Skip to the text

Sermo 6

DE ADJUTORIIS MISERICORDISSIMI DEI, QUIBUS NUNQUAM DEERIT MILITIBUS SUIS SPIRITUALIBUS LEGITIME CERTANTIBUS.

SI putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est adjuvare, et in fugam convertere. II Par. xxv, 8.

Certum est quod ad meritorie agendum, non solum indigeamus supernaturalibus et infusis habitibus gratiæ gratum facientis et virtutum atque donorum, sed etiam actuali motione seu excitatione Spiritus Sancti.

Et quæri posset, an ultra hæc indigeamus adhuc aliis auxiliis Creatoris contra tentationes. Et videtur quod non, quia ad Paulum dixit, Sufficit tibi gratia mea.1 Virtutes quoque fortiores sunt vitiis.

Sed pensandum, quod ultra prædicta contulit nobis benignissimus ac providissimus Conditor alia multa subsidia contra tentationum certamina. Primum est totius militantis Ecclesiæ communicatio atque subventio mutua, juxta illud Psalmistæ: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.2 Universi namque fideles per caritatem connexi, sunt unum mysticum corpus, et sibi invicem communicant merita sua ac suffragantur. Unde super Lucam dicit Ambrosius: Oret pro te mater Ecclesia, quæ pro suis filiis quasi unica mater interpellat. Secundum est adjutorium prælatorum, qui subditis suis orando, instruendo, corripiendo succurrunt, quum sint mediatores inter Christum et gregem ipsius. Hinc Moyses filiis Israel loquens: Ego (inquit) sequester et medius eram inter Deum et vos.3 Ad Ezechielem quoque Dominus ait:4 Speculatorem te dedi domui Israel. Hinc pastorum est subditos contra tentationes præavisare ac præmunire, modumque et practicam resistendi docere.

Tertium est caritativa subventio, consultio, consolatio seu confortatio proximi uniuscujusque, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Unicuique mandavit Deus de proximo suo. Unde Paulus hortatur:5 Alter alterius onera portate; et denuo, Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.67 Ad quod beatissimus princeps apostolici chori hortatur, dicendo: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.8 Quartum est angelorum sanctorum custodia. De quibus Eliseus locutus est: Plures nobiscum sunt, etc. Hinc quum abbas Moyses post suæ conversionis exordium, stimulo carnis acerrime tentaretur, et pro consolatione venisset ad abbatem S. Isidorum, ille fecit abbatem Moysen ad orientem adspicere, viditque innumerabilem multitudinem angelorum ad subvenendum paratam.9

Quintum et præcipuum auxilium est meritum Christi mediatoris, et interpellatio ejus pro nobis, juxta quod in prima sua Canonica Joannes ait: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum;10 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Qui, ut ad Hebræos scribit Apostolus, introiit in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.11 Ipse etenim, ut electus ait Bernardus, ostendit Patri latus et vulnera; atque ut ad Romanos scribitur, interpellat pro nobis.12 Sextum est advocatio et oratio, meritum et subventio gloriosissimæ Virginis, Deo Patri comparentalis, quæ est advocata Ecclesiæ, miseratrix, adjutrix et mater omnium ad se confugientium, conculcatrix capitis dæmonum, atque in omni necessitate subventrix. Septimum est subsidium totius triumphantis Ecclesiæ matris nostræ, et specialiter Sanctorum illorum ad quos quisque majorem habet devotionem, confidentiam et recursum. Michael quoque princeps magnus, commissæ sibi Ecclesiæ specialis ac fidelissimus est patronus.

