Skip to the text

Sermo 1

S. GREGORII PAPÆ

DE VIRTUTIBUS, LAUDIBUS ET EXCELLENTIIS S. GREGORII.

EGO autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Ps. LI, 10. Verba hæc de beatissimo Papa Gregorio congrue exponuntur. Ipse namque veraciter fuit in domo Dei, id est in universali Ecclesia Christi, tanquam oliva fructifera: quoniam verbo et scripto, fama et exemplo, oratione atque operibus pœnitentiæ, per se ipsum et per suos discipulos, copiosissimum fecit in Ecclesia fructum, innumerabilesque convertit ad Dominum.

Sed nunc hujus sanctissimi viri virtutes, laudes et excellentiæ sunt tangendæ. Prima excellentia ejus est, quod in urbe Romana, ex senatorum prosapia fuit natus, cunctis abundans divitiis, omnibus naturalibus donis ornatus, videlicet valde ingeniosus, mansuetus, pius, amabilis, liberalibus artibus præclarissime eruditus. Secunda virtus et excellentia ejus est, quod a pueritia exstitit timoratus. Nam licet in naturalibus et fortunalibus donis talis esset ac tantus, cogitavit tamen a pueritia relinquere omnia et cœnobium intrare; vitavit quoque omnem lasciviam carnis, vanitatem adolescentium levitatemque morum. Porro patre ejus defuncto, patrimonium suum latissimum ad Dei expendit honorem, sex monasteria in Sicilia construens, septimum vero in Urbe. Tertia ejus laus est, gratiosa sua conversio, admirabilisque profectus in monasterio: nam monasterium quod in Roma construxit ingressus est, ubi relictis vestibus sericis auro et argento fulgentibus, pauperem et humilem induit habitum monachorum; in quo repente in tantum profecit, quod in ipso suæ conversionis initio inter perfectos potuit computari. In tanto quoque abstinentiæ vixit rigore, quod corporis debilitatem magnam incurrit; sed anima ejus desuper divinæ sapientiæ illustrabatur splendoribus, divinæ caritatis accendebatur ardoribus, cœlestia die ac nocte contemplabatur, et tota absorbebatur ac transformabatur in Deum.

Quarta laus ejus est, felix sua promotio ad summi pontificii dignitatem: cui promotioni mirabiliter ex maxima humilitate renitebatur. Electus quoque in Papam, fugere cupiebat, sed non valebat, quia ne fugeret, portæ die ac nocte custodiebantur. Tandem a quibusdam obtinuit, quod eum in dolio super quadrigam extra Romam duxerunt. Quumque in silvarum antris se abscondisset, columna lucis præfulgida a cœlo dependens super eum apparuit, in qua quidam solitarius angelos ascendentes et descendentes conspexit. Sicque columna illa eum monstrante, a quærentibus est inventus et Romam reductus, atque in summum Pontificem consecratus.

Quinta excellentia ejus est, quod sanctos angelos in forma sensibili sæpe vidit. Quum enim Romæ solennem faceret processionem pro cessatione pestilentiæ, vidit super castrum Crescentii angelum Dei, qui gladium suum cruentatum detersit et in vaginam reposuit. Per quod S. Gregorius intellexit pestem cessasse. Alia vice, dum peregrinos quosdam haberet secum in prandio, consideravit quod unus eorum vultum frequenter mutavit, ita quod nunc pulcherrimus adolescens, nunc venerandus senex apparuit. Introduxit ergo illum in cameram, et interrogavit quis esset. Respondit se esse angelum Dei, et statim disparuit. Rursus, dum pro Trajano imperatore diu defuncto orasset, apparuit angelus ei.

Sexta excellentia ejus est, fervidus zelus animarum, quo in tantum fuit repletus, quod dum adhuc in monasterio suo esset, a domino Papa obtinuit quod ipsum ad convertendos Anglicos tunc usque gentiles misit. In via tamen propter instantiam Romanorum fuit revocatus a Papa. Sed quum ipsemet Papa fuisset effectus, S. Augustinum cum aliis viris sanctis misit in Angliam; et precibus suis ac meritis, per illos convertit Anglicos ad Christi fidem ac cultum. Ecce quantus fructus. Septima excellentia ejus est, magnitudo sapientiæ et doctrinæ suæ in divinis Scripturis, quas tam profundissime intellexit, tam luculenter exposuit; et multa saluberrima conscripsit volumina pro ædificatione et informatione Ecclesiæ: quibus nunc usque utuntur fideles, et plurimi corriguntur. Octava excellentia ejus est, quod in papatu tam fructuosissime præsidens fuit. Quotidie namque populum informavit, prælatos Ecclesiæ verbis et epistolis increpavit ac reformavit, ad religionis ingressum plurimos utriusque sexus induxit; atque sub ejus regimine christianæ legis observantia, fides et religio, maxime viguerunt ubique terrarum, præsertim in Roma. In civitate quoque Jerusalem instituit cœnobium.

