Sermo 1
S. BARNABÆ APOSTOLI
DE LAUDIBUS S. BARNABÆ, CUJUS EXEMPLO MUNDANA DEBEMUS RELINQUERE ET ADVERSA PATIENTER SUSTINERE.
BARNABAS erat vir bonus, plenus Spiritu Sancto et fide. Act. XI, 24.
Gloriosus apostolus Barnabas in libro Actuum Apostolorum a S. Luca evangelista multipliciter commendatur. Primo, de sua spontanea paupertate propter Deum. Unde in Actibus habetur : Joseph qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, quod interpretatum est filius consolationis, Cyprius genere et Levites, quum haberet agrum, vendidit eum, et posuit pretium ejus ante pedes Apostolorum.1 In quibus verbis innuitur, quod Barnabas iste fuit vir valde notabilis, ita quod de ejus conversione, perfectione et gratia sancti Apostoli habuerunt specialem consolationem. Propter quod primo nomine ejus, quod fuit Joseph, relicto, vocaverunt eum Barnabam, id est filium consolationis; et fuit (ut legitur) de numero septuaginta duorum Christi discipulorum.
Secundo laudatur de sua constanti ac fervida prædicatione. Nam multo tempore fuit socius S. Pauli in prædicando, atque cum eo multos Judæorum gentiliumque convertit, ac multa peregit miracula. Denique tanti fuit fervoris, quod Evangelium Christi primo prædicavit in Roma diu antequam princeps Apostolorum illuc advenit, et ibi convertit S. Clementem, qui postmodum ex consilio Barnabæ venit ad principem Apostolorum Petrum in terram Judææ, atque ex tunc inseparabiliter mansit cum Petro, prout in Itinerario B. Clementis plenius continetur. Et S. Dorotheus idem fatetur.
Tertio commendatur ab excellentia sapientiæ suæ, imo et a spiritu prophetiæ, ita quod doctor fuit et propheta in primitiva Ecclesia. Hinc in Actibus legitur : Erant in Ecclesia Antiochiæ Prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius et Saulus.2 Quibus omnibus jejunantibus et orantibus, præcepit Spiritus Sanctus ut Paulus et Barnabas ab Antiochia simul recederent ad prædicandum per loca diversa. Legitur quoque in Passionali Sanctorum, quod quum Barnabas in civitate Iconio esset, Dominus in visione ei apparens, dixit : Constans esto, o Barnaba, quia æterna recipies præmia, eo quod propter me tuum populum dimisisti, et animam tuam pro meo nomine tradidisti.
Quarto commendatur a glorioso suo martyrio. Nam sicut in Passionali Sanctorum narratur, quum ex ordinatione divina Barnabas et Paulus ab invicem separarentur quatenus pluribus prædicarent, S. Barnabas secum assumens Evangelium secundum Matthæum, perrexit Cyprum, et multos convertit, atque diversos sanavit infirmos. Tandem ab obstinatis perfidisque Judæis captus est, ac multis affectus injuriis: qui et fune misso in collo ipsius, traxerunt eum extra civitatem et combusserunt.
Ecce quantis gratiarum charismatibus, quantis virtutum eminentiis, quantis meritis decoravit Deus hunc beatissimum virum, qui et tantum in mundo hoc fecit fructum, et ex fervore sanctissimo caritatis Dei ac proximorum undique sic discurrit, tam infatigabiliter laboravit, et tanta toleravit pro Deo.
Itaque tam electi et gloriosi Apostoli patris nostri sequamur vestigia. In primis exemplo ipsius, vel omnia propter Christum sponte derelinquentes, ut Deo purius liberiusque vacemus; vel de bonis nobis a Deo concessis pie ac liberaliter subvenientes egenis, et universa misericordiæ opera pro viribus infatigabiliter exsequentes, quemadmodum Tobias instruit filium suum, dicens: De substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.3
Secundo, exemplo sanctissimi Barnabæ unusquisque Christifidelis proximos suos pro posse hortetur, informet, corripiat, et ad salutem trahere secum conetur. In vera quoque et salutari sapientia quæ est donum Spiritus Sancti, nitamur proficere: in qua tanto plus proficit homo, quanto plus crescit in vera humilitate et caritate, quia ut Salomon loquitur, ubi humilitas, ibi et sapientia.4 Super quietum quoque et humilem quiescit Spiritus Sanctus.5 Et quanto plus aliquis diligit Deum, tanto copiosius illustratur ab eo. Insuper exemplo sancti hujus Apostoli patientiam sanctam in omni adversitate servemus, et quidquid molestiæ obviat, fortiter toleremus, atque pro nostris peccatis adversa vitæ præsentis imperturbato animo patiamur.
Postremo in Legenda devotissimæ virginis S. Elisabeth de Spalbeec refertur: dum abbas de S. Trudone in profesto Barnabæ venisset ad eam, et ex inadvertentia legisset in via Vesperas de tempore, sancta virgo illa ex revelatione divina hoc ipsum cognoscens, interrogavit abbatem unde Vesperas legisset. Qui dixit: De tempore. Et illa: Cur non legisti de profesto? Respondit: Non est modo profestum. Ad quem illa locuta est: Vere cras erit festum de uno magno domino in paradiso. Protinus ergo abbas calendarium suum inspiciens, vidit quod S. Barnabæ esset profestum. Cujus intercessione ac meritis gratiam consequamur et gloriam.
Footnotes
Chapter 58 of 278