Octavum est refrenatio invisibilium hostium, ne nos tentent quantum vellent ac possent: quæ refrenatio ministerio fieri solet specialis chori angelici. Unde in Apocalypsi legitur Satanas religatus, et in Tobia legitur Raphael angelus religasse dæmonium in deserto superioris Ægypti.1314 Christus demum potestatem dæmonum præcipue refrenavit ac minuit, sicut in Evangelio protestatur: Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet;15 si autem fortior illo superveniens, vicerit eum, vasa ejus diripiet, etc. Nonum est effugatio hostium, qui divina ope frequenter, saltem ad tempus, fugantur a servis Dei, nec impugnare eos sinuntur. Unde et in Luca asseritur:16 Consummata omni tentatione, diabolus recessit a Christo usque ad tempus. In cujus rei figura dixerunt Ægyptii:17 Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Decimum est profectus spiritualis et gratiæ incrementum, quod tentatus tentatori resistendo divina ope consequitur, juxta illud Apostoli:18 Deus faciet cum tentatione proventum.

Undecimum est actualis illuminatio, seu gratia discretionis spirituum, qua qui tentatur intelligit in suo conflictu versutiam inimici et qualiter sit resistendum: per quam beatissimi viri Antonius et Martinus diabolum in specie Christi apparentem adorare nolebant. Abraham vero et Josue ac alii quidam angelos eis apparentes, mox cultu duliæ adoraverunt, quoniam ex dono discretionis spirituum cognoverunt quod vere erant angeli sancti.19 Duodecimum est timor divina inspiratione conceptus ex ipsa tentationis impugnatione, quo tentatus timet succumbere, et ex hoc cavet atque sollicitatur ad reluctandum: quemadmodum in certaminibus cæsi, provocantur ad repercutiendum. Tertiumdecimum est forma in qua tentator cogitur apparere, ut ex ea fraus callidissimi deprehendatur facilius. Sicque secundum Magistrum Sententiarum et alios multos, aggressus est Evam in forma serpentis; et glorioso patri Antonio apparuit spiritus fornicationis in specie pueri turpis nigerrimi.20

Quartumdecimum est relevamen quoddam, consolatio, seu refrigerium desuper datum in ipso tentationis ardore, juxta illud in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.21 Unde et Paulus fatetur: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Quintumdecimum est repausatio, qua interdum concedit suos a tentationum labore ad tempus quiescere, ut interim vires resumant, et ad futurum præparent se conflictum:22 sicut in exteriori videmus luctamine. Unde in Tobia dicitur Deo: Non delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.23 In Matthæo quoque juxta mysticum fertur sensum: Imperavit mari et ventis, id est inquietudini impugnationum atque dæmonibus;24 et facta est tranquillitas magna, id est pax cordis. Sextumdecimum est comfortatio sive erectio cordis in Deum, aut corroboratio spei visibiliter aut invisibiliter facta: in cujus rei signum angelus apparuit Christo prolixius oranti.25 Septimumdecimum est suppositio manus. Dei, qui suscipit et a collisione præservat suos, ne tentatione penitus conterantur, juxta illud Psalmistæ: Impulsus, eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me;26 itemque, Justus quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.27 Permittit quippe Deus electos suos interdum impelli, et pene usque ad ruinam devenire peccati, ut suas recognoscant infirmitates; non permittit autem eos in foveam corruere culpæ, aut lapsos piissime erigit. Octavumdecimum est susceptio confugientium ad se, juxta quod psallimus:28 Domine, refugium factus es nobis. In Proverbiis quoque legitur:29 Turris fortissima, nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

Nonumdecimum est corporalis labor, paupertas, infirmitas sive adversitas, per quas tentationes vinci solent aut minui. Unde in Osee Dominus loquitur: Ecce sepiam viam tuam spinis.30 Hinc recitat Cassianus, quod dum in congregatione quadam quidam adolescens stimulo carnis acerrime tentaretur, ordinavit monasterii Pater ut unus seniorum, vir seriosus, juvenem illum quotidie exerceret adversis, et proclamaret, ac coram abbate multipliciter accusaret, atque ut Fratres in testimonium adducti testarentur pro sene. Qua exercitatione per annum exhibita, dixit ad juvenem abbas: Quid est, fili? Adhuc te stimulat caro? Respondit: Papæ! vivere non licet, fornicari liberet?

