Skip to the text

Sermo unica

S. AMBROSII EPISCOPI

Ad religiosos

DE VIRTUTIBUS S. AMBROSII; CONTRA AMBITIONEM, DE FRATERNA COMPASSIONE, DE PATIENTIA, COMPUNCTIONE, ET EJUSMODI VIRTUTIBUS.

ATTENDE lectioni, exhortationi, doctrinæ. I Tim. IV, 13.

Sanctus pater Ambrosius plenus fuit virtutibus. Cujus exemplo docemur in primis, consideratione rigoris divini judicii, propriæ quoque fragilitatis et insufficientiæ, ducatum fratrum vereri, prælationem metuere, ambitionem omnem vitare. Nostis enim, o fratres, quam opportune et importune nitebatur promotionem sui ad præsulatum evadere, non obstante quod multum miraculose designatus fuisset esse debere episcopus, utpote voce infantuli ac aliis modis. Quid ergo insipientiæ atque insaniæ in cordibus regnat religiosorum quorumdam, qui professionis suæ ac divini timoris obliti, humilitate privati, vanitate seducti, nec vocati a Deo ut Aaron, optant præesse, atque ut periculose obtineant quod inaniter optant, humiliant nequiter semetipsos, quasi manum Dei se putent posse effugere, aut quasi humanorum non sit inspector cordium Deus? Non quæramus libertatem cui propter Deum abrenuntiavimus in hac vita, resumere, nec mundo quem reliquimus complacere,1 communicare, misceri. Quid tritico et paleis? Quæ conventio luci ad tenebras?23 Quid religioso et sæculo? Quid propriæ mortificationi et ambitioni? Quid monasticæ subjectioni et propriæ libertati?

Ecce vir adhuc catechumenus, adhuc sæcularis et judex terrenus, tantæ fuit humilitatis, tam timoratus et sapiens: et nos postquam tam diu fuimus religiosi, adhuc vani invenimur, intimorati et ambitiosi. Confundatur qui talis est, in semetipso; confundat et increpet, reprobet et castiget se coram Deo, discat mortificare se ipsum, et penset id Psalmistæ:4 Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Qui se ipsum non sufficit regere, et propriam vanitatem, ambitionem, suarumque impetus passionum exstinguere:5 quid miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus, cogitat aliis præsidere, non formidans quod ait Scriptura, Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet?6 Perpendat ergo et dicat quod fertur in Isaia: Non sum medicus, et non est in domo mea panis; nolite me constituere principem populi.7

Quum itaque ignoremus diem et horam exitus nostri, simus semper solliciti, nec pristini fervoris obliviscamur:8 imo quotidie ferventiores, atque in omnium mundanorum et exteriorum contemptu perfectiores efficiamur. Nullus simplicium Fratrum officialibus sit molestus, nec de exterioribus et impertinentibus sibi se insipientialiter intromittat: quia hoc malum est et speciem habet mali; sæpeque accidit quod qui talia agunt, ad exteriora mente obtenebrata adspirant. Verum nostra conversatio sit in cœlis et desiderio beatificæ visionis gloriæ Dei. Crucifixus sit nobis hic mundus; nec proprium quispiam quærat honorem, quum oporteat nos abjectione et subjectione gaudere, nec quidquam consolationis aut prosperitatis in sæculo isto requirere.

Secundo sanctus pater Ambrosius nobis in abstinentiæ ac sobrietatis exemplum proponitur:9 quoniam jejunavit quotidie, demptis sabbato et die dominico atque præcipuis festis, quum tamen in medio hominum versaretur, ac tantos assidue haberet labores. Non eum delectabat invitari et invitare, aut ventris repletioni seu gustus voluptati vacare.

Insuper, quantum in Dei ac proximorum fervebat dilectione, quam compassivus erat lapsis, hinc elucescit, quod dum aliquis suum lapsum ipsi confitebatur, tam amarissime flevit, quod illum similiter ad planctum induxit. In hoc itaque proponitur nobis tertio in exemplum. Idcirco dum aliquem videmus peccantem, aut lapsum, aut nobis injuriantem, condoleamus eidem ex intimo cordis, et non dedignemur, aut irrideamus, seu exprobremus, quum scriptum sit, Qui stat, videat ne cadat; et item: Fratres, si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis;10 considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Qui imperfectos, infirmos et malos patienter non sustinet, ipse sibi per impatientiam suam testis est quod nec perfectus, nec solidus, nec virtuosus consistat. Nonne Abel esse renuit, qui a malitia Cain exerceri refutat? Et quomodo volumus in nostris defectuositatibus et peccatis a summo Judice tolerari, qui nolumus nos mutuo tolerare? Nonne unusquisque est incomparabiliter defectuosior coram Deo, quam proximus ejus quicumque coram ipso? Nonne eadem mensura qua mensi fuerimus, remetietur nobis?11

Quarto proponitur nobis sanctus pater Ambrosius in exemplum patientiæ atque constantiæ in adversis.12 Innumeras namque et gravissimas persecutiones tulit a Justina imperatrice, ac aliis Arianis: in quibus Omnipotens gratiose ac miraculose eum protexit.

