Sermo 2
Ad religiosos
IN QUIBUS HUMANA CONSISTAT PERFECTIO, ET QUOMODO OBTINEATUR.
OPUS fac Evangelistæ. II Tim. IV, 5. In Actibus Apostolorum, Philippus unus de septem primis diaconis, evangelista vocatur ab actu evangelizandi; Marcus vero non solum ab actu hoc, sed a conscriptione quoque evangelii vocatur evangelista, sicut et alii tres. Hujus beatissimi evangelistæ Marci magna fuit perfectio, magna fructificatio, excellentia magna in sanctitate. Unde et princeps Apostolorum eum in fide et vita perfectum esse conspiciens, ad loca destinavit eum diversa: in quibus gloriose fructificavit, plurimos convertendo prædicatione atque miraculis. Denique in Alexandrina Ecclesia tam perfectam vitam in suis fundavit discipulis, quod ex eis sumpsit initium omnis illa Ægyptiorum monachorum conversatio admiranda. Unde et Philo, disertissimus Judæorum, de perfectione discipulorum S. Marci edidit librum, in quo protestatur eos orationi et contemplationi assidue fuisse intentos, in cibo quoque et potu parcissimos. Horum ergo et magistri eorum beatissimi Marci perfectionem nos sequi oportet.
Quocirca potest investigari, quæ sit perfectio nostra, et in quo consistat, qualiter etiam ad eam compendiosius ire ac pervenire possimus. Legitur in Vitaspatrum de miro et saluberrimo fine abbatis Sisois, quemadmodum in extremis agenti advenerit et apparuerit primo S. Antonius, deinde Apostoli ac Prophetæ, et tandem Christus. Quumque Sisois exoraret ut permitteretur modicum pœnitere ante egressum suum de corpore, atque hoc ipsum Patribus et Fratribus indicasset adstantibus, dixerunt ad eum: Non indiges pœnitentia, pater. Quibus ipse respondit: Vere nescio me vel initium fecisse pœnitentiæ. Et subditur ibi, quod omnes qui aderant Patres et Fratres, cognoverunt quia perfectus esset. Ergo in summa illa ipsius humilitate, cognoverunt eum esse perfectum. Quamvis enim perfectio nostra essentialiter sit consistens in actu caritatis seu doni sapientiæ, seu in diligendo aut contemplando; nihilo minus in humilitate et patientia posita perhibetur, tanquam in virtutibus ad perfectionem præcipue dispositivis, et sicut in signis in quibus velut in speculo consideratur ac cernitur interna mentis perfectio.
A Præterea quæritur, qualiter abbas Sisois, qui tam diu in eremo rigorosissimam, abstinentissimam atque sanctissimam duxit vitam, veraciter dicere potuerit, Nescio me fecisse initium pœnitentiæ; et qualiter intelligendum sit hoc quod fertur rogasse, ut permitteretur modicum pœnitere, quum quidam tam religiosi quam sæculares de hoc reprehensi legantur, quod in fine vitæ suæ ad pœnitendum inducias petierunt. Verum harum quæstionum duarum est pene una solutio, ita quod unius solutio ex solutione pendet alterius.
B Itaque sanctus ille abbas asseruit se nescire initium pœnitentiæ se fecisse, non quod ignoravit oblitusve fuit vitam pœnitentialem in solitudine se egisse, et de suis culpis quotidianis se sæpe esse confessum; sed quia ex profundissima humilitate atque altissima contemplatione omnem pœnitentiam suam præteritam reputavit pro nihilo, et quasi nullius esse momenti respectu infinitæ dignitatis, sanctitatis et justitiæ Dei, cujus dignitatem, sanctitatem et justitiam saltem per venialia nonnunquam offendit, et aliquo modo inhonoravit: quod ipse reputavit tam grave, ut se fateretur nondum quidpiam condignæ pœnitentiæ peregisse. Nempe quo aliquis divinæ majestatis immensitatem, sanctitatem et justitiam sublimius ac splendidius contemplatur, eo quam detestabile ac vitandum sit omne peccatum, quantumlibet parvum, sincerius affectuosiusque intelligit. Hinc sua peccata quotidianasque culpas et omissiones exaggerat vehementer, et ponderat graviter; nec se satisfecisse aut condigne pœnituisse, imo nec condigne pœnitere et satisfacere posse arbitratur, etiam si mille vivat ac lugeat annis, totusque mundus secum ploret, tot quoque lacrimas fundat quot sunt guttæ aquarum in magno mari. Et certe, secundum S. Hieronymum, ita esset, si Deus omnipotens et immensus secundum justitiæ suæ rigorem vellet nobiscum procedere, et nostra ponderare peccata penes gravitatem quam sortiuntur per comparationem eorum ad immensitatem divinæ justitiæ, dignitatisque Dei et sanctitatis suæ immensæ. Verum misericors ac supersapientissimus Deus ad suam respiciens pietatem interminatam, atque ad nostram fragilitatem, ignorantiam, defectuositatem ac pronitatem ad mala, pœnitenti cito ignoscit. Hinc et abbas Agathon dixit: Si Deus vellet nobis imputare negligentias quas orando incurrimus, propter eas solas non possemus salvari. Hinc sanctus Job fassus est: Non justificatur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed ut meum judicem deprecabor; si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Eodem sensu ac spiritu quo sanctus Job protulit verba ista, protulit et abbas Sisois verba præmemorata. David quoque in Psalmo oravit: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.1
Job ix. 2, 3, 15, 20, 21.
