Skip to the text

Sermo unica

S. MARIÆ ÆGYPTIACÆ

DE VIRTUTIBUS, LAUDIBUS ET EXCELLENTIIS B. MARIÆ ÆGYPTIACÆ.

DUCAM eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Osee II, 14.

Verba hæc ex persona benignissimi et superdulcissimi Dei ad sanctissimam Mariam Ægyptiacam convenientissime suscipiuntur. Hæc beatissima femina, admirabile vas infinitæ misericordiæ Creatoris altissimi, tantæ fuit excellentiæ, tantæ sanctitatis, tantæ perfectionis et gratiæ, ut ab ejus admiratione omnis mens viatorum deficiat, atque ab ejus laude omnis lingua eorum succumbat. In qua electissima muliere perfecte impletum est quod ait Apostolus : Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.1 Quemadmodum enim hæc mulier benedicta, ante suam conversionem vitam duxit prorsus carnalissimam, bestialissimam atque turpissimam; ita post suam conversionem duxit spiritualissimam, divinissimam et vere purissimam vitam. Sed nunc ad laudem et gloriam immensæ pietatis Dei æterni, seriatim tangendæ sunt virtutes, laudes et excellentiæ hujus gloriosissimæ Dei sponsæ.

Prima laus ejus, est conversio ejus gratiosissima et miranda. Quum enim in Alexandria urbe Ægypti, per decem et septem annos omni gulæ atque luxuriæ in prostibulo deservisset, Deo disponente cum Christianis ad Jerosolymam navigavit. Nam circa tempus dominicæ passionis Christiani illuc consueverunt confluere. Ipsa tamen non ex devotione, sed ex curiositate et libidine, ut novos acquireret amatores, illuc processit; et in navi procacissime habuit se, in tantum quod non solum lubricos, sed viros quoque honestos traxit ad vitia, et nautis pro naulo corpus suum exposuit. Quumque venisset Jerusalem, per omnes ejus discurrebat plateas, meretriciis gestibus plena. Tandem, quum vellet cum aliis intrare ecclesiam, et venisset ad januam ejus, invisibiliter fuit rejecta. Deinde super hoc ipsa admirans, secundo tentavit intrare, et rursus plus quam ante remote rejecta est. Sed ipsa manum Omnipotentis super se non advertens, tertio attentavit ingressum, et iterum horribiliter est repulsa. Tunc Deo miserante ac inspirante, ex vexatione intelligentiam sumpsit, et compuncta est vehementer, perpendens quod ob scelera sua toties esset rejecta, cœpitque amarissime flere, pœnitens valde.2 Et visa imagine Virginis gloriosæ, eam affectuosissime invocavit ut oraret pro se, emendationem ei promittens si permitteretur ecclesiam introire. Et sumpta fiducia, quarto tentavit introitum, tamque facillime est ingressa, quasi ab aliis esset vecta. Quumque orasset, egrediens audivit vocem in aere sibi dicentem : Si Jordanem transieris, salva eris.

Moxque quæsivit quæ porta duceret ad Jordanem. Quidam vero obvians ei, contulit ei tres nummos, pro quibus ipsa emit tres panes, quorum unum comedit in via, alios duos tulit in eremum. In ecclesia quoque S. Joannis Baptistæ prope Jordanem, communicavit. Ecce hæc est gratiosissima et misericordissima ejus conversio.

Secunda laus ejus, est condigna pœnitentia ejus: quia certissime condignos pœnitentiæ fecit fructus. Nam quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum in eremo afflixit se ipsam in pœnitentiali dolore, in luctu assiduo, in nuditate, æstu et frigore, fame et siti.3 Denique, quum duodecim esset annorum, meretricibus se conjunxit; tamque libidinosa fuit, quod pretium ab amatoribus suis non sumpsit, quatenus plures acquireret amatores. Et valde delectabatur in vino, quo se inebriavit frequenter; et totas noctes duxit insomnes in suis spurcitiis, in quibus poterat fatigari, non satiari. Quum vero intrasset desertum, abstinentissime vixit, et ultra modum humanum fame et siti cruciavit se ipsam; atque post paucos annos vestibus ejus consumptis, nuda permansit, et tempore hiemali tam horribilia sustinuit frigora, tempore etiam æstivali tam graves ardores, quod frequenter præ pœna cadebat in terram, deficiens a se ipsa, semetipsam non capiens neque intelligens præ tormento. Cum orationibus vero ferventissimis atque humillimis, et abundantissimis lacrimis die ac nocte postulavit sibi sua indulgeri peccata.

