Sermo 3
DE MORTIFICATIONE VITIORUM, DE PATIENTIA, DE GRATITUDINE, DEQUE COGNITIONE DONORUM DEI.
LAUDATE Dominum Deum nostrum, qui in me adimplevit misericordiam suam. Judith xiii, 17, 18.
Multæ sunt miseriæ hominum : quæ tamen ad duo genera reducuntur, quoniam quædam sunt miseriæ pœnæ, quædam miseriæ culpæ. Circa miserias pœnæ versantur corporalia misericordiæ opera, illas sublevando aut auferendo. Porro circa miserias culpæ versantur spiritualia opera misericordiæ, illas tollendo aut minuendo : ut sunt, peccanti ignoscere, forefacientem corripere, errantem reducere. Quumque utraque misericordiæ opera in nobis exerceat Deus, illa præcipue ad ejus misericordiam pertinent, per quæ culparum nostrarum miseriis auxiliatur, a peccatis nos liberando aut præservando, et gratiam infundendo, profectum et conservationem in virtutibus tribuendo. Et breviter, quidquid mali deest, quidquid boni adest, totum opus est misericordiæ Dei, quemadmodum in Threnis loquitur Jeremias : Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Et hoc, quantum ad mali carentiam. Quantum vero ad boni præsentiam loquitur Isaias : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.1 Itaque, quoniam Deus gloriosissimam Agatham tam benignissime præservavit a vitiis, atque in omni virtute et gratia tam specialissime prævenit, perfecit et conservavit, merito ipsa hortatur : « Laudate Dominum Deum nostrum, qui in me adimplevit misericordiam suam ». Ideo quando et nos a Deo seu ejus vicariis increpamur, castigamur, informamur, grati simus, et advertamus quia spiritualia opera misericordiæ in nobis exercent. Maneatque semper in unoquoque plena ad Deum dilectio, atque sincera et amorosa ad præsidentem fiducia : de quo nihil suspicemur sinistrum, sed quod animarum nostrarum quærat salutem.
Præterea spiritu sapientiæ ac prudentiæ Deus nimis specialiter ac gratiosissime S. Agatham magnificavit et adimplevit :2 ita quod paratissima fuit omni poscenti se reddere rationem de sua fide et spe ; adversarios quoque fidei, præsertim impiissimum judicem, vehementissime ac sapientissime confutavit, et rationabilissimis suis afflixit responsis. Quæ omnia in ejus patent Legenda. Nonne sapientissimum verbum fuit quod dixit, Summa ingenuitas est, in qua Christi servitus comprobatur ?3 Siquidem Christo servire, regnare est. Quid enim est Christo servire, nisi vitiis repugnare, invisibilibus hostibus reluctari, se ipsum regere ratione ac lege divina, corpus in servitutem redigere animæ, sensualitatem domare, subjici Deo, virtutibus ministrare? Quod utique nobilissimum est, illustrissimusque triumphus, ac summa libertas. Idcirco studeamus sic nobiles esse.4 Nullus subjiciatur pigritiæ, nullus somnolentia, otiositate, negligentia superetur. Nemo deserviat suo ventri, nec loquacitate vincatur. Nemo ita deordinatus tamque ignobilis exstet, ut in eo sensualitas dominetur, ut præcipitetur a propria ira, ut passioni succumbat.5 Si quis nostrum indiget sapientia, postulet eam a Deo. Imo, quum omnes sapientia vehementer indigeamus, omnes pro ejus infusione, augmento, perfectione, Fontem sapientiæ
Ibidem. cum omni instantia et affectu jugiter deprecemur, dicentes : Da mihi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore ;6 itemque, Dirige me in veritate tua, et doce me.7
Insuper, sapientissimum verbum est, quod victoriosissima Agatha dixit ad judicem : Sicut triticum non potest in horreum poni, nisi theca ejus fuerit fortiter conculcata ; sic anima mea non potest paradisum intrare cum palma martyrii, nisi feceris corpus meum diligenter a carnificibus lacerari. Sic quoque illustrissimus martyr S. Ignatius dixit : Frumentum sum Christi ; leonum dentibus molar, ut mundus panis efficiar. Nec mirum : nam et Christum oportuit pati, et ita intrare in gloriam suam. Quomodo igitur sine tribulationibus et persecutionum tolerantiis virtuosis, intrabimus gloriam alienam? Quis filius quem non corripit pater?8 Quid circa hoc divinus ait Apostolus? In disciplina (inquit) perseverate. Tanquam filiis, vobis se offert Deus. Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.9 Itaque, sicut Deus quos amat, arguit et castigat;10 ita bonus ejus vicarius fratres quos sinceriter diligit, corripit et emendat.11 Nec super hoc subditus indignetur, magis vero gratias agat.12 Nam disciplina, quamvis in præsenti non videatur esse gaudii, sed mœroris, postea tamen fructum pacatissimum præstat exercitatis per eam, ita ut dicant :13
Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.14 Porro qui in præsenti nolunt corripi, sed palpari, sciant se inter sæculares computari, atque damnandos cum illis quorum vita est pravitas impunita. Qui autem vere est virtuosus, tunc redditur gaudiosus quando caritative corripitur, dum juste corrigitur, imo et quando sine suis demeritis tribulatur, suo cupiens Domino conformari, et agnoscens quam multipliciter salubre sit adversitatibus exerceri. Idcirco patientia est omnium probatrix virtutum, juxta quod scriptum est : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Amplius, sapientissimum verbum fuit, quod præclarissima Agatha absciso ubere suo virgineo, dixit :15 Ego habeo mamillas integras intus in anima mea, ex quibus nutrio omnes sensus meos, quos ab infantia Domino consecravi. Nempe hæc spiritualia ubera sunt utriusque Testamenti Scripturæ, seu caritas et discretio, fides quoque et recta intentio : ex quibus omnes animæ vires spiritualiter nutriuntur, bene reguntur, virtuosis actibus reficiuntur. De quibus in Canticis fertur : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis ; et rursus, Quam pulchræ sunt mammæ tuæ!1617 Habeamus ergo et nos in anima nostra hujusmodi ubera; sintque fecunda et plena, ut secundum Scripturarum doctrinam, secundum caritatis instinctum, per fidem rectissimam dirigamus vitam nostram in omnibus, juxta vocem orantis : Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.18
Adhuc autem magnæ sapientiæ profundique sensus et eminentissimæ devotionis fuit oratio ejus extrema, qua dixit : Domine Jesu Christe, qui me creasti et ab infantia custodisti, corpusque meum a pollutione servasti, atque a me amorem sæculi abstulisti, qui et tormenta vincere me fecisti, et in eis mihi patientiam tribuisti, accipe spiritum meum, et jube me ad tuam misericordiam pervenire. Ecce qualiter omne bonum naturæ et gratiæ, mali quoque carentiam et ejus vitationem ac triumphum Deo prorsus adscripsit ; qualiter etiam per Spiritum Sanctum agnovit quæ sibi a Deo erant collata, et quod non solum bona operari, sed et aspera pro Deo et justitia pati, donum sit Dei; et quomodo quum tantis esset meritis plena, rogavit ad Omnipotentis misericordiam pervenire, sciens et confitens quod omnia sua merita Dei exsisterent munera. Propterea in omnibus his imitemur virginem istam sapientissimam, et ipsa Minerva sapientiorem. Nec unquam quisquam se jactet, nunquam inaniter glorietur, nunquam suis viribus bona adscribat quæ operatur; sed quo majora quis bona a Deo sortitur, quo plura efficit bona, eo humilior et Deo sit gratior atque subjectior.
Præterea in prædictis contemplemur pro viribus, quam infinita sit Dei misericordia in electis (præsertim in tribulationibus constitutis) etiam in præsenti, qui eis tantam dat consolationem internam in pœna, tantam alacritatem et futuræ felicitatis prælibationem in corde, ut tam copiose redundet in corpus sensitivamque partem: ita quod dolores vix sentiant, et grande relevamen experiantur in eis, sicut in beatissima Agatha multisque aliis patuit. Unde et S. Tiburtius super carbones ignitos quasi super flores deambulare se dixit. In quorum omnium persona locutus est Paulus apostolus: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra.19 Verumtamen Dominus Jesus, qui consolationis hujus magnitudinem redundantiamque contulit eis, in se ipso, tempore suæ acerbissimæ passionis, redundantiam noluit hanc habere, ut gravius pateretur pro nobis, et copiosiorem nobis misericordiam mereretur, perfectius quoque totius patientiæ largiretur exemplum: quatenus et nos discamus in omni tribulatione esse in Deo constantes, sive hujusmodi consolationem experiamur, sive non. Nec ob ejus subtractionem frangamur: imo divinæ dispensationis moderamini committamus ejus infusionem et subtractionem. Siquidem quid in hoc magis expediat pro nostra salute, novit Altissimus, cujus sapientiæ non est finis. Cui tanquam rectori providissimo ac superoptimo patri, nos ipsos cum omni fiducia debemus committere. Attamen si in adversis constantes, et in prosperis fuerimus humiles, vilesque consolationes spreverimus, nec pepercerimus nobis in cultu divino, vix poterit infinita pietas et munificentia Patris cœlestis consolationes suas in vita hac diu subtrahere nobis: tanta est bonitas ejus et caritas. Propter quod in talibus experta, locuta est Sara: Post fletum, Domine, exsultationem infundis;20 et post tempestatem, tranquillum facis.
Postremo, quam excellenter Deus sublimis magnificavit hanc Sanctam suam per gloriosa miracula in ejus martyrio et sepultura ac postea, et per velocem atque horribilem sui persecutoris interfectionem, scimus ex sua Legenda. Diligamus ergo, laudemus, veneremur atque sequamur hanc virginem præelectam. Ad Omnipotentis laudem et gloriam.
Reliqua huic festo opportuna require de S. Catharina et in Communi Sanctorum.
Footnotes
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
I Petr. iii, 15. ↩
-
Thren. iii, 22. ↩
-
Rom. xvi, 18. ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
-
Sap. ix, 4, 10. ↩
-
Ps. xxiv, 5. ↩
-
Luc. xxiv, 26. ↩
-
Hebr. xii, 7. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Ibid. 6; ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Hebr. xii, 11. ↩
-
Ps. lxxxix, 15. ↩
-
Eccli. xxvii, 6. ↩
-
Cant. 1, 1, 2. ↩
-
Cant. iv, 10. ↩
-
Ps. cxviii, 133. ↩
-
II Cor. 1, 5. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
Chapter 129 of 161