Skip to the text

Sermo unica

S. SERVATII EPISCOPI

DE VITA ET EXCELLENTIIS S. SERVATII EPISCOPI.

NON est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Eccli. XLIV, 20.

Hæc verba ad litteram scripta sunt de Abraham patriarcha: quæ tamen spiritualiter de unoquoque sancto confessore in Ecclesia Dei leguntur, quoniam quilibet talis in aliqua gratia et virtute præfulsisse videtur. Nam et Apostolus protestatur:1 Unusquisque proprium donum habet a Deo. Verumtamen sacratissimus Christi confessor Servatius multis privilegiis decoratur, multis excellentiis fulget, admirabili perfectione est sublimatus.

Prima ejus excellentia est, quoniam ex nobili atque sanctissima progenie Christi Filii Dei est natus. Fuerunt namque in Judæa sanctissimæ mulieres, Anna, quæ peperit Mariam Jesu Christi Genitricem, et soror Annæ Esmeria, quæ genuit Elisabeth matrem Joannis Baptistæ, ac Eliud fratrem Elisabeth. Eliud autem genuit Emin, qui relictis parentibus ac patria Judæorum, intravit Armeniam, in qua de Memelia conjuge sua felice, genuit sanctum et gloriosum Servatium.

Secunda excellentia ejus est, præcipua sanctitas ejus ab ipsa ejus infantia. Nam dum adhuc ubera suxit materna, tantæ abstinentiæ fuit, quod in die vix altera vice matris suæ suxit mamillas. Et sicut de beato legitur Nicolao, quod quarta et sexta feria semel tantum suxit ubera; ita de præelecto Servatio, quod in die communiter vix altera vice ubera suxit materna. Deinde in pueritia sua nil puerile gessit in opere, sed frequentabat ecclesias, et sacras studuit litteras. Vultus ejus quasi solis splenduit radius, et inter coætaneos suos ipse emicabat ut angelus: sicque in magna innocentia permanens, atque in omni virtute et gratia quotidie abundanter proficiens, ab Armenia venit Jerusalem. Cujus probitatem, modestiam, perfectionem attendentes prælati ibidem, sacerdote eum ordinaverunt.

Tertia excellentia ejus est, admiranda sua promotio ad episcopatum. Quum enim S. Valentinus Tungrensis episcopus, circa extremum vitæ suæ, baculum suum pastoralem super altare posuisset ecclesiæ, sub anathemate jubens ne quis inde baculum tolleret quousque Deus per revelationem monstraret quis Tungrensi ecclesiæ deberet præesse, ecclesia ipsa Tungrensis septem annis caruit præsule. Interea angelus Dei S. Servatio in Jerusalem oranti apparens, præcepit ut ad urbem Tungrensem, quæ tunc vocabatur Octavia, festinanter transiret, quia illius loci futurus esset episcopus. Sicque angelo duce pervenit Octaviam, in cujus ecclesia tunc congregati fuerunt episcopi, de episcopo illico provisuri. Quumque beatissimus pater Servatius se in terram prostrasset in ipsa ecclesia ut oraret humillime, angelus visibiliter intrans ecclesiam cum splendidissimo vultu, levavit Servatium sanctum de terra, in episcopali posuit cathedra, et baculum de altari accipiens, porrexit eum Servatio, cunctis qui aderant vehementissime admirantibus atque timentibus. Quibus peractis, disparuit angelus; et sancto dictante Servatio, præsules perfecerunt quod angelus reliquit agendum, ac more ecclesiastico gloriosum Servatium consecraverunt episcopum. Tunc omnes in laudem Altissimi concorditer proruperunt. Ex tunc S. Servatius celebravit quotidie cum ardentissima devotione, nisi gravissima impediretur infirmitate; atque post Missam nullum fere accepit cibum, nisi spiritualium fratrum rogatus instantia, aut infirmitate cogente præcipua. Hinc quasi spiritus adspiciebatur ab omnibus, et tanquam angelus venerabatur a clericis; a civibus quoque vicinisque omnibus amabatur ut pater, quoniam unicuique succurrebat prout indiguit, in eleemosynis largus, in orationibus sedulus, et totius Ecclesiæ decus.

