Sermo 3
QUOT GRADUS SINT INNOCENTIÆ; QUALIS NECESSARIA SIT AD SALUTEM; UNDE ETIAM CONSTET INNOCENTIA SALUTARIS, CUM EXHORTATIONE ADMODUM PIA.
ECCE Agnus Dei, ecce qui tollit peccata C mundi. Joann. I, 29.
In his verbis beatissimus Christi præcursor S. Joannes Baptista Dominum nostrum Jesum commendat: primo a sua innocentia, quum ait, « Ecce Agnus Dei »; secundo a suæ subventionis efficacia, dum subjungit, « ecce qui tollit peccata mundi ». Christus itaque vere et summe innocens fuit, quoniam nulli unquam peccato erat obnoxius, nec sibi nec aliis nocuit per peccatum. Innocentia namque est mentis integritas absque peccato. Et certum quod D Christus in quantum Deus, peccare non potuit. Humanitas quoque ipsius ab incarnationis exordio fuit confirmata in bono, et hypostatice juncta Verbo æterno: imo et anima ejus Deo beatifice fruebatur a primo momento suæ creationis. Idcirco Christus nequaquam quivit peccare.
Insuper multi sunt gradus innocentiæ; imo nullus potest salvari, nisi aliquo modo sit innocens, quum dicat Propheta:1 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?2 Innocens manibus et mundo corde. Sanctus quoque Hieronymus ait: Sicut parvulus non perseverat in iracundia, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam et puritatem, regnum cœlorum non poteritis introire.
Itaque primus innocentiæ gradus, est integritas cordis, sive immunitas ab omni culpa, tam originali quam personali, tam veniali quam mortali: et sic innocens exstitit Christus. Secundus innocentiæ gradus, est integritas cordis et immunitas ab omni peccato actuali seu personali, tam mortali quam veniali: quem gradum adscripserunt magni et sancti doctores Virgini gloriosæ. Tertius gradus, est immunitas ab omni culpa mortali: qui gradus competit sanctificatis in utero matris, quemadmodum Joanni Baptistæ ac Jeremiæ prophetæ, qui tamen venialiter peccasse noscuntur.34 Quartus gradus, est integritas sive immunitas ab omni culpa mortali ac veniali ad aliquantulum tempus: sicque baptizati, atque (ut creditur) in religione professi, statim post Baptismum et professionem innocentes consistunt, quia in ipso Baptismo ac professione purgantur ab omni mortali ac veniali. Quintus gradus, est immunitas ab omni peccato mortali præterito et præsenti: et iste innocentiæ gradus, seu innocentia ista, ad minus requiritur ad salutem, ut scilicet homo de peccato mortali præterito vere pœniteat, nec actualiter in mortali culpa exsistat. Nos ergo peccatores vilissimi, qui sæpissime enormiterque offendimus Deum, nec ad superiores illos innocentiæ gradus pertingere possumus, studeamus saltem ad hunc ultimum ac infimum innocentiæ gradum contingere, ut sine mortali viventes peccato, stemus in caritate et gratia Dei.
Ad quod aliqua requiruntur. Primum est, ut de omni peccato mortali præterito cordialiter pœniteamus seu doleamus, sicque dolor iste interior culpam adæquet, seu culpis proportionatus consistat, quatenus secundum multitudinem magnitudinemque culparum nostrarum sit magnitudo doloris interni, seu pœnitentiæ vel contritionis. De tali etenim dolore seu gemitu oportet intelligi quod per Ezechielem prophetam loquitur Deus:5 In quacumque hora ingemuerit peccator pro peccatis suis, omnium iniquitatum ejus non amplius recordabor. Secundum est, ut doleamus de culpis, non solum in quantum per eas meruimus pœnas, sed potius in quantum sunt offensivæ et inhonorativæ Domini Dei, et contra justitiam: quia non sufficit ex solo servili pœnitere timore. Tertium est, ut statim quum nobis de aliquo mortali peccato conscii sumus, confiteamur, vel tempore opportuno confiteri proponamus: quia non sufficit contritio sine voto atque proposito confitendi. Quartum est, ut etiam cum diligentia vitemus venialia et quotidiana peccata: quæ qui diligenter non vitat, cito mortalia incidet, eo quod venialia præparent ad mortale, ipsaque venialium consuetudo mortalis sit.6 Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est cor tuum, in quo Deus, si bonus es, per gratiam habitat, et in quo tu ipse per cogitationes affectionesque habitas. Hinc ait et Salomon: In timore Domini esto tota die, et omni custodia custodi cor tuum.7 Timor etenim retrahit a peccato, et diligentem efficit hominem ad ea quæ exstant salutis. Hinc affectuosissime cum ingeminatione hortatur Apostolus:8 Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini. Hoc fecit beatus Job, dicens: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum.9 Oportet itaque gustum et ventrem refrenare ab immoderantia cibi et potus, mentem a cogitationibus et affectionibus pravis, linguam ab inutilibus vitiosisque verbis, exteriora membra et totum corpus a malis operibus, animam quoque ab omissionibus et negligentiis cunctis.
