Sermo 3
DE SOLLICITUDINE OMNIBUS NECESSARIA, ET DE AMBITIONE DETESTANDA.
QUI præest, in sollicitudine præsit. Rom. XII, 8.
Omnem hominem Deo placere et salutem consequi cupientem, oportet esse spirituali sollicitudine (quæ est diligentia prudentialis) sollicitum: quia in medio ambulat laqueorum, et invisibilibus circumdatus est hostibus, summoque Judici totius vitæ suæ daturus est rationem, nec scit an amore sit dignus an odio, quid item finaliter fiet de eo; et quoniam pauci damnationem evadunt, difficile quoque est salvari, et in multis offendimus omnes, pronique sumus ad omne malum, sed et frequenter peccamus quotidie, et undique occurrunt occasiones peccandi; et quia post vitam hanc rigorosissima vitiorum est ultio, perpetua scilicet in inferno, longa vero ac dura in purgatorio; et quoniam æternæ felicitatis amissio est post vitam præsentem irrecuperabilis. Hæ sunt causæ sanctæ et virtuosæ sollicitudinis. Quas qui diligenter pensaverit, timoratus erit et custoditus, compunctus, devotus, fervens et operosus, omnem de facili vitans dissolutionem, otiositatem, acediam.
Denique horum consideratio beatum Papam Gregorium fecit summe sollicitum. Scivit namque omnem prælatum tanto oportere sollicitiorem exsistere, quanto altior est ejus prælatio, quo pluribus præest, et quanto pro pluribus redditurus est rationem; quo etiam intolerabilior ei instat damnatio si negligens fuerit aut carnalis, inexemplaris aut scandalosus. Unde et S. Gregorius considerationi districtionis divini judicii singulariter fuit intentus, atque ex ea factus est summe sollicitus, præsertim tempore suæ prælationis. Fuit ergo summe sollicitus circa suæ prælationis exordium. Scitis quippe, o fratres, quam vehementissime ac multipliciter, et quodammodo importune, suæ restiterit promotioni, quam ineffabiliter tantæ præsidentiæ assumptionem et onus expaverit, quantis astutiis excogitaverit erui inde. Non eum attraxit tantæ excellentia dignitatis, nec honor tam summus, non fama, non gloria mundi, non dominandi libertas, nec opulentia rerum; sed divinæ districtionis considerationi atque humanæ fragilitatis ac insufficientiæ ponderationi mansit intentus, quum tamen esset vir ita perfectus.
Ex hoc, si rite adspicimus, si dissimula-
Are non volumus, si non nos ipsos palpamus, saluberrime informamur, multipliciter admonemur. Ecce vir talis ac tantus, tam perfectus ac peritissimus, tam summe refugiebat summi pontificii dignitatem, apostolatusque apicem, et super totum mundum prælationem. Quid ergo est, quod nos pauperculi et pusilli, nos defectuosi et imperiti, ad præsidentiam adspiramus, ducatum appetimus fratrum, et modici desiderio regni seducimur? O quanta est obtenebratio ista! Qualis est abnegatio ista, qualis mortificatio sui ipsius? Si mortui sumus mundo, quomodo adhuc apparere et sciri optamus in eo?
Consideremus quanta gratiæ detrimenta, quam multa et magna spiritualis profectus dispendia ex hac stolidissima ambitione nascantur. Nonne opera nostra tanto sunt puriora et Deo amplius complacentia, quanto sincerius fiunt ad Dei honorem, rectiorique intentione diriguntur ad summum ac ultimum finem absque reciprocatione et reflexione ad proprium commodum? Porro, tanto sunt sordidiora et Deo ingratiora, quanto plus in eis ad nos ipsos reflectimur, et aliquid proprii honoris, carnalis utilitatis inordinatæve libertatis intendimus. Nec dubium quin ambitionis labe fœdatus, ejusque tenebris involutus, pene in omnibus quæ exercet, ad se ipsum et ad ea quæ sua sunt reflectatur, ita quod vix unquam pure in Deum fertur. Habet quoque mirabiles ac lamentabiles suspiciones, æmulationes, blanditur ac invidet; in se ipso etiam sæpe affligitur et tabescit. Talis cor suum nunquam simplificat, neque ut sua requirit professio crescit, sed magis decrescit; et nunc inordinate lætatur, nunc inordinate tristatur, nec unquam quiescit in Domino. Attendit præsentia, non futura; et quum sit miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus, locupletem se arbitratur, atque idoneum regere alios, quum nesciat gubernare se ipsum:1 siquidem a propriis vanitatibus tam graviter præcipitatur, vincitur, conculcatur. Præterea, si adipiscatur quod obtinere molitur, non erit justus in suo regimine, sed potius personarum acceptor; nec Dei honorem ac subditorum salutem quæret sinceriter, imo defluet, ac negliget semetipsum aliosque inaniter. Quod totum in religioso tanto vilius, iniquius ac damnabilius perhibetur, quanto plus propter Christum abnegavit se ipsum, et quanto præ ceteris magis ad quotidianum obligatur profectum.
