Skip to the text

Sermo 2

QUOD TENTATUS IN DEO DEBEAT CONFIDERE, CORPUS CASTIGARE, AC DEVOTE PSALLERE; DE VIRTUTIBUS ITEM MONACHORUM ERUDITIO MULTA.

BENEDICTUS qui venit in nomine Domini. Ps. cxvii, 26.

Verba ista ad litteram de Christo conscripta, de beatissimo patre nostro Benedicto congrue exponuntur, quoniam fuit gratiose benedictus, id est multiplici gratia decoratus ac repletus, a Spiritu Sancto. Fuit namque et est pater religiosorum, institutor ac legislator multorum; fuit eremita et anachoreta, soloque pane contentus in eremo; fuit potens in verbo ac opere, faciens miracula multa et magna, imo et maxima, soli Omnipotenti possibilia. Cordium quoque vidit secreta, et spiritu splenduit prophetiæ, copiosumque fructum fecit in mundo. Porro tota ipsius vita informativa est monachorum, potissime quædam ipsius gesta. Inter quæ unum est illud, quod dum quadam vice avicula coram ejus facie volitasset, mox ad ejus memoriam venit femina quam vidit in sæculo; protinusque diabolus animum ejus in amore illius tam valide inflammavit, quod pene eremum egredi, concupiscentia agitante, decrevit; sed Deo miserante ac illustrante, ad mentem suam reversus, se exuit, et inter spinas ac vepres tam diu nudum se volutavit, quod toto corpore vulneratus surrexit, et per corporis lacerationem animum redintegravit.

Ecce ex isto salubriter edocemur propriam fragilitatem cognoscere, nec unquam præsumere, aut vana securitate resolvi, sed in Deo dumtaxat sperare. Si enim vir tam sanctus et innocens, tantam incidit tentationem tam subito quod pene eremum concupiscentia victus deliberavit relinquere: quid nos imperfecti et corrupti faceremus, si Deus permitteret nos valenter tentari? Ideo timeamus, in Deo speremus, ejus protectionem, conservationem et confortationem jugiter invocemus. Secundo, ex prætacto facto docemur tentationibus viriliter reluctari. Mox quippe ut S. Benedictus suam tentationem ac læsionem ex ea advertit, non sibi pepercit, sed usque ad sanguinis effusionem corpus suum punivit, sicque gratiæ copiosam promeruit subventionem. Sic et corpus nostrum jejuniis, vigiliis, disciplinis, abstinentiis edomemus; orando, plorando, dominicam passionem atque novissima recogitando, tentationibus resistamus. Et si fortiter quis tentatur, consultum est ut spirituali patri aut viro discreto ac virtuoso hoc ipsum aperiat, et illius utatur consiliis: hac etenim humilitate ac manifestatione debilitat et confundit diaboli elationem et suggestionem occultam.

Insuper de S. Benedicto legitur, quod monachum qui ad orationem stare nequivit, imo orantibus aliis oratorium exiit, vidit a diabolo in forma nigri pueruli per vestimenti fimbriam extrahi. Quo docemur, opus esse diaboli, a divinis sine necessitate exire. Idcirco caveamus hoc malum, et stabiles ac intenti stemus in choro, pravumque usum vitemus. Et mirum atque deflendum, quod quidam tam cito in divino lassantur seu attædiantur Officio, qui in colloquio manent per horam et horam infatigati ac fervidi. Videant sibi tales, ne forte in eis amor carnalis et sæcularis affectio præponderent amori divino: quoniam quod magis amatur, de illo quisque libentius loquitur, et circa illud hilarius ac infatigabilius occupatur. Discamus ergo inania aspernari, in spiritualibus delectari, in orationibus, hymnis ac psalmis indefesso persistere animo, et oblectari in actu tam sancto. Nempe qui devote orat aut psallit, dulcem quamdam mentis refectionem solet sentire, et spirituali jucunditate perfundi ex apprehensione Dei ac sensus verborum. Propter quod dixit Psalmista: Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi; itemque, Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Qui autem sic orat aut psallit, vix fatigatur, etiam si quotidie legat psalterium unum aut duo (sicut nec fatigantur, qui tota die sedent confabulando in vino): quoniam delectatio operantem conservat in opere, et gratia Dei mentem confortat. Singuli quoque versus psalmorum, sunt quasi faculæ quædam igne Spiritus Sancti incensæ, ac sensu cœlesti repletæ. Idcirco ex prolatione et attentione debemus assidue inflammari, delectari, atque sæpissime recenter illuminari ac elevari, ut per singulos versus flamma interioris caloris de corde nostro erumpens, in cœlum coram Deo ascendat, dirigaturque tanquam incensum nostra oratio in conspectu divino, quemadmodum loquitur Jeremias: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans.