Nona laus ejus est, liberalissima pietas ejus in pauperes, quorum omnium nomina apud se habuit scripta, deditque eis vitæ necessaria: imo usque ad montem Sinai misit viris religiosis eleemosynas largas. Tribus quoque millibus Christi ancillis dedit annuatim pro quotidianis expensis, octoginta (ut legitur) auri libras, atque quotidie ad mensam suam peregrinos fecit adduci. Et quando adhuc in monasterio exstitit abbas, et quidam in specie pauperis petisset sibi ab eo aliquid dari, fecit ei argenteos sex præstari. Quumque eodem die idem rediret et aliquid peteret, rursus totidem sibi dedit argenteos. Quum autem tertio die rediens, iterum eleemosynam postularet, et S. Gregorius a procuratore suo audisset nil superesse quod dari posset, nisi scutellam argenteam quam mater sua sibi cum leguminibus mittere consuevit, fecit scutellam illam argenteam pauperi dari. Sed ille in specie pauperis fuit angelus Dei.

Decima excellentia ejus est, efficacia sua in orando. Unde angelus dixit ad eum: Deus misit me ut semper te protegam; et omne quod petieris, per me impetrabis ab eo. Denique, quum S. Gregorius pietatem et mansuetudinem Trajani imperatoris gentilis diu defuncti reduxisset ad mentem, ecclesiam S. Petri ingrediens, amarissime flevit pro eo, et statim sibi responsum fuit a Deo: Precem tuam suscepi, et Trajano a pœna æterna parco; sed de cetero non præsumas pro damnato aliquo exorare. Qualiter autem istud de Trajani ereptione a pœnis inferni intelligendum sit, diversi diversimode tradunt. Hoc vero certissimum est, quod per definitivam sententiam non fuit æternaliter condemnatus, si omnino liberatus dicatur.

Undecima excellentia ejus est, maxima patientia quam habebat. Fuit namque in maximis gravissimisque doloribus corporis: febribus enim, podagra, stomachi pœnis, syncopis vexabatur; persecutiones quoque sustinuit barbarorum atque Mauritii imperatoris: quæ omnia patientissime tulit. Aliæ multæ sunt laudes et excellentiæ ejus; et quamvis omni fuit virtute ornatus, profundissima tamen humilitate fuit singulariter decoratus. Nam et imperatoris vocavit se servum, et primus inter summos Pontifices vocavit se servum servorum Dei. Noluit quod matronæ vocarent se ejus ancillas, et nomen jussionis exhorruit, et laudes hominum vehementer expavit. Quum autem quidam sanctus Pater nomine Joannes, Romam venisset, et coram Gregorio se vellet prosternere, festinavit Gregorius, et primo se coram illo prostravit in terram, nec surrexit nisi abbate illo primo surgente.

Postremo, quam cordialiter S. Gregorius universa contempsit terrena, constat ex eo, quod dum quidam sanctus eremita Deum orasset ut sibi ostendere dignaretur cum quo esset parificandus in regno cœlorum, et responsum accepisset a Deo, quod cum Papa Gregorio, valde ingemuit, eo quod Papa Gregorius abundaret divitiis, et ipse omnia propter Deum dereliquisset. Tunc rursus divinitus dictum est ei: Cur contristaris quod cum Gregorio par eris in gloria, quum tu plus diligas cattam tuam quam habes, et in sinu tuo frequenter tractas et palpas, quam Gregorius omnes suas divitias, quas ad hoc solummodo possidet, quatenus eas indigentibus liberaliter eroget? Quo audito, sanctus ille eremita gavisus est, et gratias egit Deo, rogareque cœpit ut cum Gregorio mansionem cœlestem percipere mereretur.

Itaque hunc sanctissimum patrem nostrum Gregorium diligamus, veneremur ac imitemur. Discamus ejus exemplo terrena despicere, in adversis patientiam stabilem conservare, nos ipsos in omnibus humiliare, opera quoque misericordiæ pro posse jugiter exercere, et Deo quotidie cum majori deservire affectu. Per orationes devotas et meditationes sacras levemus corda nostra omni hora ad Deum omnipotentem; per jejunia etiam et alia pœnitentiæ opera castigemus ac refrenemus corpora nostra.

Chapter 143 of 161