Quinto proponitur nobis in exemplum justitiæ ac fortitudinis, quia implevit quod scriptum est, Usque ad mortem certa pro justitia; et, Nolite timere eos qui corpus occidunt.13 Hinc imperatoris ac principum strenuissime reprehendit excessus, et imperatorem Theodosium de choro egredi fecit, nec mortis timore reliquit justitiam.14 Quumque tot occuparetur laboribus, tot persecutionibus impugnaretur, et tam valide in prædicando, dictando, ac aliis exterioribus laboraret, nihilo minus compunctioni et lacrimarum effusioni, devotioni et contemplationi abundanter ac prompte quasi ad libitum insistebat, et dixit: Arma mea sunt orationes et lacrimæ. Quid ad istud facturi sumus, qui quum ab omnibus simus abstracti, solique Deo habeamus vacare, atque ad hoc media possideamus aptissima, nihilo minus dissoluti sumus et corde duri, distracti et indevoti, ita ut cum labore vix accendamur, aut ad pietatis lacrimas resolvamur? Sicque abutimur mediis nobis provisis et beneficiis nobis collatis: totumque malum hoc ex negligentia pravaque consuetudine nostra accidit nobis, quia non exercemus nos omni die certis horis in compunctione interna, in examinatione et expurgatione conscientiæ nostræ, in memoria passionis dominicæ, in meditatione pertinentium ad salutem, in contemplatione præsentiæ et excellentiæ Dei; imo negligentes nos ipsos, occupamus nos vane ac stolide, alios observando, judicando, spernendo et accusando. Sed resipiscamus ab istis amentiis, et Deo (ut monastica requirit professio) ac propriæ conscientiæ sinceritati vacemus, omnique hora occupemus nos fructuose; internæ quoque exercitationi insistere assuescamus, atque cum Deo in latitudine cordis nostri deambulemus.15

Sexto proponitur nobis beatus pater Ambrosius in exemplum præcipuæ devotionis in celebrando, quia in celebratione devotissimus fuit. Ejus ergo exemplo ad celebrationem nos præparemus quotidie cum diligentia grandi, et in ipsa celebratione simus ad Deum cum ingenti reverentia, fervore ac stabilitate erecti. Ea quoque quæ in omni sacrificio sunt pensanda, ante celebrationem vivaciter ponderemus, videlicet quid, cui, quis et quare. Intueamur quid Deo offeramus, utpote quantæ dignitatis sit Eucharistiæ sacramentum, corpus et sanguis Salvatoris, imo totus Christus, qui in hostia altaris verissime immolatur. Consideremus quoque cui sacrificemus, hoc est, quam infinitæ sit dignitatis Deus Pater, cui unicum Filium suum immolamus; item quis, id est, quales simus ipsi, qui tantum conficimus, tractamus, offerimus ac sumimus sacramentum; et quare, id est, pro quibus causis offertur. Ex quorum omnium inspectione profunda, videbimus cum quanta cordis corporisque munditia, cum quanta humilitate, compunctione et reverentia, cum quanta præparatione, custodia et fervore oportet tam superdignissimum consecrari, offerri ac suscipi sacramentum.

Septimo nobis proponitur sapientissimus pater, doctor et præsul Ambrosius in exemplum firmissimæ fidei: qua etiam adversus dæmonia singularem sortitus est potestatem, et eos potenter ejecit, timueruntque eum vehementer. Si ergo et nos cupimus dæmonibus prævalere et ab eis timeri, studeamus vitia supplantare, cunctisque animi passionibus dominari.

Octavo proponitur nobis in magnæ humilitatis exemplum: quia quum talis ac tantus esset, carnis nobilitate, sæculari prudentia, rhetorica eloquentia, fama, scientia, potestate, prælatione, summorumque principum reputatione, nihilo minus mansit humillimus. Cur igitur nos pusilli, tam levi occasione, applausu, honoratione, laude extollimur atque dejicimur? Postremo, qui diligentius scire desiderat quam modestus, discretus, virtuosus fuerit pater Ambrosius in verbis et factis, in apparatu, incessu ac moribus, et qualiter rexerit sibi commissos, libros ejus de Officiis legat, ubi de omnibus istis tractatur: quoniam indubitanter sicut docuit, ita vixit.

Footnotes

  1. Hebr. v, 4. ↩

  2. Jer. xxiii, 28. ↩

  3. II Cor. vi, 14. ↩

  4. Ps. lli, 6. ↩

  5. Apoc. iii, 17. ↩

  6. Sap. vi, 6. ↩

  7. Is. iii, 7. ↩

  8. Matth. xxv, 13. ↩

  9. Galat. vi, 14. ↩

  10. 1 Cor. x, 12. ↩

  11. Matth. vii, 2. ↩

  12. Philipp. iii, 20. ↩

  13. Matth. x, 28. ↩

  14. Eccl. iv, 33. ↩

  15. Ps. cxviii, 45. ↩

Chapter 30 of 278