Sermo 1
S. MARCI EVANGELISTÆ
Enarrationem epistolæ, Qui timet Deum, etc., cum suo sermone, quære de S. Joanne; enarrationem autem evangelii, Ego sum vitis, etc., in festo S. Georgii.
DE GRATIIS ET PRÆROGATIVIS B. MARCI.
QUI cum sapientibus graditur, sapiens erit. Prov. XIII, 20.
B. Marcum evangelistam Deus multiplici gratia decoravit.1 Prima est, quod beatissimi principis Apostolorum Petri prædilectus ac familiarissimus fuit discipulus, et in Baptismate filius. Non utique parvum exstitit donum, illius summi Apostoli esse tam specialem discipulum prædilectumque filium, habere tantum prælatum, tam sapientissimum illuminatissimumque magistrum, tam sacratissimum patrem. Denique in Ecclesiastico scriptum est de Elia propheta: Beati qui te audierunt, et in amicitia tua decorati sunt. Quanto magis beatus Marcus, qui Petrum archiapostolum, summum, plenum ac generalem Jesu Christi vicarium super totam universalem Ecclesiam, audivit quotidie, et amantissimus ejus erat discipulus?2 Nam et cum beatissimo Petro profectus est Romam, et familiariter ei adhæsit. Et quia cum sapientissimo Petro apostolo gradiebatur, vere sapiens est effectus.
Secunda gratia ejus est, quod unus quatuor Evangelistarum esse a Deo electus est: sicque totius Ecclesiæ lumen est et magister, specialis quoque testis Salvatoris.
Tertia gratia ejus est, copiosus atque præcipuus fructus quem fecit in mundo, plurimos convertendo ad fidem. Quum enim S. Petrus B. Marcum vidisset in fide constantem, atque in evangelicæ legis perfectione ac sapientia eminentem, ipsum Aquilegiam destinavit: in qua Marcus innumeras gentilium multitudines convertit ad Christum. Post hoc Romam reversus, ad Alexandriam urbem Ægypti a S. Petro est missus: in qua primus evangelium Christi prædicavit, et multos congregavit discipulos, qui ibi sub ejus regimine apostolicam vitam duxerunt, omnia habentes communia, et semper contemplantes cœlestia, atque orationibus assidue insistentes; qui tam sanctæ et districtæ conversationis fuerunt, quod Christianos undique ad suæ perfectionis imitationem traxerunt. Hinc in libro de Viris illustribus scribit Hieronymus: Assumpto B. Marcus evangelio suo, perrexit Ægyptum; et primus Alexandriæ Christum annuntians, constituit ibi Ecclesiam, id est Christianorum congregationem, tanta doctrinæ ac vitæ continentia seu districtione, ut omnes sectatores Christi ad sui exemplum induceret. Insuper, teste Hieronymo, Philo disertissimus Judæorum, edidit librum de laude conversationis Ecclesiæ quam in Alexandria vidit sub Marco: quem librum de Vita contemplativa intitulavit, eo quod talis fuerit vita discipulorum Marci in Alexandria; eorumque habitacula appellavit monasteria.
Quarta gratia ejus est, fortitudo et patientia sua in persecutione sua atque martyrio. Mortem namque horribilem intulerunt ei Alexandrini gentiles. Siquidem fune misso in collo ipsius, traxerunt eum per civitatem, dicentes, Trahamus bubalum ad loca Buculi; et tam violenter ac atrociter ipsum traxerunt, quod partes corporis sui fluebant in terram, et lapides ejus sanguine rigabantur. Quo facto, recluserunt eum in carcere. Quumque sequenti die similiter traherent eum hinc inde, dicentes, Trahite bubalum ad loca Buculi, ipse gratias egit Deo, dicens: In manus tuas commendo spiritum meum.3 Inter quæ verba spiritum tradens, migravit ad Dominum.4
Quinta gratia ejus est, virtus miraculorum ipsius. Nam in Aquilegia legitur innumerabilia fecisse miracula; et dum in Alexandria fuit in carcere clausus post primam suam tractionem per civitatem, apparuit Christus in carcere, dicens: Pax tibi, Marce evangelista meus; noli timere, quoniam ego tecum sum ut eruam te. Angelus quoque eum confortavit ibidem. Quumque corpus ipsius exstinctum vellent pagani comburere, aer repente turbabatur, grando cecidit, tonitrua sonuerunt, fulgura coruscarunt, ita quod impii evadere nitebantur, et sanctum corpus reliquerunt intactum: quod Christiani cum decenti sepelierunt honore. Insuper, quum post tempora longa mercatores Venetiani corpus S. Marci a tumulo suo in Alexandria levarent ut illud transferrent Venetias, odor tam suavissimus emanavit, quod Alexandriam totam perfudit, ita quod omnes, unde prodiret, admirabantur. Postremo, ut legitur, tantæ humilitatis sanctus exstitit Marcus, quod pollicem suum abscidit, ne ad sacerdotium promoveretur. Verumtamen dispositio Dei et auctoritas S. Petri prævaluit, qui eum Alexandrinum fecit episcopum.
Itaque hujus tam sancti Evangelistæ ac martyris instruamur doctrinis, provocemur exemplis; fortes simus in Domino in omni eventu, patientes quoque ac hilares in adversis. Discamus et assuescamus patientes esse in adversitatibus parvis, quatenus proficiendo quotidie, patientes efficiamur in adversitatibus, infirmitatibus, tribulationibus, irrisionibus et damnis quantumlibet magnis, quemadmodum Jacobus hortatur apostolus: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.5 Patientia quippe sapientiæ signum est, prout Salomon loquitur: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; impatiens vero operatur stultitiam. Sic ergo agamus ad gloriam Dei.6
Footnotes
Chapter 32 of 278