Skip to the text

Sermo 1

S. BENEDICTI ABBATIS

Ad religiosos

DE VIRTUTIBUS S. BENEDICTI; ET DE SUI IPSIUS DISCUSSIONE, VANITATEQUE CAVENDA.

INGREDERE, benedicte Domini : cur foris stas? Gen. xxiv, 31.

Specialis et felicissimus pater noster, re et nomine Benedictus, Deo vocante et invitante ingressus est in vita præsenti in militantem Ecclesiam, in proprii cordis secretum, in devotorum congregationem, in eremum et speluncam, in Fratrum conventum, in sanctuarium Dei; deinde post vitam hanc ingressus est in mansionem ac gloriam cœli. Ingressus est autem in militantem Ecclesiam, primo per susceptionem Baptismi, et gratiæ quæ confertur in eo. Ingressus est quoque in proprii cordis secretum, discutiendo quotidie conscientiam suam, et advertendo in se divinum instinctum, sicut ait Psalmista, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus;1 acquiescendo quoque in omnibus rectæ rationis judicio, et intra se inquirendo quid Deo magis complaceat, qualiterque quis melius vivere possit, quomodo omni tentationi ac vitio oporteat reluctari.

His modis etiam quilibet nostrum ingredi debet omni hora cordis sui arcanum, examinando cum grandi diligentia conscientiam suam, an sinceriter ambulet coram

A Deo, an in cunctis sit recta sua intentio, an caritative se habeat ad proximos suos, an in observantiis regularibus pervigil exstet, an superiori suo debitam reverentiam obedientiamque exhibeat, an condignum quotidie sortiatur profectum, an paratus sit Deo occurrere, separari a corpore, ac tribunali summi Judicis præsentari. Amplius, sic nos ab exterioribus abstrahamus, sic intra nos ab inquietudine phantasmatum, cogitationum inanium, affectionum carnalium cessemus ac sileamus, ut percipiamus ac advertamus quid Deus loquatur in nobis, an Spiritus ejus testimonium perhibeat spiritui nostro quod filii Dei simus, instinctuique divino ad meliora semper hortanti obtemperemus: in qua re gratia discretionis spirituum indigemus, ne forte fallamur. Ideo inter instinctum divinum, angelicum, diabolicum, et humanum seu naturalem, discamus discernere, ne a Satana in angelum lucis transformato decipiamur, sed rectæ rationis sequamur judicium; et quomodo melius, fructuosius, ordinatius conversari possimus, intus investigemus ex his quæ cognovimus ex Scripturis et ex Ordinis nostri regula seu statutis, in quibus de hoc plenissime informamur. Faciamus omni hora quod in ea esse agendum regula docet, Scriptura testatur, superior mandat, requirit professio.

Insuper, sanctus pater Benedictus ingressus est devotorum congregationem. Quum enim in studio multos per vitiorum abrupta incedere et in vanitatum profundo mergi vidisset, scholas tales reliquit, et alibi quibusdam religiosis se socians, cum illis religiosius vixit; tamque devote, exemplariter et religiose conversabatur, quod ab omnibus tenere amabatur. Quumque ibidem meritis suis grande fecisset miraculum, precibus redintegrando capisterium fractum (sicut gloriosissimus evangelista Joannes aurum et gemmas particulatim confractas atque dispersas, beatissimus quoque confessor ac præsul Servatius lapidem ruptum), et pro tanto prodigio sanctus hic Benedictus adhuc puer, ab omnibus in admiratione et honore protinus haberetur; ipse tanquam vere prudens ac humilis, sui ipsius tantam venerationem non ferens, locum petiit et intravit ignotum, desertum ingrediens, tribusque annis in specu latens, et Deo ibidem devotissime vacans.

Ecce ex his multipliciter informamur, imo et increpamur. Increpatur quippe ex his curiositas nostra, quia postquam reliquimus sæculum et ingressi sumus cœnobium, adhuc philosophiæ studio, medicinæ codicibus ac jurium libris inordinate occupamur et delectamur, et forsitan magis quam studio Scripturarum devotionaliumque librorum, non recordantes quod S. Hieronymo dictum est: Ciceronianus es, non Christianus. Hæc igitur omittentes, ea potissime legamus volumina quorum lectione clarius discamus imperfectum nostrum inspicere, spiritualiter crescere, compungi, accendi, atque quotidie custoditius conversari: quatenus indesinenter quæramus non solum bona, sed etiam meliora ac viciniora saluti.2 Non sit nostrum, quorum est tam alta professio, circa communia languere, sed æmulari charismata meliora.3