Ex his patet alterius solutio quæstionis. Quod etenim Sisois, vir sanctissimus, supplicavit ut permitteretur modicum pœnitere, venit (ut tactum est) ex profundissima humilitate, non ex remorsu conscientiæ malæ sicut in his qui de induciarum postulatione reprehenduntur.
Denique præinducta apostolicis consonant documentis. Nam et divinissimus Paulus apostolus loquitur: Fratres, ego non arbitror me comprehendisse; unum autem, quæ quidem retro sunt oblitus, ad ea vero quæ priora sunt extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium vocationis supernæ.2 Quibus prolatis, adjecit: Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus.3 Perfectorum ergo est ita sentire; atque in hoc relucet nostra perfectio, si totis viribus servierimus Deo, et tamen nihil condignum nos egisse fateamur: præsertim quum Deus adorandus et benedictus, sit in infinitum majori cultu ac honorificentia dignus, quam ei a nobis, imo a toto possit mundo impendi. Hinc admonuit et Psalmista: Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.4 Quid est, Deum laudare secundum multitudinem magnitudinis ejus? quum in Ecclesiastico scriptum sit, Quis magnificabit eum sicuti est a principio?56 Itemque, Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis, major est enim omni laude. Itaque laudare Deum secundum multitudinem magnitudinis ejus, est eum totis viribus, mente, ore et opere collaudare, et tamen fateri nil condigni se divinæ majestatis infinitæ honorabilitati ac laudabilitati exhibuisse. Hinc etiam dixit Salvator: Quum feceritis omnia quæcumque præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus.7 Itaque perfectio nostra consistit essentialiter quidem in hoc, ut Deum puro virtuosoque corde sinceriter per fidem et donum sapientiæ contemplemur ac fervide diligamus; in humiliatione autem plenaria et patientia inconcussa, consistit tanquam in dispositivis atque præambulis, et sicut in signis ac speculis.
Postremo, ad istam perfectionem itur ac pervenitur compendiosius per privati amoris omnimodam exstirpationem, ut homo discat et assuescat non amare se ipsum nisi in Deo: omnia scilicet appetendo, amplectendo, viriliterque agendo, et æquanimiter sustinendo, quæ sibi necessaria sive accommoda sunt ad complacendum Altissimo, ad proficiendum in caritate et gratia ejus, ad beatitudinem obtinendam; omnia quoque abhorrendo ac fugiendo cum toto conatu ac diligentia incessanti quæ sunt impeditiva aut elongativa a Deo, a spirituali profectu, ab incremento divini amoris, ab adeptione veræ et copiosioris salutis. Porro ad hoc quod istud adimpleamus, necesse est ut ea quæ Ordinis sunt, et præsertim ad quæ ex præcepto aut voto tenemur, diligentissime observemus, vitemusque modica, ne paulatim evacuemur, et discretionem servemus in cunctis, ordinate in omnibus procedendo. Istud est vere abnegare, relinquere, vincere, mortificare se ipsum: passiones compescere, proprio animo dominari, vitiis reluctari; oculos interiores semper ad Deum erigere, orando ac meditando ad ipsum assidue adspirare, nullum tempus infructuose transigere, et semper requirere meliora ac viciniora saluti, atque in securissimo ac saluberrimo humilitatis ac patientiæ fundo semper stabilire se ipsum, in divinæ quoque majestatis præsentia intus et foris persistere custoditum.8 Quæ omnia ut valeamus implere, beatissimi Marci evangelistæ invocemus suffragia, imitemur exempla, veneremur virtutes, ejusque meritis ac precibus exaudiri rogemus a Domino.
Footnotes
Chapter 33 of 278