Quarta excellentia ejus est, copiosissima miraculorum ipsius frequentia. Nam ægri manus et pedes ipsius tangendo mox sanabantur; aquis quibus manus proprias lavit, debilibus contulit sospitatem; obsessi, de ciborum ejus manducando reliquiis, protinus curabantur. Et quamvis linguæ esset alienæ, tamen dum populo prædicavit, intelligebatur a cunctis; dum vero sæcularia tractavit negotia, utebatur interprete. In ecclesia Metensi grandem altaris lapidem ruptum redintegravit precibus. Dum sitiret, fontem de terra erumpere impetravit: ex cujus potu plurimi sanabantur infirmi. Quumque in Colonia oraret in cella, vidit S. Severinus, tunc ibi episcopus, tempore noctis columnam nubis a cella illa usque ad cœlum protendi: per quod altitudo contemplationis, ardor orationis, puritas mentis sanctissimi declarabantur Servatii. Insuper, dum captus fuisset ab Hunnis, quadam nocte angelus splendidissima luce circumfulsit eumdem: quo viso admirati sunt Hunni, et dum eum inter se posuissent, atque diversa de eo sentirent, subito vultus ejus resplenduit tanquam sol. Paulo post, quum dormiret in campo, et unus Hunnorum pro eo reducendo ad Hunnos transiret, invenit aquilam grandem una ala umbram facere dormienti, altera ala tanquam flabello auram temperare eidem. Rursus, dum in Metensi celebraret ecclesia, resplenduit facies ejus ut ignis.

Quinta excellentia ejus est, patientia sua maxima in adversis. Dum enim infelicissimi Tungrenses sanctissimum patrem Servatium sibi divinitus tam solennissime datum, irreverentissime de civitate sua expellerent, dicentes, Quid nobis cum advena ignoto, terræ judicialia ignorante, nec curias frequentante, sed solitudine atque silentio gloriante? ipse tranquillissimus mente et vultu jucundus, Deoque gratias agens quia hæc meruit pati pro eo, cum paucis clericis ac monachis timoratis egrediens, castellis oppidisque in circuitu positis prædicavit, et ita Trajectum pervenit, ubi tunc fuit parva ecclesia valde decora, juxta quam sibi construxit cellam, in qua Deo devotissima ac quietissima mente vacavit, ac devotissimum populum copiose instruxit, et pro Tungrensibus jugiter exoravit. Porro ecclesiam illam S. Maternus ædificavit, et populum Trajectensem primo convertit. Similiter, quum B. Servatius ab Hunnis fuisset captus, et undique distraheretur, impelleretur, ac vinculis manciparetur, omnia patientissime tulit; quousque Deus omnipotens per gloriosa miracula eum de illorum eripuit manibus, ita quod eum cum omni dimiserunt honore. Nam et princeps eorum traxit sanctum virum seorsum, atque (ut creditur) ab ipso accepit et didicit fidem.

