Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

QUOD RELIGIOSORUM CONVERSATIO NULLI DEBEAT ESSE ONEROSA, NULLI SCANDALOSA, SED PACIFICA ATQUE BENIGNA.

ERANT in Ecclesia Antiochiæ Prophetæ et doctores, in quibus Barnabas et Simon et Saulus. Act. XIII, 1.

Conversatio, prædicatio et perfectio, sanctitas et fructificatio præstantissimi viri sancti apostoli Barnabæ, in Scriptura canonica, hoc est in Actibus Apostolorum, ingrati. Hinc non mediocriter Deum offendunt, qui superioribus suis tam facile indignantur et mussant instar puerorum, imo et instar malitiosorum, adversus illos, et retrahunt se ab eis, et corda illorum contristant;1 quum per Ezechielem Deus inter gravissima computet scelera, cor justi injuste affligere seu mœrore afficere.23 gloriose sunt scriptæ: qualiter scilicet quum haberet agrum, vendidit eum, et posuit pretium ejus ante pedes Apostolorum;4 quomodo etiam recenter conversum Paulum ad Apostolos duxit, et cum eodem Paulo apostolo per loca varia prædicavit, et fructum attulit copiosum; qualiter etiam ab Apostolis vocatus est Barnabas, id est filius consolationis, quum antea Joseph nominaretur;5 et quomodo fuit vir bonus, plenus Spiritu Sancto et fide;6 qualiter item aliorum congratulabatur profectui, totisque viribus pro omnium laboravit salute.7 Porro in ejus habetur Legenda, quemadmodum ante suum martyrium Dominus ei apparuit, dicens: Constans esto, o Barnaba, quia æterna recipies præmia, eo quod propter me gentem tuam deseruisti, et pro me animam tuam dedisti. Tandem quum plurimos convertisset in regno Cypri, pro fide Christi ab impiissimis Judæis combustus est.

Ecce hæc omnia nobis in exemplum proponuntur, ut ea efficaciter imitemur. C Studeat igitur quilibet nostrum taliter conversari, tam reverenter et obedienter se habere ad suos superiores, tam caritative, pie atque pacifice ad confratres, tam exemplariter et patienter ad omnes, ut mereatur et ipse ab eis Barnabas seu filius consolationis vocari, utpote nulli molestus, sed consolatorius cunctis. Ad quod adhortans nos Paulus: Obedite (inquit) præpositis vestris, et subjacete illis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri:8 ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. Denuoque: Rogamus (inquit) vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum; habete pacem cum eis.9 His verbis hortatur Apostolus, ut reverenter, amabiliter atque pacifice habeant se ad suos superiores, et ne rebellione, indocilitate aut duritia sua illos contristent, nec prælatorum suorum sollicitudini ac labori exstent

Amplius, ad habendum se tam caritative, consolatorie et benigne circa confratres, monens Apostolus, addidit: Patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo reddat; sed quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.10 Vere magnum ac saluberrimum est, inter fratres taliter conversari, nullum ad indignationem, tristitiam aut iracundiam provocare, scandala diligentissime evitare, scandalizatos sancto exemplo curare. Felix omnino est Frater ille qui sua humiliatione alterius exstinguit elationem, sua patientia alterius turbulentiam increpat, suo fervore alterius pellit acediam, sua alacritate, sinceritate atque dulcedine aliorum fastidium, obnubilationem amaritudinemque exstinguit. Qui ita se habet, recte filius consolationis asseritur. Sed væ ei qui scandalizatum, contumacem, amaricatum, aut alio quovis modo tentatum, aut passionatum, suis susurrationibus, suggestionibus, aut exemplis, aut certe partialitatibus magis accendit et confortat in malis ac pessimis, calamum quassatum penitus conterens, lignumque fumigans prorsus exstinguens.11 Talis est vere adversarius Christi, cooperator, instrumentum et minister diaboli. Nos autem non ita; sed tanquam discipuli Apostolorum et quasi angeli pacis, solliciti semper simus servare unitatem spiritus in vinculo pacis.12 Simusque pacifici, ut Dei filii nominemur et simus, ante omnia mutuam in nobis ipsis caritatem habentes continuam;1314 et quidquid caritas sancta requirit, nobis invicem impendamus. Quæ omnia nequaquam poterit adimplere qui in proprio sensu est pertinax, qui propriæ voluntatis impulsum exsequi cupit, qui quæ sua sunt, non quæ aliorum, considerat. Tales sunt qui contentantur, et quasi in pace sunt, dum juxta suas conceptiones et affectiones passionatas agere permittuntur, seu prævalent, quantumcumque ex hoc alii aggraventur, tristentur aut perturbentur. A talibus longe est lumen discretionis, et oculus latæ circumspectionis, atque perfectio caritatis. Nec pensant illud Apostoli, Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem;1516 nec illud ejusdem, Quis scandalizatur, et ego non uror? Advertamus ergo et impleamus quod sanctus ait Hieronymus, et doctores communiter: Propter vitandum scandalum pusillorum, vitandum est quidquid vitari potest salva triplici veritate, videlicet veritate vitæ, veritate doctrinæ, veritate justitiæ. Imo vereamur quod Salvator disseruit:17 Væ homini per quem scandalum venit.