Porro beatus pater Gregorius ab hoc scelere immunissimus, in omni præsidentia sua diligentissimus ac laboriosissimus fuit, exponendo Scripturas, componendo sermones ac diversos tractatus, prædicando ad populum, illuminando Ecclesiam. Et quos non potuit verbo exhortari, corripere, castigare, docere præsentes, per scripta admonuit, increpavit, correxit, instruxit absentes: sicut de hoc multa leguntur in Decreto de ipso. Nec a sanctis istis operibus poterat per corporis sui infirmitates aut impiorum persecutiones averti. Consideravit namque dignitatem conditionis humanæ, et quanta Unigenitus Dei Patris pro humani generis assumpserat, egerat atque perpessus erat salute, et quam districtam exiget rationem a præsidentibus pro animabus eis commissis, pro quibus proprium sanguinem non dubitavit effundere, ac acerbissimum et ignominiosissimum mortis genus subire.
Denique et quilibet nostrum ista sollicite intuens, semper sollicitus sit, nec suæ negligat salutis negotium: admoneat, corripiat, disciplinet, discutiat et expurget quotidie semetipsum; non judicet temere alium, sed prudenter se ipsum, invenietque se tantis defectuositatibus et ærumnis repletum, tot culpis et difficultatibus obtinendi perfectionem obnoxium, tot periculis expositum, tot hostibus circumvallatum, quod satis et supersatis habebit agere circa se ipsum, nec ei vacabit stulte ac superflue occupare se circa conservum.
Itaque imitemur fideliter sanctum patrem nostrum Gregorium, omnium exemplar virtutum, qui et ante pontificium suum fraternæ salutis zelo tam fervide arsit, quod ad Anglorum tunc adhuc paganorum conversionem mitti se procuravit. In hoc igitur nos ipsum sectemur pro viribus, et quanto minus pro aliorum conversione ac profectu laboramus prædicando, tanto plus pro hoc laboremus orando, virtuose vivendo, exemplariter nos habendo; atque ut valeamus a sancto, justo ac pio Creatore obtinere quod petimus, instantissime enitamur eum honorare in omnibus, eique intime familiares et amicissimi fieri.
Postremo, S. Gregorius fuit visceribus pietatis affluentissimus ac totus repletus, ac patientissimus in adversis. Nam opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia, longissime atque latissime fecit. In gravissimis quoque suis infirmitatibus quotidianis persecutionibusque diversis mansit immobiliter patiens, constans, et Deo gratias agens. In quibus omnibus ipsum pro posse sectemur, omni pereunti ac periclitanti intime condolentes, et graves personas pie ferentes, ac mutuo in omni caritate et pietate nos tolerantes, juxta quod scriptum est:2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.3 Quod si pacem pectoris affectamus, ambitionis insaniam de cordibus nostris penitus propulsemus, de qua sanctus ait Bernardus: O ambitio, ambientium crux, quo modo omnes torquens, omnibus places? Sanctus quoque Gregorius: Numerari, inquit, culpæ non possunt, quæ ex ambitione nascuntur. Quæ ut longe a nobis sint, soli Deo, summo fini, incomparabili bono, humili et tranquilla mente jugiter inhærere conemur. Ad laudem et gloriam ejus.
Footnotes
Chapter 145 of 161