Tertia laus ejus, est admiranda patientia et invictissima fortitudo ipsius. Quemadmodum enim decem et septem annis in meretricio sedit, sic desertum ingressa, per decem et septem annos gravissimas sustinuit tentationes a diabolo de vitiis carnis, de poculo vini et de pristinis suis carminibus, aliisque diversis. Quæ tentationes incredibiliter ei erant molestæ: in quibus Deo auxiliante patientiam habuit magnam ac diuturnam, et fortiter reluctabatur dæmonibus, orando, pectus suum percutiendo, Christi passionem inspiciendo, terram lacrimis irrigando. Quumque per decem et septem annos sic tribulata et præliata fuisset, superatis dæmonibus, de cetero in tranquillitate et gaudio fuit præ solito. O fortissimam feminarum, o præclarissimam mulierum, o quale spectaculum præbuit in deserto angelis Dei et universæ curiæ cœlesti, imo et Deo omnipotenti, dum sola in eremo, et omni humano destituta solatio, manu ad manum contra invisibiles hostes, contra crudelissimos spiritus, contra callidissimos tentatores tam multos pugnavit, tam diu, tam acriter, tam invicte, imo tam victoriose! Quis in his non advertat omnipotentiam, pietatem et adsistentiam Christi, qui tam mirabiliter operabatur per suam præliatricem? Nonne tota vita illa fuit penitus inhumana, supernaturalis et miraculosa? Quomodo enim femina una posset talia sine Dei adjutorio operari et pati, tam repente converti, tam extreme et subito immutari, taliter prævalere? Nec dubium quin profunda et illuminata consideratio horum, certissimum sit argumentum veritatis fidei christianæ.

Quarta laus ejus, est contemplationum ejus sublimitas, et divini ardor amoris quo fuit succensa, raptus quoque et ecstasis ejus in Deum: siquidem omnia ista sibi connexa sunt et condependent, quibus etiam delectatio sancta conjuncta est. Fuit itaque sacratissima ista Maria contemplatrix altissima, præsertim expletis annis præfatis quibus in magno fuit conflictu contra dæmones, passiones et vitia: quibus devictis, ipsa jam facta persona heroica, quanto ab omni humano tumultu, sæcularique cura et occupatione externa fuit abstractior atque liberior, tanto ad illuminationes divinas, ad contemplationes cœlestes, ad elevationes ecstaticas, ad raptus deificos fuit habilior, dignior. Ideo Deus copiosissime loquebatur ad cor ejus, et suæ increatæ suavitatis sapores ei liberalissime contulit experiri. O quam innumerabilibus vicibus die ac nocte elevabatur ad Deum, accendebatur in Deo, et in divitias gloriæ ejus rapiebatur, ac suavissime in ipso quievit, et vitam prorsus angelicam duxit in terris, eratque amantissima ac familiarissima Deo !

Quinta laus ejus, est admirabilis manifestatio ejus. Nam quidam vir sanctus, nomine Zosimas, monachus et claustralis, quodam tempore intrans desertum ut in eo vacaret liberius Deo, cogitavit interiora eremi perambulare, si forte aliquem hominem sanctum reperiret ibidem. Quumque per dies ambulasset viginti circumspiciens undique, tandem vicesimo die vidit personam nudam et corpore nigram, ex solis ardore exustam. Qua visa, gavisus est valde, timuit tamen ne forte spiritus esset. Illa quoque eo viso exsultavit non parum. Ille ergo sumpta in Deo fiducia, cœpit ire ad eam, sed ipsa iniit fugam. Cucurrit ergo vir sanctus post eam. Quumque propinquaret ad ipsam, illa stans vultu ab eo averso, dixit: Adjuro te, abba Zosima, ne me amplius insequaris, quoniam femina sum. Si vero me videre et alloqui cupis, projice mihi partem de vestibus tuis, ut quæ verecundiora sunt tegam. Quo facto, convertit se ad virum illum, qui multum mirabatur quod ipsa nomen suum cognovit. Statim ergo abbas Zosimas flexis genibus eam adoravit, et benedici ab ea rogavit. Ipsa vero se in terram prosternens, respondit: Ad te, pater, benedictio pertinet magis, quia sacerdos es. Et audiens ille quod se esse sacerdotem cognovit, amplius mirabatur, petiitque benedici ab ea, eo quod ipsa sanctior esset. Tunc ipsa dixit: Benedictus Deus, redemptor animarum nostrarum. Quumque surrexissent de terra, Zosimas eam rogavit ut pro Dei oraret Ecclesia. Illa mox faciem vertens ad orientem, quum cœpisset orare, statim corpore elevabatur in aere. Tunc Zosimas iterum timuit ne forte spiritus esset. Illa ergo protinus dixit ad eum: Ignoscat tibi Deus, abba Zosima, quod me esse spiritum putas. Nonne tibi dixi quod mulier sim? Tunc ille obstupuit quod cogitationem suam illa tam cito cognovit. Rogavit ergo adjuravitque eam ut sibi exponeret qualiter solitudinem illam intrasset, quid manducasset in ea, quales habuerit ibi tentationes, et quamdiu fuisset in ea. Et illa: Si tibi, o abba, vitam meam quam in sæculo habui, cœpero recitare, fugies a me, et aer contaminabitur. Quumque vir ille cum lacrimis exoraret eam ut omnia sibi exponeret, ipsa retulit ei qualiter in adolescentia sua immunditiæ deservivit, et quomodo in Jerusalem fuisset conversa, et cetera quæ de ejus tentationibus et afflictionibus dicta sunt; quod etiam de duobus illis panibus quos detulit secum, cibum sumpsisset; item quod quadraginta septem annis habitasset in eremo. Quibus auditis, sanctus vir ille præ gaudio lacrimans, seque in terram prosternens, Deum et infinitam misericordiam ejus laudavit in famula sua. Cui illa: Obsecro, abba, ut anno futuro in die Cœnæ venias super Jordanem cum corpore Christi; ego tibi occurram ibi, et corpus Christi de manu tua accipiam, quod ex quo huc veni non sumpsi. Sicque Zosimas se ei commendans, ad claustrum suum regressus est.

