Sermo 3
QUOD OMNIS ACTIO CHRISTI NOBIS SIT FRUCTUOSA; ET QUAM GLORIOSE DEBEAT ESSE EJUSDEM ASCENSIO NOBIS FESTIVA.
DOMINUS Jesus assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Marc. XVI, 19.
Quemadmodum juxta Isaiæ oraculum, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, videlicet Dominus Jesus Christus, Unigenitus Patris;1 sic ipse Christus se ipsum in omnibus pro nobis exhibuit, et totum se nobis impendit, ita quod quidquid fecit ac pertulit in hoc mundo, ad nostram ordinavit salutem, utilitatem et gratiam. Ipse etenim dignatus est incarnari, ut nos deificemur: factus homo, ut nos dii efficiamur; factus Filius hominis, ut simus filii Dei. Dignatus est nasci ex Virgine, ut nos regeneremur ex aqua et Spiritu Sancto; voluit conversari cum hominibus in hoc mundo, ut nos æternaliter demoremur cum angelis sanctis in cœlo; factus est pauper, ut merito suæ inopiæ ditemur in gratia et omni virtute;2 in hoc mundo voluit exsulare (sicut Jeremias prædixit, Venturus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum), ut nos cœlestis patriæ cives æternaliter simus.3 Sic demum voluit crucifigi et mori, ut pro nostris satisfaciendo peccatis, a morte animæ et a morte infernalis miseriæ nos salvaret, vitaque gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro vivificaret; resurrexit, ut a vitiis quotidie resurgamus; ascendit in cœlum, ut jugiter spirituali ascensione ascendamus post ipsum, ejus gloriosam præsentiam desiderando, sidereas mansiones optando, angelorum beata consortia cupiendo, atque per divinorum contemplationem et summi boni amorem tendendo ad felicitatem æternam, quæ est divinæ et infinitæ lucis fruitiva inspectio, æternæ et increatæ dulcedinis contemplativa fruitio. Item ascendit, ut sciamus quid de nobis ipsis debeamus sperare: quia (ut ait Leo Papa) capitis præcessio, spes membrorum est. Ideo dicit S. Ambrosius: Est elevatus nubibus, et spem fecit credentibus. Quemadmodum ergo Christus coram discipulis ascendit usque ad cœlum empyreum, ita fideles plene purgati sive in sæculo isto, sive in purgatorio, ascendunt post mortem suam in cœlum illud quantum ad animam, atque in die extremi judicii in anima et corpore glorificato ascendent illuc cum Christo.
Præterea solennitas hodierna est valde gloriosa et magna. Primo, quoniam Christi ascensio est finis et consummatio omnium mysteriorum ipsius, hoc est universorum quæ ipse pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit. Nam sicut ipsius incarnatio fuit mysteriorum suorum inchoatio, ita ipsius ascensio est eorumdem completio. Siquidem (teste Philosopho) unumquodque perfectum est, dum principio suo conjungitur. Unde, secundum eumdem, motus circularis inter ceteras motus species est perfectior, quia in eo est reditus ad id unde incepit motus. Itaque, quoniam Christus in sua ascensione ad Patris dexteram rediit, a qua in sua incarnatione ad terram descendit, constat quod omnium mysteriorum omniumque suorum festorum finis et consummatio, sit beata ejus ascensio. Unde de ipso prædixit Psalmista: summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.4 Hinc ait S. Bernardus: Solennitas ista, fratres carissimi, gloriosa est et gaudiosa, in qua Christo gloria singularis, et nobis spiritualis lætitia exhibetur. Consummatio enim et adimpletio est ceterarum solennitatum, felixque clausula totius itinerarii Filii Dei.
Secundo, solennitas ista est valde gloriosa et magna, quia in ea Christi humanitas est plenarie glorificata ac sublimata. Glorificatio quippe Christi secundum suam humanitatem, resurgendo et ascendendo completa est. Anima equidem Christi a suæ creationis exordio fuit, quantum ad superiores suas vires, excellenter beata, Deum clare per speciem contemplando, ejusque bonitate immensa perfecte fruendo. Sed Christus quantum ad sensitivam suæ animæ partem, et quantum ad corpus suum passibile ac mortale, fuit viator, et nondum glorificatus, sed exsul et diversis miseriis sponte subjectus usque ad suam mortem. In resurrectione vero partim glorificatus fuit quantum ad naturam assumptam: quoniam in corpore impassibili, immortali, et sensitiva parte ad impassibilitatem provecta, surrexit. In ascensione vero etiam habitatione et loco glorificatus est Christus ut homo, et super omnes angelicos ordines exaltatus.