Ecce quot, quanta et qualia providit et contulit nobis clementissimus Pater cœlestis auxilia adversus mundi et carnis ac dæmonum tentamenta.31 Idcirco non diffidamus, sed confortati in Domino, agamus viriliter, ac bonum fidei agamus certamen, et carnem ac sensualitatem rebellem sic rationabiliter disciplinis, vigiliis, jejuniis, abstinentiis, asperitate vestitus ac laboribus castigemus, ut in spiritus servitutem salubriter redigatur.32

Sunt denique vitia quædam in se ipsis amara et afflictiva, aut afflictiones et difficultates ac resistentias graves annexas habentia. Ira namque, invidia, indignatio, rancor, odium, timor, tristitia, impatientia, amaritudo, contentio, in se ipsis sunt afflictiva; superbia vero, ambitio, avaritia et consimilia quædam, habent annexas difficultates, labores, resistentias, afflictiones. Nempe qui in montem dominationis, honoris aut præsidentiæ cupit et conatur ascendere, multos patitur resistentes ex adverso ascendere cupientes, contra quos mordetur suspicione, invidia et odio. Itaque tentationibus istis efficacius resistitur, considerando eas ac vitia de quibus impugnant: quo enim diligentius considerantur, eo plus abhorrentur propter pœnalitates adjunctas. Porro alia sunt peccata in se ipsis delectabilia, ut præsertim vitia carnis, quæ quanto plus considerantur, quamvis sint in se ipsis bestialia, fœda, vilia atque enormia, tamen tanto plus titillant et movent appetitum, propter annexam et innatam delectationem: ideo talibus vitiis melius resistitur, cogitationem et adspectum mox ab eis totaliter avertendo, cum aspernatione salubri, et interjectione istius, Fy. Nam hac prolatione, Fy, superatur diabolus, et stimulatio carnis.33

Quæritur autem qualiter possit se homo inde avertere. Respondendum, quod omnis affectio ex prævia quadam apprehensione seu cognitione procedit, quia objectum appetitus est bonum cognitum: idcirco qui cupit inordinatam affectionem vitare, studeat a se protinus removere apprehensionem objecti carnalis delectabilisve rei ad quam inordinate ac sensualiter afficitur. Et qualiter se a tali inspectione potest avertere? Dicendum, quod convertendo se ad considerationem rerum salubrium, scilicet: dominicæ passionis, propriæ mortis, divini quoque judicii et infernalis supplicii, præteritarum culparum, adversitatum, tribulationum proximorum fidelium; et quod quotidie tot tantaque fiunt in mundo flagitia, quod innumerabiles pereunt ac damnantur homines. Cupiens itaque tentationum evadere laqueos, faciat sibi consuetudinem considerandi assidue passionem Domini, ac novissima sua, et peccata præterita, pericula quoque quibus undique circumvallatur: sicque quotiescumque se senserit carnali tentatione pulsari, mox ad dominicæ passionis, ad suorum novissimorum, etc., considerationem recurrat.

Secundum remedium est, immoderatam vitare potationem, et refectionem superfluam, et calida alimenta, vinumque: ex quibus vitiorum generantur incitamenta. Unde Paulus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.34 Et Hieronymus: Venter mero æstuans, cito spumat libidinem. Tertium, vitare lubricorum consortia. Unde in Ecclesiastico dicitur: Qui se jungit fornicariis, erit nequam.35 Et Salomon: Amicus stultorum (id est carnalium et pravorum) efficietur similis eis.36 Quartum est, diligenter attendere et celeriter sine immoratione, enormitatem et vilitatem hujus peccati, et brutalitatem, inhonestatem ipsius, mala ei annexa, et quoniam multa et gravia mala ex ipso sequuntur, et per vitium istud fit homo bestialis, acediosus, levis, depressus, intimoratus; maxima quoque turpitudo in eo apparet, derogat dignitati, nobilitati naturæ humanæ, fœtet præ ceteris vitiis coram Deo et angelis ejus.