Præterea grandem nobis consolationem largitur, quod Christus Barnabæ apostolo dicere dignabatur: Constans esto, quia æterna præmia sortieris pro eo quod propter me gentem tuam dereliquisti, et pro me animam tuam dedisti. Nempe et nos (Deo agente) tale quid fecisse videmur, qui parentes, propinquos, amicos, notos sociosque reliquimus, et Deo per obedientiæ votum nos ipsos in manu vicarii ejus obtulimus, voluntatem propriam abnegantes. Quum ergo displiceat Deo stulta et infidelis promissio, multoque melius sit non vovere quam vota non solvere, non moremur quod vovimus Altissimo reddere.1819 Obliviscamur populum nostrum et domum patris nostri, omnem carnalem, sensualem atque mundanum affectum penitus abhorrentes;20 et sicut ovis bona sub baculo graditur sui pastoris, ita in simplicitate sancta, ovina ac columbina transeamus in omni obedientia sub directione et voluntate patris spiritualis ac superioris. Nihilo minus cum sancto apostolo Barnaba zelum justitiæ habeamus fervidum ac discretum, et boni communis desiderio inflammetur ubertim cor nostrum, Deumque cupiamus ab omnibus honorari; et quanto minus possumus aliis prædicando prodesse, tanto plus studeamus eis virtuose vivendo, bonæ famæ odorem spargendo, instantissime exorando succurrere.

Postremo consideremus, quam copiosa ac multiplici gratia benignissimus et supermunificentissimus Deus sanctum hunc Barnabam decoravit. Siquidem ornavit eum gratia doctoratus, gratia prophetiæ, gratia apostolatus, gratia miraculorum, gratia sanctitatis, gratia gloriosi martyrii; et multos valde salvavit per eum: qui etiam ante ceteros Apostolos prædicavit in Roma, ut asserit Dorotheus, et in Itinerario S. Clementis describitur. Ejus ergo merita veneremur, ejus patrocinium deprecemur, ejus sectemur virtutes. Ad laudem et gloriam Dei. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. IX, 27. ↩

  2. Ezech. XIII, 22. ↩

  3. Ibid. XIII et seq. ↩

  4. Act. IV, 36, 37. ↩

  5. Ibid. IV, 36. ↩

  6. Act. XI, 24. ↩

  7. Ezech. xi, 23. ↩

  8. Hebr. XIII, 17. ↩

  9. I Thess. V, 12, 13. ↩

  10. I Thess. V, 14, 15. ↩

  11. Is. XLII, 3. ↩

  12. Ephes. IV, 3. ↩

  13. I Petr. IV, 8. ↩

  14. Matth. V, 9. ↩

  15. 1 Cor. viii, 13. ↩

  16. 11 Cor. xi, 29. ↩

  17. Matth. xviii, 7. ↩

  18. Eccle. v, 4, 3. ↩

  19. Eccle. v, 3. ↩

  20. Ps. XLIV, 11. ↩

Chapter 59 of 278