Præterea, quantum loquacitas et incauta locutio sint cavendæ, hinc liquet, quod duabus monialibus linguæ incontinentibus, et superiorem suum per verba incauta interdum ad iram provocantibus, remandavit: Corrigite linguam, alioqui excommunico vos. Sic quoque, quantum obedientia placeat Domino, ostensum est per hoc quod S. Maurus adhuc puer, ad S. Benedicti præceptum ad extrahendum puerum nomine Placidum ex flumine currens, super aquas quasi super terram cucurrit, puerumque extraxit demersum.

Præterea, quoniam teste B. Gregorio, sanctus vir Benedictus aliter docere non potuit quam vixit, ex sua doctrina ac Regula possumus virtutum suarum perfectionem inspicere. Attendamus ergo nonnulla quæ scribit in Regula. Ecce inter cetera loquitur: Quidquid boni inchoas, a Deo perfici instantissima oratione deposcas.

Ps. LXX, 23.

Ps. LXV, 17. exaltavi

Ps. CXL, 2.

Jer. XX, 9.

Ad Deum per laborem obedientiæ redi, a quo per inobedientiam recessisti. Quicumque Christo militaturus, propriis voluntatibus abrenuntias, præclara atque fortissima arma assume. Primus humilitatis gradus est, obedientia absque mora : ut mox quum aliquid a majore fuerit imperatum, quasi divinitus imperetur, statim exoccupatis manibus obediatur, imperfecto relicto quod agebatur. Obedientia namque tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod jubetur, non tarde, non trepide, non tepide, aut cum murmure, aut cum responsione nolentis efficiatur. Nam si cum malo quis animo obediat, et quamvis ore non murmuret sed corde : quanquam impleat jussionem, Deo tamen non erit acceptum, quia cor respicit murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, verum etiam murmurantium pœnam incurrit, nisi cum satisfactione emendaverit. Ecce qualiter nos oporteat obedire. Porro de observantia silentii ait : bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem tacendum est : quanto magis a malis ? Ideo rara detur loquendi licentia, propter taciturnitatis gravitatem, discipulis, quamvis bona, sancta et ædificatoria verba velint conferre, quoniam scriptum est : In multiloquio non effugies peccatum.1 Ideo si qua requirenda sunt, a Priore cum omni humilitate et subjectione reverentiæ requirantur. Scurrilitates vero et verba otiosa in risum moventia, æterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium non permittimus os aperire discipulum. Quid ad istud dicturi sunt, qui non solum ad verba otiosa, sed etiam pungitiva, detractoria, injuriosa, contumeliosa, discordiæ seminativa aut mendosa, os suum aperiunt?

Insuper de modo orandi et psallendi disseruit : Consideremus qualiter oporteat nos esse et stare in conspectu Dei et angelorum ; sicque psallamus, ut mens nostra voci nostræ concordet. Si dum hominibus potentibus aliqua volumus suggerere, non præsumimus hoc nisi cum humilitate et reverentia facere : quanto magis Deo cum omni humilitate et puritate devotionis supplicare oportet? Et non in multiloquio, sed in cordis puritate, et lacrimarum compunctione sciamus nos exaudiri. Ad horam quoque divini Officii, mox ut auditum fuerit signum, relictis quæ erant præ manibus, festinetur cum maturitate, nec aliquid Dei operi præponatur. Oratorium quoque hoc sit quod dicitur, nec ibi aliud quidquam geratur. Expletoque opere Dei, omnes cum summo silentio exeant ; nec unus in sua oratione impediatur alterius improbitate, seu clamosa deprecatione.

At vero de vitio proprietatis penitus amputando sæpius loquitur, inter cetera dicens : Præcipue hoc vitium radicitus amputetur de cœnobio, ne quis præsumat aliquid dare aut accipere sine jussione superioris, neque habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, et nihil omnino : quippe quibus nec propria corpora, nec voluntates licet habere in propria potestate. Amplius, de sobrietate testatur : Sufficere credimus ad refectionem quotidianam duo pulmenta, ut qui non ex uno poterit edere, ex altero reficiatur : remota præ omnibus crapula, ut nunquam subrepat monacho indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano ut crapula.

Alia multa cunctis religiosis utilissima scribit in Regula, sicut de mutua Fratrum dilectione et obeditione, et qualiter debeant juniores senioribus assurgere ac deferre.

Postremo de diligentia, cura, exemplaritate, doctrina, discretione, pertinentibus ad abbatem, plura conscribit quæ ad omnem religiosorum pertinent præsidentem, inter cetera dicens : Sciat abbas culpæ pastoris incumbere, quidquid utilitatis Paterfamilias in ovibus minus potuerit invenire.

Tanti igitur patris vestigia et doctrinas fideliter, perseveranter ac fervide semper sectemur, ejusque intercessione ac meritis exaudiri a Domino deprecemur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Prov. x, 19. ↩

Chapter 148 of 161