Tertio, quoniam Christus cum jucundissima ac solennissima processione ascendit, et cum gloriosissimo ad Deum Patrem est reversus triumpho. Ascenderunt namque cum Christo omnes animæ sanctæ quas de limbo patrum in die resurrectionis suæ eduxit, similiter quæ in purgatorio satis mundatæ fuerunt. Insuper innumerabiles angeli ascenderunt cum ipso; universique ordines angelicorum spirituum qui in cœlo remanserunt, Christo ascendenti occurrisse, et ipsum cum ineffabili laude et jucunditate ad cœlestis patriæ deduxisse palatium rite creduntur, sicut Propheta prædixit:5 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. Sicque cum præclarissimo triumpho ad Patrem reversus est, consummato opere ad quod venit, principibus tenebrarum devictis, hominibusque redemptis, et spoliato inferno, atque innumerabilibus animabus per ipsum salvatis secum scandentibus: quemadmodum sanctus David ait in Psalmo, Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus.6 Sicque hoc die facta est ineffabilis in cœlo lætitia, et gavisa sunt cuncta angelica agmina, redeunte in cœlos Unigenito Dei; ipseque Pater æternus cum omni honore et gaudio suscepit Filium suum carissimum, sibi super omnia incomparabiliter bene placentem.
Quarto, quoniam in hac jucundissima solennitate ruina cœlestis Jerusalem in mundi exordio facta, et quæ per tot annorum duraverat millia, pro magna parte est reparata: quia tot apostatarum angelorum sedes sunt recuperatæ, quot animæ sanctæ cum Christo ascendentes pervenerunt ad eas. Si ergo, Christo affirmante, gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente, quale gaudium eis ortum est hodie, tam innumerabilibus millibus animarum sanctarum cum Christo cœlos intrantibus, ac cœlestis Jerusalem ruinas implentibus?7
Quinto, quia in beata hac solennitate valde confirmata est fides nostra, valde aucta est spes nostra, et consolatio copiosa ac multiplex data est nobis, imo et sanctis Apostolis ac primis illis fidelibus qui ascensioni Christi interfuerunt: qui etiam ex hoc die multum creverunt in vera devotione, in spirituali amore, in omni virtute et gratia. Hinc S. Lucas ait: Elevatis manibus benedixit eis, et ferebatur in cœlum. Et ipsi adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum.8 Conformiter legitur in Actibus: Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte Oliveti, et ascenderunt in superiora cœnaculi, et erant perseverantes unanimiter in oratione.9 — Ecce quam præclara et gaudiosa est solennitas hodierna. Idcirco et nos hæc omnia attendentes, spiritualiter gloriemur in Domino; ascensiones quoque disponamus in corde nostro, proponendo ac cupiendo quotidianum in omni virtute profectum, ut progrediamur de bono in melius, et de uno opere bono ad aliud.10
Denique recolendum, quia ut ait Simplicius Jerosolymitanus episcopus, quum in loco ascensionis Christi ædificaretur ecclesia, locus in quo steterunt Christi vestigia, nunquam sterni potuit pavimento, sed resiliebant saxa marmorea in collocantium ora. Calcati quoque pulveris pedibus Christi hoc fuit signum, quod vestigia sibi impressa cernuntur, et eamdem adhuc speciem pressis vestigiis terra custodit.
Postremo, quoniam ad hoc Christus ascendit, ut spiritualiter ascendamus cum ipso quotidie, videamus quis sit bonus et ordinatus ascensus, ut illum apprehendamus; quis item vitiosus diabolicusque ascensus, ut illum vitemus. Nam et diabolus volebat ascendere, dicens:11 In cœlum ascendam.
Itaque ascensus laudabilis, est per veram humilitatem et obedientiam ad virtutum perfectionem procedere, atque per contemplationem et dilectionem in Deum se elevare, Christoque summo monti ac capiti nostro per caritatem et sanctam conversationem se copulare. Hanc ascensionem amant ac prosequuntur electi. De quibus in Proverbiis asseritur:12 Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Unde et Propheta inquirit:13 Quis ascendet in montem Domini? Et respondet: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.14 Sic itaque ascendamus, quod quanto altius pertingere cupimus, tanto nos profundius humiliemus: quemadmodum in domorum structura videmus, quod quanto quis altius cupit ædificium elevare, tanto profundius collocat fundamentum. Appetamus ergo cœlestes perpetuosque honores; optemus esse adoptivi filii Dei, membra, ministri ac milites Christi, victores mundi, carnis atque diaboli, ut in hora mortis nostræ suscipiamur a Rege altissimo cum gloria et honore.
Porro vitiosus diabolicusque ascensus, est appetitus propriæ excellentiæ, dominandi libido, et vanæ ac extollentis scientiæ amor. Hunc ascensum præeligunt et incedunt superbi, ambitiosi et perverse studentes: qui aliis optant præesse, qui cupiunt reputari ac honorari ac alios judicare, qui adversarios suos nituntur opprimere, et variis modis ac vitiosissimis viis excogitant, quærunt et adipisci conantur propria commoda, temporales honores, excellentias vanas. Isti innumerabilia atque gravissima incidunt vitia: inordinati et prorsus injusti sunt, quoniam ad se ipsos in omnibus perverso ordine reflectuntur, aliis invident et obloquuntur, fraude, simulatione, hypocrisi, falsitate, calliditate replentur; idcirco in infima tartari delabuntur. Odiamus ergo et abjiciamus toto cordis conatu diabolicum hunc ascensum, et Christi vestigia jugiter assequamur, ut ad cœlestem perducamur honorem, ad gloriam Dei.
Footnotes
Chapter 57 of 278