In festo
ANNUNTIATIONIS B. V. MARIÆ
ENARRATIO IN LECTIONEM PROPHETICAM LOCO EPISTOLÆ
LOCUTUS EST DOMINUS AD ACHAZ, ETC. IS. VII, 10-15.
RECTE lectio ista prophetica legitur hodie in officio Missæ, quoniam quod Lucas evangelista in hodierno evangelio recitat esse factum, hoc in lectione hac prophetali Isaias propheta annuntiavit futurum. Itaque Isaias ait :
Locutus est Dominus per Isaiam ad Achaz regem Juda, dicens : Pete tibi, id est ad tuam informationem et certificationem, signum, id est aliquem miraculose effectum, a Domino Deo tuo, in profundum inferni, id est circa inferiora terræ seu inferi, ut quod terra in aliqua sui parte scindatur, et grandi hiatu inferi pateant, seu defunctus resurgat; sive in excelsum supra, id est in cœlo, ut quod solitus cursus solis et lunæ mutetur aut quiescat ad tempus, quemadmodum tempore Josue factum est.1 Advertendum, quod Achaz iste pravissimus fuit idololatra, atque incredulus vero Deo et Isaiæ ejus ministro. Unde quum Deus per Isaiam prædixisset huic Achaz, cito esse terminanda regna Syriæ et Samariæ, et Achaz non credidisset, rursus Deus præcepit eidem Achaz ut peteret sibi signum quantumcumque magnum, quatenus per illud certificaretur de omnipotentia Dei, et veritate suæ prænuntiationis de præfata terminatione regnorum illorum.
Et dixit Achaz ad Isaiam : Non petam signum, et non tentabo Dominum. Hoc addidit callidus ille Achaz, ne ex inobedientia videretur dixisse « Non petam ». Quasi dicat : Si quærerem signum, Deum tentarem : quod in Deuteronomio prohibetur.2 Verumtamen Achaz non excusatur. Nam ideo non petivit signum, ne verus Deus in suo miraculoso glorificaretur effectu. Quum etenim idololatra esset Achaz, non veri Dei sed idolorum suorum glorificationem optavit. Dicitur tamen Deus verus, Dominus Deus ipsius Achaz, ratione creationis et universalis imperii, ob quam ipse solus omnium rerum Deus ac Dominus perhibetur.
Et dixit Isaias, videns regem Achaz et fautores ejus esse obstinatos ac perfidos : Audite ergo, domus David, id est tu, Achaz, et domestici tui ac propinqui increduli, qui ex semine David estis exorti : Numquid parum vobis est molestos esse hominibus? id est, utique modicum reputatis, quod molesti estis mihi ceterisque Prophetis et justis, vobis Deo jubente loquentibus et peccata vestra increpantibus, quia nos persequimini. Nec mirum, quia molesti estis et Deo meo, id est, tanta est vestra perversitas, quod etiam Deum altissimum molestatis, hoc est, tam graviter peccando offendistis, quod quasi per modum molestati se habet detestando vestra facinora. Itaque, sicut ira, furor, ac similes passiones conveniunt Deo, non quantum ad passionis affectum, sed quoad effectus similitudinem (quoniam puniendo per modum irati se habet); sic et molestatio adscribitur Deo, quum utique nullum horum in simplicissimo, invariabili ac superbeatissimo Deo habeat locum.
Propter hoc. Istud refertur ad id quod in principio hujus dicitur lectionis, « Locutus est Dominus ad Achaz », etc., non ad verba immediate præhabita, quia non ideo datur eis sequens signum quoniam hominibus et Deo fuerunt molesti. Dabit Dominus ipse vobis signum, rememorativum præteriti, non prognosticum futuri. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum Deus. Istud juxta beatissimorum evangelistarum Matthæi ac Lucæ doctrinam, impletum est dum sacratissima virgo Maria, Gabriele archangelo nuntiante, Unigenitum Dei concepit ac genuit.34 Qui rite vocatur a cunctis Christianis Emmanuel, quoniam ipse in unitate personæ est Deus et homo, et inter homines visus est, atque cum eis est conversatus.5 In Sacramento quoque ac aliis modis indesinenter nobiscum esse dignatur.
Butyrum et mel comedet, id est, veraciter homo et infantulus erit, solitis puerorum vescens cibariis, utpote butyro et melle; ut sciat reprobare malum, id est vitia detestari, et hæreticorum errores dicentium eum non veram sed phantasticam carnem assumpsisse, damnare, et eligere bonum, id est virtutes peccatis præferre, atque catholicæ veritatem fidei approbare, quia butyrum et mel manducando, ostendit se veram assumpsisse humanitatem. Ad hoc quoque usus est cibo ac potu, quatenus ad ætatem perfectam deveniens, publice prædicaret, errores et vitia reprobando, virtutes et scientiam salutarem docendo. Verumtamen quod ait « ut », tenetur concomitanter, non causaliter, quoniam Christus ab incarnationis suæ exordio habuit scientiam discernendi inter bonum et malum: ideo constat, quod non ideo manducavit butyrum et mel, ut sciret reprobare malum et eligere bonum; sed reprobatio ista atque electio manducationem illam sunt consecutæ.
Footnotes
Chapter 149 of 161