Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

QUOMODO IMITANDUS SIT B. GREGORIUS; ET QUIS SCOPUS MONACHI.

TU vero vigila, in omnibus labora, ministerium Dei imple, sobrius esto. II Tim. IV, 5.

Hæc verba sub persona Timothei episcopi omni sunt scripta episcopo, et implenda ab eo. Quæ beatus Papa Gregorius sublimiter adimplevit. Vigilavit namque mente et corpore, et ultra vires vigilavit humanas: per quod corpus suum extenuavit, quemadmodum in Ecclesiastico fertur, Vigilia honestatis tabefaciet carnes.1 Implevit quoque quod ait vir sanctus Deo,

Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo;2 et quod admonet Jeremias, Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.3

Denique, quam virtuosissima fuerit vita hujus magni Gregorii, scitis, et ejus pandit Legenda: quæ grandem nobis confert utilitatem, si bene pensetur. Nempe ad mundum contemnendum ac relinquendum, atque persistendum in vita religionis assumptæ, ad habendum consolationem, informationem ac opem in omni tentatione, prodest attendere quod de sancto narratur Gregorio: Quia quum esset vir nobilis senatoria stirpe exortus, valde dives, potens, apicemque philosophiæ adeptus, ac sericis vestimentis auro et gemmis rutilantibus indutus, sprevit hæc omnia, et cœnobium ingressus, vili tectus est ibi monastico habitu. Ecce vir talis ac tantus, ita in mundi hujus honoribus, divitiis deliciisque abundans, fama, nobilitate, scientia et decore tam inclytus, in juventute, imo in adolescentia sua, cœnobium est ingressus.

Si ergo in cœnobio tentatur quis de hoc quod mundum deseruit, quod in sæculo abundare, honorari delectarique posset, quod sponte reliquit tam multa et magna, proponat sibi Gregorium, et ejus comparatione se parum aut nihil egisse perpendat. Imo, si quis totius hujus mundi dominus esset, omni quoque temporali polleret prosperitate, et omni naturalium ornaretur perfectione donorum, atque hæc omnia propter Deum cœnobium intrans relinqueret, adhuc respectu cœlestium præmiorum, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, nullius esset momenti.4 Omnia demum quæ propter Deum relinquere possumus, nonne ab ipso accepimus et ejus sunt dona? sicut sanctus David primo Paralipomenon loquitur: Tua sunt omnia, Domine, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.5 Porro, etiam in præsenti vita multa majora ac digniora a Deo recepimus, quam propter eum deserimus. Propter quod Christus omnia propter se relinquenti spopondit:6 Centuplum accipiet. Pro temporalibus namque spiritualia dona, superna charismata, perfectiones supernaturales recipimus, pacemque pectoris, consolationes secretas, visitationes piissimas ac divinas.

Secundo, exemplo S. Gregorii ad fervidissimum et indesinentem provocamur accendimurque profectum. Legitur quippe, quod in conversionis suæ exordio mox tantum profecit atque ad tantam pervenit perfectionem, quod tunc in perfectorum numero poterat computari. O vere felix Gregorius, qui quanto major fuit et excellentior in donis naturæ, in bonis fortunæ, in muneribus gratiæ, in ecclesiastica dignitate, et in omnium reputatione, tanto plus in omnibus humiliavit se ipsum!7 Non cornua sibi assumpsit, nec quempiam quasi inferiorem contempsit.8 Et quamvis ex propriis facultatibus cœnobium in quo mansit, fundaverit, non tamen ex hoc sumpsit fiduciam aut libertatem illicitam.

B Attendant hæc, qui ingressi cœnobium, jactant se aliqua secum tulisse; aut ratione nobilitatis, sive scientiæ aut alicujus hujusmodi doni inflantur, et alios aspernantur: quorum mens excæcata non pensat, quod alii ex sua humilitate, patientia, devotione, caritate, diligentia, incomparabiliter digniores sint coram Deo, quam ipsi ex suis naturalibus, acquisitis aut fortuitis donis. Propter quod etiam in Ecclesiastico habetur: Melior est homo qui minuitur sapientia, et permanet in timore Dei, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.9