Sexta laus ejus, est gloriosus et miraculosus finis ipsius. Quum enim die præfixo Zosimas super Jordanem redisset, et ipsa ex altera parte staret, crucem super fluvium fecit, et ambulans super aquas, pervenit ad senem, atque de manu ejus corpus Christi accipiens: Rogo, inquit, o abba, ut venias anno sequenti ubi me primo invenisti, et ibi videbis me secundum quod Deus voluerit. Ipsa vero rursus edito signo crucis super aquas Jordanis deambulans, ad eremum rediit. Zosimas vero ad claustrum suum revertens, cœpit tristari quod nomen sanctissimæ mulieris illius non interrogavit ab ea; sed consolabatur se ipsum, quia futuro anno esset eam visurus et interrogaturus. Quumque sequenti anno venisset ad locum præfixum, nec eam invenisset, contristatus est valde. Tandem vidit lucem magnam de terra consurgere. Qua visa, illuc perrexit, et invenit sanctam illam defunctam, ac decentissime manus ac pedes conjunctos habentem, et vultu tam pulchram quasi vixisset. Tunc lacrimas fudit, ejus tamen sanctissimum corpus tangere non audebat. Quumque multa revolveret mente, vidit juxta caput defunctæ verba hæc scripta: Sepeli, Zosima, Mariæ corpusculum, et ora pro me ad Dominum, ad cujus præceptum secunda die Aprilis reliqui hoc sæculum. Cognovit itaque senex, quod anno præterito eodem die quo ab eo corpus Christi accepit, tradidit spiritum, et spatium illud quod ipse infra viginti dies vix ambulavit, illa infra duas horas pertransiit. Porro quum Zosimas instrumentum quo foderet terram, non haberet, vidit venientem magnum leonem, qui pedibus suis foveam fecit aptissimam, et mansuete recessit. Sepelivit ergo Zosimas sacratissimum Mariæ corpusculum, atque ad suum rediens claustrum, omnia ista Fratribus recitavit per ordinem; et gavisi ac ædificati sunt omnes valde.

De hac gloriosa ac sacrosancta Maria dicit dominus Guillelmus Antisiodorensis in Summa sua, quod quotidie loquebatur in deserto cum angelis.

Ecce ex ista historia multipliciter et saluberrime informamur. Et primo, quam incomprehensibilis et immensa sit misericordia Dei in suis electis. Secundo, quod nullus quantumcumque iniquus debeat desperare, quum videat feminam istam ante tam vitiosissimam, ad vitam pervenisse tam sanctissimam ac divinam. Tertio, ut dignos pœnitentiæ fructus facere studeamus juxta exigentiam multitudinis ac magnitudinis vitiorum nostrorum. Quarto, ut tentationibus viriliter resistamus, adversitates et afflictiones æquanimiter patiamur. Quinto, ut ferventer perseveremus in bonis. — Diligamus ergo, veneremur et invocemus Mariam istam sanctissimam, quæ vere altera Maria Magdalene vocari potest, et ei in regno cœlesti propinquissima esse non dubitatur. Cujus meritis et precibus gratiam veræ ac finalis pœnitentiæ Christus concedere nobis dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto æternaliter vivit et regnat.

Footnotes

  1. Rom. v, 20. ↩

  2. Is. xxviii, 19. ↩

  3. Apoc. XVIII, 7. ↩

Chapter 31 of 278