Quintum est, bene pensare qualis erit caro post mortem, quam fœda et putrida. Hinc fertur in Vitaspatrum, quod dum quidam Frater in eremo vehementissime tentaretur de quadam muliere formosa, et audisset eam esse defunctam, nocte aperuit ejus sepulcrum; et sumens partem de putredine ejus, posuit in cellam suam. Quumque illius intuitu ac fœtore affligeretur, dixit cogitationi suæ: Ecce habes carnem quam appetebas, satiare ejus amplexu. Sicque cessavit tentatio. Sextum est, incautos et morosos mulierum adspectus, amplexus, oscula, familiaria colloquia, loca secreta, visitationes, laterales consessus, attactus, munuscula devitare. Ecce David incaute respexit, et concupiscentia superatus est;37 Samson, per mulieris blandimenta.38 Ideo Job ait:39 Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Septimum est, otia fugere, et jugiter se honeste occupare: quia ut dicit Scriptura, multa mala docuit otiositas, atque in concupiscentiis est otiosus et piger.40 Unde Propheta: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia, etc.41 Octavum est, omnem vitare superbiam, quoniam propter eam multi sinuntur in vitia ruere carnis. Nonum est, corpus proprium egregie disciplinare, vigiliis, jejuniis, asperitateque strati ac vestitus discrete domare, et in servitutem redigere rationis. Decimum est, studio sacræ Scripturæ insistere, seque spiritualibus exercitiis strenue occupare. Ideo ait Hieronymus:42 Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis.

Si his specialibus tentationum carnalium remediis addantur generalia tentationum remedia, poterit Deo auxiliante homo in omni tentatione hujusmodi prævalere. Ad quod etiam confert potissime adimpletio evangelici consilii Christi perpetuam continentiam consulentis, ad habendam aureolam cum præmio æterno.43

Footnotes

  1. II Cor. xii, 9. ↩

  2. Ps. cxviii, 63. ↩

  3. Deut. v, 5. ↩

  4. Ezech. iii, 17. ↩

  5. Eccl. xvii, 12. ↩

  6. Ibid. 1. ↩

  7. Galat. vi, 2. ↩

  8. 1 Petr. iv, 10. ↩

  9. IV Reg. vi, 16. ↩

  10. 1 Joann. ii, 2. ↩

  11. Hebr. ix, 24. ↩

  12. Rom. viii, 34. ↩

  13. Tob. viii, 3. ↩

  14. Apoc. xx, 2. ↩

  15. Luc. xi, 21, 22. ↩

  16. Luc. iv, 13. ↩

  17. Exod. xiv, 25. ↩

  18. 1 Cor. x, 13. ↩

  19. Gen. xviii, 2; Josue v, 15. ↩

  20. Gen. iii, 1. ↩

  21. Ps. xciii, 19. ↩

  22. II Cor. i, 3, 4. ↩

  23. Tob. iii, 22. ↩

  24. Matth. viii, 26. ↩

  25. Luc. xxii, 43. ↩

  26. Ps. cxvii, 13. ↩

  27. Ps. xxxvi, 24. ↩

  28. Ps. lxxxix, 1. ↩

  29. Prov. xviii, 10. ↩

  30. Osee ii, 6. ↩

  31. Ps. xxvi, 14. ↩

  32. I Cor. ix, 27. ↩

  33. Cf. t. XV, p. 437 D'. ↩

  34. Ephes. v 18. ↩

  35. Eccli. xix 3. ↩

  36. Prov. xiii 20. ↩

  37. II Reg. x 2-4. ↩

  38. Judic. xv 4 et seq. ↩

  39. Job xxxi, ↩

  40. Eccli. xxxiii, 29. ↩

  41. Ps. lxxii, 5, 6. ↩

  42. Prov. xxi, 25, 26. ↩

  43. I Cor. ix, 27. ↩

Chapter 29 of 278