Skip to the text

Enarratio in epistolam

ROGATIONUM

CONFITEMINI ALTERUTRUM PECCATA VESTRA, ETC. Jacob. v, 16-20.

A POSTOLUS Jacobus exhortaturus nos ad orationem, præmonuit de confessione peccatorum facienda. Sæpe enim fit ut peccata impediant virtutem orationis. Ideo dicit :

Confitemini alterutrum peccata vestra, id est, unus alteri propria peccata confiteatur. Verumtamen sacramentalis confessio soli sacerdoti est facienda, qui a Deo habet potestatem ligandi atque solvendi. Tamen in casu necessitatis potest non sacerdoti fieri confessio de quibuscumque peccatis: quæ tamen confessio non est perfecte sacramentalis, estque reiteranda seu sacerdoti postmodum facienda, si ad hoc detur facultas. Venialium vero confessio potest alterutrum non sacerdotibus fieri, quum non sit de necessitate salutis. Quæ omnia super quartum Sententiarum doctores declarant.1 Hinc Beda scribit: Quotidiana leviaque peccata alterutrum coæqualibus confiteamur; graviorem vero lepram, id est mortalia, sacerdoti pandamus. Nec hoc sic intelligendum est quasi non debeamus venialia sacerdotibus confiteri, sed quia non est ita necessarium ea sacerdotibus confiteri sicut mortalia.

Et orate pro invicem ut salvemini. Hoc namque exigit caritas, qua proximorum tenemur desiderare ac procurare salutem quemadmodum propriam. Oratio quippe desiderii est interpres. Hinc Christus orationem quam docuit, in plurali formavit, insinuans ut pro proximis sicut pro nobis ipsis oremus:2 ita ut interdum eadem oratio pro se aliisque fundatur; interdum vero oret quis, nunc pro se et specialibus indigentiis suis, nunc pro aliis, et præsertim pro communi bono Ecclesiæ, pro reformatione ejus in omnibus, pro parentibus, propinquis, commissis et benefactoribus, pro cunctis fidelibus defunctis, pro vivis et mortuis, pro universorum salute et infidelium conversione. Qui enim pro omnibus orat, particeps est omnium bonorum quæ fiunt: et bonum quanto communius, tanto divinius perhibetur. Hinc debet unusquisque orationes aliorum humiliter ac ferventer appetere, et eos, ut pro se orent, rogare.3 Quo enim alios humilius ac ferventius, ut pro nobis orent, rogamus, eo capaciores efficimur fructus orationis illorum.4 Potissimum tamen hominum devotorum et notabiliter virtuosorum est appetenda oratio.5 Propter quod subditur :

Multum enim valet deprecatio justi assidua. Justus namque est Dei amicus, ejusque filius adoptivus, et ei consimilis atque amabilis. Siquidem justus Dominus, et justitias dilexit. Amicorum autem est eadem velle et nolle. Ideo scriptum est : Oratio justi penetrat cœlos ; itemque, Vo luntatem timentium se faciet, etc. Et bene ait Apostolus, quod « assidua » justi oratio valeat multum, seu magni vigoris ac meriti seu præcipuæ exaudibilitatis sit apud Deum : quia una conditio ad orationis exaudibilitatem requisita est, ut sit perseverans.6 Propter quod ait Salvator : Oportet semper orare, et non deficere. Porro orationes ministrorum Ecclesiæ, quamvis injustorum, tamen in persona Ecclesiæ fusæ, quamdam efficaciam sortiuntur pro plebe.

Quod autem multum valeat justorum oratio, probat exemplo. Elias homo erat similis nobis passibilis, id est mortalis, qui et timore mortis fugit a facie Jezabel ;7 et oratione oravit. Ista est proprietas idiomatis Hebræorum, per talem ingeminationem effari, sicut in Isaia :8 Dissipatione dissipabitur terra, agitatione agitabitur terra, confractione confringetur terra. Vel ideo ait, « oratione oravit », quoniam una oratione impetravit quod subditur, ut Beda hic loquitur. Itaque, Oratione oravit ut non plueret super terram decem tribuum Israel, propter eorum facinora, videlicet idololatrias regis ipsorum et populi. Hoc enim oravit Elias zelo justitiæ, ut per adversa retraherentur a vitiis, vexatione edocti. Et non pluit annos tres et menses sex. Ista historia tertio Regum diffuse describitur. Et rursus oravit.9 Quum enim vidisset eos humiliatos et nimis afflictos, condoluit eis, orans Deum ut pluviam condonaret.10 Et cœlum dedit pluviam, id est, sua virtute influentiali concurrit ad hoc ; et terra dedit fructum suum.

Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, id est, aliquis vestrum a fidei rectitudine, aut a veritate doctrinæ, vitæ sive justitiæ declinaverit, et converterit quis eum per veram informationem, caritativam exhortationem, justam increpationem, et fraternam correptionem ; scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, id est, a via perditionis ad viam salutis, seu observationem præceptorum, reduxerit, salvabit animam ejus a morte, id est, a condemnatione gehennæ, quæ est mors æternæ miseriæ, animam peccatoris conversi præservabit ac eruet. Revocando enim eum a culpa, eruit eum a pœna perpetua. Et operit multitudinem peccatorum, id est, peccata peccatoris conversi facit sic tegi, ut a Judice summo non videantur ad condemnandum. Nempe per hoc quod peccatorem ad contritionem et emendationem inducit, cooperatur ad remissionem culparum illius : quæ remissio est peccatorum opertio sive tectio vel deletio, juxta illud, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.11 — Aliqui textus habent, Salvabit animam suam a morte : quia qui alium ex caritate admonet, corripit et convertit, sibi ipsi maximum præmium promeretur, et caritatis suæ fervore quotidiana et propria sua incendit peccata, dimittunturque ei. Imo et præteritorum suorum excessuum obtinet remissionem quantum ad pœnam, omnino vel pro parte, secundum quod caritatis fervor fuerit in eo major aut minor. Idcirco in Proverbiis scribitur :12 Universa delicta operit caritas. Et princeps Apostolorum :13 Caritas (inquit) operit multitudinem peccatorum. Ideo de beatissima Maria Magdalene ait Dominus :14 Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Verumtamen, si quis impie vivens, non agens quod docet, prædicare præsumpserit, et prædicando quosdam quasi converterit, sua peccata sibi indulgeri non promeretur : imo gravius peccat, et suas offensiones multiplicat, prædicationis officium indigne exercens.

Ex præinductis S. Jacobi apostoli verbis docemur, quam salubre et magnum sit apud Deum, peccantes fraterne corripere, pie instruere, caritative convertere. Nam et divinus Dionysius fassus est :15 Omnium divinorum divinissimum est, Deo cooperari in conversione iniquorum ad eum. Atque ut asserit Augustinus, ille in caritate Dei est perfectior, qui ad ejus amorem plures convertit. Gratissimumque Deo sacrificium est zelus animarum. Atque sicut Christus majorem pati non potest persecutionem, quam ut quis verbo aut exemplo, animas sanguine suo redemptas, ab ipso avertat; sic ampliorem honorem ei impendere non valemus, quam animas deviantes ad ipsum convertendo. Fraternam ergo correptionem, ad quam omnes tenentur, in quantum est caritatis effectus, efficaciter et discrete cum omni fervore et humilitate exerceamus; errantes et lapsos erigamus pro posse et informemus. Taliterque vivamus, et tam timorate et fructuose jugiter conversemur, ut alios corripere, informare, convertere simus idonei. Nec verbis dumtaxat, sed oratione quoque et exemplo, pro aliorum conversione laboremus. Imo pro illis oremus instantius, quos incorrigibiliores conspicimus. Deficiente quippe humana virtute, ad Omnipotentis auxilium ferventius est confugiendum. Postremo, ut in Ecclesiastico scribitur: Unicuique Deus mandavit de proximo suo, ut eripiat eum ab omni iniquo.16 Errori quoque cui non resistitur, consentitur. Zelo ergo divini honoris ac fraternæ salutis simus semper accensi. Quumque anima sit incomparabiliter corpore præstantior, et æterna felicitas omni temporali sanitate inæstimabiliter desiderabilior, infernalisque mors omni corporali præsentis vitæ languore formidabilior; propterea incomparabiliter sollicitiores operosioresque simus pro conversione et salute animarum errantium proximorum, quam pro curatione corporum aut relevamine corporalium incommodorum, ut sit in omnibus nostra caritas ordinata. Nec dubium quin omnia ista ad prælatos ac præsidentes potissimum spectent. Omni igitur modo possibili, pro propria ac proximorum laboremus salute.

Footnotes

  1. Cf. t. XXIV, p. 477 et s. ↩

  2. Matth. vi, 9-13. ↩

  3. Ps. x, 8. ↩

  4. Eccli. xxxv, 21. ↩

  5. Ps. cXLIV, 19. ↩

  6. Luc. xviii, 1. ↩

  7. III Reg. xix, 3. ↩

  8. Is. xxiv, 3, 20, 19. ↩

  9. III Reg. xvii, 1 et seq. ↩

  10. III Reg. xviii, 42-45. ↩

  11. Ps. xxxi, 1. ↩

  12. Prov. x, 12. ↩

  13. 1 Petr. iv, 8. ↩

  14. Luc. vii, 47. ↩

  15. De Cœlest. hier. c. iii. ↩

  16. Eccl. xvii, 12. ↩

Chapter 49 of 278