Præterea, circa exordium evangelii hujus quæstio posset moveri, qualiter dicat Christus, Nunc judicium est mundi, quum ipsemet alibi contestetur:10 Non misit Deus11
Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; et alibi, Ego (inquit) non judico quemquam. Et respondendum, quod auctoritates illæ ac similes intelligendæ sunt de judicio discussionis et reprobationis seu finalis remunerationis: quod est opus justitiæ. Christus autem in primo suo adventu venit dulcorem pietatis, non rigorem justitiæ, exercere. Verumtamen unusquisque Christifidelis debet cor suum quotidie diligenter examinare, peccata sua in se ipso rationabiliter castigare, et ita se ipsum salubriter dijudicare, ut divini evadat judicii districtionem.
Insuper, quoniam Christus in evangelio asserit hodierno, Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, clamemus ad ipsum, cum spirituali sponsa dicentes:12 Trahe me post te, hoc est, a carnalibus et temporalibus rebus affectum cordis mei averte, atque ad divinorum et æternorum considerationem ac dilectionem erige, ut omnis avaritia et carnalis concupiscentia repellantur a me, et Deum super omnia diligam, in virtutibus semper crescere studeam, ad æternam beatitudinem ferventer adspirem.13 Præterea, quoniam Christus quantum in ipso est, sua passione traxit nos ad se ipsum, non retrahamus nos ab ipso, appetendo illicita, aut faciendo divinis præceptis contraria, aut omittendo bona a Deo jussa; sed impleamus quod Salomon exhortatur: Quidquid potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Amplius, advertamus exhortationem Christi, in evangelio hodierno dicentis:14 Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant. Hoc etenim est quod Isaias propheta hortatur:15 Quærite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est.16 Paulus quoque apostolus: Exhortamur (inquit) ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.17 Omnes enim quamdiu in via hujus exsilii vivimus, lucem gratiæ Dei habemus in actu vel in potentia, hoc est in re vel in potentia perveniendi ad eam; sed dum finitur hæc vita, quæ via est ad aliam vitam, finitur status merendi ac demerendi, et per consequens possibilitas pertingendi ad gratiam his qui extra gratiam, id est in mortali peccato, decedunt. Idcirco periculum nostrum est irremediabile, irrecuperabile et immensum, si negligenter vixerimus. Simus ergo solliciti, ferventes, timorati ac agiles, et ambulemus in via virtutum, de bono in melius, de peregrinatione præsenti ad patriam felicitatis æternæ. Nullus indulta pœnitentiæ tempora perdat, nullus emendationem vitæ procrastinet, quum ignoremus diem et horam. Et qui pœnitenti promisit veniam, non ei promisit diem sequentem.
Postremo Christi passionem cordibus nostris indelebiliter imprimamus, illam jugiter meditemur, et ejus intuitu ac amore omnem adversitatem, aspernationem, contumeliam æquanimiter toleremus. Hinc quidam in persona Christi satis devote locutus est: Homo, vide quæ pro te patior. Non est dolor sicut quo crucior. Ad te clamo, qui pro te morior: vide pœnas quibus afficior, vide clavos quibus confodior. Quum tantus sit dolor exterior, intus tamen planctus est gravior, tam ingratum dum te experior.1819
Footnotes
-
Ps. xxiii, 3. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Jer. 1, 5. ↩
-
Luc. 1, 15; ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
-
Eccl. xxvii, 4. ↩
-
Prov. xxiii, 17; iv, 23. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Job xxxi, 23. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Joann. xii, 32. ↩
-
Cant. i, 3. ↩
-
Joann. xii, 35. ↩
-
Joann. viii, 15. ↩
-
Is. LV, 6. ↩
-
II Cor. vi, 1. ↩
-
Philippus cancellarius Parisiensis. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
Chapter 47 of 278