum mamilla ejus diutissime torqueretur, et tandem abscideretur, patientissime tulit hoc. Postremo, dum jussu Quintiani, super testas fractas et carbones ignitos nudo corpore volutaretur, gratias egit Deo, et libentissime hoc ferebat. O quam mirabiliter operabatur Spiritus Sanctus in anima virginis hujus, in tam inhumanis suppliciis eam corroborando, illuminando et consolando! Certe inter cetera omnipotentis Dei miracula, non mediocriter computandum est quod virgini huic, juvenculæ tenerrimæ, generosæ atque pulcherrimæ, et aliis multis ei similibus, fragilem sexum et mollem animum naturaliter habentibus, dedit tam constantissimum cor in crudelissimis horribilissimisque tormentis.
Quinta excellentia S. Agathæ est, magnitudo miraculorum quæ Deus circa eam exercuit. Quum enim esset post abscisionem suæ mamillæ incarcerata, venit ad eam gloriosissimus princeps Apostolorum Petrus, eam consolans, et mamillam restituens atque plenissime curans. Quum vero super testas fractas et carbones ignitos nuda volutaretur, repente magnus terræ motus civitatem in qua patiebatur, in tantum concussit, quod pars ejus corruens duos consiliarios Quintiani oppressit; et omni plebe clamante quod propter injustum Agathæ cruciatum talia paterentur, jussit eam tyrannus ad carcerem reduci. In quo facta oratione, cum ingenti voce spiritum tradens, migravit ad Deum. Porro dum Christiani eam reverenter sepelirent, quidam juvenis sericis indutus, cum centum et amplius viris pulcherrimis, albis indutis, advenit, atque in omnium oculis ad caput beatissimæ Agathæ marmoream tabulam ponens, statim disparuit: qui omnes angeli sancti fuerunt. Eratque scriptum in tabula illa: Mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo, et patriæ liberationem. Quorum verborum sensus est iste: Mentem sanctam habuit, spontaneam se obtulit, dedit Deo honorem, et patriæ promeruit liberationem. Dum autem
Matth. x, 19; Luc. xxi, 14.
Luc. xxi, 15; Matth. x, 20.
Quintianus ejus investigaret divitias, unus equus eum momordit, alius equus sic calce eum percussit, quod in flumen corruens, fuit submersus, nec corpus ejus unquam potuit inveniri. Ecce quam præclare honoravit Deus altissimus hanc suam sponsam, amicam, filiam et martyrem.
Ejus ergo studeamus imitari virtutes, ut simus in omni eventu constantes, in tribulationibus patientes et hilares Deoque gratias referentes, castitatem quoque mentis et corporis diligentes; nec permittamus nos ad peccandum induci, sed Deum præ oculis habentes, omni persuasioni iniquæ, tam hominum quam dæmonum, fortiter resistamus, omnem etiam sæcularem et carnalem abjiciamus timorem, cum Propheta dicentes:1 Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?2 Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Unde et Isaias propheta ait: Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescet?3 Dominum exercituum sanctificate, id est, sancte vivendo honorate;4 ipse pavor vester, et ipse timor
Footnotes
Chapter 127 of 161