Sexta excellentia ejus est, gratia prophetiæ atque cœlestis visionis, quibus eum sublimavit Omnipotens. Nam crudelissimam Hunnorum persecutionem prædixit futuram, quam sibi Spiritus Sanctus in cella monstravit venturam. Deinde a multis sanctis rogatus episcopis atque principibus ac viris nobilibus, Romam profectus est, ut gloriosissimum ac benignissimum Apostolorum principem Petrum deprecaretur pro ablatione persecutionis tam sævæ. Quumque in sanctissimi Petri ecclesia diu affectuosissime ac lacrimosissime exorasset, vidit in visione Christum in aureo throno ante altare sedentem, atque a dextris ejus Virginem Matrem, in circuitu quoque millia Sanctorum, inter quos vidit sacros apostolos Petrum et Paulum. Igitur ad S. Petrum convertit se totum, ut oraret pro causa hac, præsertim pro Tungrensi ecclesia. Cui Apostolus: Noli, o frater, pulsare januam justo judicio clausam. Clamor namque Tungrensium pervenit usque ad cœlum: unde et ira Dei super eos in sæcula sæculorum. Quumque B. Servatius vehementissime tristaretur, dedit ei gloriosus apostolus Petrus clavem argenteam, dicens: Est urbs quam diligis, Trajectum, urbs regia, pro qua exauditum te noveris; ipsa tibi sepulcrum erit et gloria. Gestavit ergo felix Servatius argenteam clavem in manu, in signum quod potestatem haberet aperiendi claudendique cœlum. Reversus autem ad sanctos episcopos, retulit eis visionem quam habuit. Venerunt quoque ad eum majores natu ac gradu Tungrensium usque ad Metim, et prostrati in terram, veniam postulaverunt humiliter, exorantes ut cum eis reverteretur Octaviam. Acquievitque eis. Venientibus autem sibi obviam ordine longo Tungrensibus cum lacrimis infinitis, exposuit eis quid eis esset venturum ab Hunnis, et quod pro animabus eorum esset jugiter oraturus; quod item suam faciem amplius non essent visuri. Ostenditque eis clavem argenteam in signum potestatis sibi collatæ. Insuper eos rogavit ut Sanctorum reliquias et sacra vasa permitterent transferri Trajectum: quod non sine immenso permiserunt dolore, clamore et luctu. Quumque Tungrenses quasi universi pergerent secum versus Trajectum, et gloriosus Servatius in quodam loco amœno se reclinaret ad sedendum, repente se terra extulit, et sancto viro ad supersedendum in modum pulvinaris se coaptavit.

Septima excellentia ejus est, gloriosus, miraculosus et beatissimus finis ipsius. Nam mortem suam prænuntiavit populo sibi commisso. Quumque coram omnibus in Trajectensi sua celebraret ecclesia, angelus Domini visibiliter adstans apparuit, et sancto patri gaudia promisit æterna. Post Missam vero beatus vir prædicavit populo usque ad horam nonam, et circa horam illam vultu ad orientem converso, exoravit. Descenditque super eum copiosissimus splendor de cœlo, atque simul cum lumine illo, sanctissima anima ejus corpus relinquens ascendit ad Christum. Deinceps spatio trium horarum splendor ignis divini permansit ibidem, et totam illustrans ecclesiam, tanquam fulminis ictu adstantium corda concussit stupentia. Tunc et serica vestis ab angelis sanctis populo cernente ac admirante allata, supra sacratissimum magni Servatii corpus est posita; suavissimus quoque odor ibi copiose adspersus est. Tunc meritis gloriosi antistitis sacri Servatii cæcis visus, surdis auditus, claudis gressus non impeditus, leprosis sospitas plena sunt præstita; et omnes infirmi ad Tungrensem portam sedentes, ad sanctum Servatii corpus properantes, juxta illud protinus curabantur. Post tempora certa, quum nix undique in gyro sepulcri sancti patris omnia operiret usque ad densitatem trium pedum, locus sepulcri sanctissimi hujus viri mansit a nive intactus. Sed et alia multa magnalia de sancto et glorioso Christi consanguineo leguntur Servatio.

Itaque, tam virtuosissimi præsulis ædificemur exemplis, instruamur virtutibus, inflammemur amore; crescamus in vera virtutum perfectione, præsertim in omni humilitate, mansuetudine, patientia, caritate; ut etiam inimicos sinceriter diligamus, oremus pro eis, benefaciamusque ipsis; atque in sanctitate et justitia Deo deservientes, illius sequamur vestigia, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.2

Footnotes

  1. 1 Cor. vii, 7. ↩

  2. Matth. v, 45. ↩

Chapter 48 of 278