Verum inter hæc quid agimus, ubi manebimus, qui tam vehementissime a glorioso patre nostro Benedicto distamus? Quia oblatum ab hominibus honorem non solum non aspernamur ac fugimus, imo laudari ac honorari in præsenti insipienter optamus, etiam nonnunquam de bonis quibus caremus, non pensantes illud Apostoli, Soli Deo honor et gloria;4 et, Qui gloriatur, in Domino glorietur.5 Nec sufficit nobis ista fatuitas, nisi et interdum jactemus nos ipsos, et præsumamus de viribus nostris, commendemusque nos sive explicite sive implicite, non jam (ut sanctus ait Bernardus) in multa patientia, sed in multa arrogantia.6 Et si quid specialis devotionis et gratiæ forsan aliquando nobis desuper misericorditer infundatur, jam illud occultare nequimus, quum scriptum sit, Secretum meum mihi;7 sed inaniter prodimus donum cœleste, magis ad proprium quam ad Dei honorem: sicque meremur illud amittere, nec amplius tale quid impetrare. Ecce quanta et quam deploranda est nostra calamitas, nostra fragilitas, imo insipientia ac vanitas nostra. Sed pœniteamus et caveamus de isto; ac S. Benedicti exemplo, in humilitatis abysso fundemus nos firmiter et amemus nesciri, ac interim lateamus donec Deus nos prodat, sicut prodidit Benedictum devoto presbytero.

Deinceps, sanctus pater Benedictus ingressus est Fratrum conventum: ad quorum instantiam instituit cœnobia multa, et Fratribus suam communicavit præsentiam, ut quod in occulto didicerat, alios manifeste doceret. Spiritualem etenim vitam alios edocere ineptus est et indignus, qui non est experimentaliter hanc edoctus: idcirco nec nos alios instruere aut injungere alicui præsumamus quod ipsi non fecimus.

Porro, tam in spelunca quam extra ingressus est B. Benedictus sanctuarium Dei, id est abyssum Sapientiæ increatæ, contemplationis secretum, revelationum altitudinem divinarum: quia incerta et occulta8 sapientiæ suæ patefecit ei Altissimus, cordiumque arcana revelavit, et spiritu prophetiæ ipsum replevit, ita quod non solum sancto suo discipulo Mauro sed et Totilæ impiissimo regi prophetavit determinate quot annis essent victuri. Et erat contemplator altissimus. Quod et præsertim constat ex visione illa mirifica quam in ascensu animæ S. Germani in cœlos habuit, in qua quasi sub uno solis radio totum mundum vidit collectum. Sed et in divitias gloriæ Dei fuit uberrime raptus, et in lumine Creatoris ita expansus, quod faciliter in ejus luce conspicere quivit quidquid sub illo fuit. Si ergo desideramus et nos in sanctuarium Dei nunc introire, discamus cum electissimo Benedicto in cella quiescere, humana colloquia discrete vitare, nos ipsos in omnibus superare, humiliare, subjicere, subjectione et abjectione gaudere, nihil carnalis aut mundanæ consolationis appetere, nulla moveri injuria, nulla vinci molestia; in adversis quasi in omnibus divitiis gloriari, humanis laudibus, prosperitatibus, adulationibus non delectari, emolliri aut dejici, sed affligi; nos ipsos interius et exterius custodire, et cum summa diligentia peccata effugere, profectuique studere, silentio et quieti operam dare, atque in omni loco ac opere cor ad Deum ubertim levare.

Postremo, felicissimus Benedictus ingressus est gaudium Domini sui, adeptus beatitudinem regni æterni, in quo est tanto gloriosius coronatus, quanto hic fuit purius conversatus, majori caritate accensus, pluresque animas Deo lucratus; quo item in omnibus humiliavit profundius semetipsum. Tam præclarissimi igitur patris patrocinia invocemus, ejus intueamur virtutes, sequamur vestigia, ut cum ipso post vitam hanc labilem, sortiamur interminabilem, suffragantibus nobis meritis et precibus ejus.

Footnotes

  1. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  2. Hebr. VI, 9. ↩

  3. I Cor. XII, 31. ↩

  4. I Tim. I, 17. ↩

  5. I Cor. I, 31. ↩

  6. II Cor. VI, 4. ↩

  7. Is. XXIV, 16. ↩

  8. Ps. L, 8. ↩

Chapter 147 of 161