Skip to the text

Sermo unica

S. PATRITII EPISCOPI

DE S. PATRITIO, ET DE PURGATORIO EJUS.

SCITOTE quia mirificavit Dominus Sanctum suum. Ps. IV, 4.

Verba hæc recte de sanctissimo viro B. Patritio exponuntur, quoniam Deus omnipotens illum per præclara miracula specialiter honoravit, et admirabilem fecit. Primo enim S. Patritius convertit regem Scotorum et multos de populo ejus, obtinuit quoque regno illi quod nullum venenosum animal ibi vivere potuit. Quumque multa miracula fecisset in Scotia, intravit regnum Hiberniæ, in quo etiam multis fulsit miraculis. Sed Hiberni tanquam homines semisilvestres, nullo modo acquieverunt prædicationibus S. Patritii, dicentes se nullatenus credituros, quantacumque patraret coram eis miracula, nisi demonstraret eis ad oculum pœnas injustorum quas habent post vitam præsentem, quatenus per hoc experimentaliter scire possent esse vitam post vitam istam, et esse providentiam atque judicium Dei. Tunc beatus pater Patritius Deum rogavit, ut propter bonitatem et misericordiam suam immensam, dignaretur sibi ostendere modum per quem posset illos incredulos certificare de pœnis injustorum post vitam hanc. Deus autem piissimus sanctum virum illum exaudivit clementer, ostenditque ei locum in solitudine quadam, in quo quum S. Patritius terram per fossionem aperiri fecisset, statim apparuit ibi subterraneum iter ad purgatorium ducens. Revelavitque Deus B. Patritio, quod qui de pœnis vitæ sequentis esset ambiguus, illum locum intrando experiretur easdem; porro qui introirent, nisi in omni pœna et afflictione manerent in fide constantes, et Christi auxilium implorantes, redituri non essent. Itaque multi ingrediebantur, nec revertebantur. Tandem, post mortem beati patris Patritii, quidam vir nomine Nicolaus, quum Deum gravissime ac multipliciter offendisset, locum illum introiit, et Deo auxiliante in cunctis suppliciis sibi illatis firmus manens in fide, et invocans Christum, reversus est, universaque quæ vidit ac pertulit, aliis recitavit. Est autem in loco illo collegium, in quo ingredi purgatorium cupientes, per eleemosynas, orationes, jejunia, per confessionem et sacram communionem se præparant ad intrandum. — De hac autem materia specialis libellus habetur communiter, in quo ista historia plenius continetur.

Ecce quanta est certitudo ac firmitas veritatis fidei christianæ, quia in regno tam propinquo, in loco tam solenni atque famoso monstratur ad oculum via introeundi purgatorium, a cujus pœnis per fidem Christi et invocationem ipsius liberantur ingressi; deficientes autem a Christi invocatione et fide, non revertuntur. Ex quo luce clarius innotescit, esse vitam aliam post præsentem, et quod Deus æternus habeat providentiam actuum humanorum, faciatque judicium de operibus singulorum; quod item per christianæ fidei veritatem, et evangelicæ legis observantiam evadant homines tam purgatorii quam inferni tormenta: et tamen excæcati ac miseri homines non formidant, vitam suam non corrigunt, metuendissimum Dei judicium non advertunt neque verentur. Porro, sicut Petrus Blesensis in suis scribit epistolis, in regno Siciliæ (unde et ipse exstitit oriundus) infernales sunt montes, ex quibus erumpit ignis tartareus, qui usque ad octo aut novem milliaria se diffundit ac projicit, terram undique comburens et sterilem reddens.

Præterea, sicut Hiberni et Scoti, præsertim Hiberni, valde difficillimi erant ad susceptionem fidei Christi, sic quum fidem per purgatorii ostensionem sumpsissent, ultra modum ferventes et fortes fuerunt in fide ad longum tempus, et fuit in illis regnis admiranda devotio, quemadmodum etiam ex Vita et Itinerario S. Brendani probatur.

Consideremus ergo quotidie pœnas injustis in futura vita paratas, quæ utique multo intensiores sunt quam pœnæ vitæ istius quantumcumque gravissimæ. Quis pro toto mundo vellet per unum diem nudo corpore in ardenti jacere fornace? Quomodo ergo poterimus sustinere in medio infernalium incendiorum jacere et ardere in sempiternum, aut etiam per tempus notabile purgatorii pati incendia, quæ omnium hujus sæculi ignium excedunt ardorem et afflictionem? Verumtamen nequaquam sufficit ad salutem, ex solo servili timore pœnarum vitare peccata, et facere bona: imo ex caritate oportet hoc facere, quoniam sine caritate nihil est Deo acceptum, et æternæ meritorium vitæ.

Insuper aliqui serviunt Deo timore pœnæ, aliqui mercedis amore, aliqui solo et puro intuitu dilectioneque Dei, videlicet absque reflexione mentis ad proprium commodum; et istud est magis perfectum ac Deo gratissimum. Itaque, sicut Deum summe amare debemus propter puram et infinitam bonitatem ipsius, sic eidem debemus cum maxima reverentia deservire, propter incomparabilem dignitatem et majestatem ipsius immensam: quoniam vere dignissimus et superdignissimus est omni honore et cultu, atque in infinitum majori reverentia dignus, quam ei tota universitas rationalium ac intellectualium creaturarum possit impendere. Hinc cum omni humilitate Deo servire semper debemus, scientes quam vile et modicum sit nostrum obsequium comparatione dignitatis ac majestatis suæ incircumscriptæ. Cui est honor et gloria in æternum. Amen.

Chapter 146 of 161