Insuper sanctus pater Gregorius, cur ad monasticam professionem venisset quotidie pensans, et quam reverenter Altissimo obsequi oporteat intuens, studuit incessanter proficere, omnemque horam fructuose expendere, orationibus, meditationibus, compunctionibus semper vacare. Corpus quoque suum in animæ servitutem vehementer redegit:10 in hoc solo ex nimio quodam fervore discretionem oblitus, et immoderate se habens, quod corpus suum nimis debilitavit. Tutissimum etiam ac firmissimum sibi faciens fundamentum virtutum, ad profundissimam se in primis dedit humilitatem, in qua usque ad finem vitæ suæ permansit ac crevit. Hinc statim in suæ conversionis initio ad contemplationis gratiam est perductus: ut sedens in cella, levavit sese super se;11 et in Deum rapiebatur assidue, dulcedinem Creatoris degustans, dissolvique cupiens et esse cum Christo, universis carnalibus ac terrenis sibi in fastidium versis, secundum quod ipsemet in exordio tangit dialogorum:12 Animus (inquiens) meus ex occupationis suæ molestia tactus, reminiscitur qualis aliquando in cœnobio fuit, qualiter ei cuncta labentia subter erant. Et quum detineretur adhuc in corpore, per contemplationem tamen, corporis claustra excessit; ipsamque mortem aliis formidabilem, jam tanquam vitæ januam concupivit.

In his igitur hunc virum sequamur sanctissimum. Nemo nostrum quasi prioribus confidens operibus aut longitudini temporum, remissius agat: imo quotidie enitamur copiosius illustrari, profundius humiliari, timoratiores diligentioresque fieri. Quo autem copiosius illuminabimur, eo utique vigilantiores erimus ad evitandum omne peccatum, ad obtinendum gratiæ ac virtutum augmentum, ad excrescendum in cordis munditia et caritatis sinceritate. Attendamus ergo continue cur huc venerimus, quid Deo voverimus, quid exigat nostra professio, quam inexcusabiles erimus et confusi, si inventi fuerimus negligentes. Sicque indefesse supra cordis nostri stemus custodiam, atque ad fontem puritatis ac principem lucis, Deum incircumscriptum, levemus ubique oculos cordis, adspiremus et afficiamur ad ipsum, et intus cum ipso deambulare ac exerceri assuescamus. Erubescamus, instar brutorum passionibus agitari, et instar sæcularium zelum amarum, corque distractum et animum maculatum habere. Verum in sanctitate et justitia Deo perseveranter deserviamus, omnem loquacitatem, otiositatem, carnalitatem, evagationem, turbulentiam inquietudinemque vitantes, et corde attento, fixo, reformato, accenso, sacrificium laudis, thymiama orationis, holocaustum propriæ abnegationis Domino jugiter offerentes; tamque sublimiter ac frequenter gustemus quam dulcis est Deus, ut cuncta carnalia et caduca nobis in fastidium convertantur:13 ad cœlestem beatitudinem tam fervide anhelantes, ut ex sententia decantemus, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, etc.

B Præterea sanctus Papa Gregorius non solum circa se ipsum, sed et circa creditum sibi gregem Domini diligentissime vigilavit, pro communi bono Ecclesiæ extreme laborans, verbis, scriptis, exemplis, oratione, consilio, et omni modo sibi possibili: sicque ministerium suum fructuosissime ac strenuissime adimplevit, sicut de hoc in sequenti diffusius dicetur sermone. Quod et superioribus religiosorum incumbit agendum. Nos vero qui aliis non præsidemus, cogitationum et affectionum nostrarum regamus familiam, vires animæ omnemque motum et actum membrorum rationi subdamus, verborum ac operum congeriem gubernemus secundum Scripturam ac Ordinis regulam. Pro communi quoque bono Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis, pro propinquis, commissis et benefactoribus instanter ac fervide deprecemur; fama et exemplis, verbis etiam tempore opportuno ædificemus alios, et mutuo nos ipsos; et Deo sic complacere conemur, ut orationes nostræ ac actiones ei ita complaceant ut et aliis prosint.

Footnotes

  1. Eccli. xxxi, 1. ↩

  2. Ps. cxviii, 62. ↩

  3. Thren. II, 19. ↩

  4. 1 Cor. II, 9. ↩

  5. 1 Par. XXIX, 14. ↩

  6. Matth. XIX, 29. ↩

  7. Eccli. III, 20. ↩

  8. Amos VI, 14. ↩

  9. Eccli. XIX, 21. ↩

  10. I Cor. IX, 27. ↩

  11. Thren. III, 28. ↩

  12. Philipp. I, 23. ↩

  13. 1 Petr. II, 3. ↩

Chapter 144 of 161