Sermo unica
S. MARGARETÆ VIRGINIS ET MARTYRIS
DE VITA S. MARGARETÆ VIRGINIS ET MARTYRIS, ET QUAM SIT POTENS AD IMPETRANDUM A DEO.
SICUT sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus suæ. Eccli. XXVI, 21.
In his verbis beatissima Christi martyr, sponsa ac filia Margareta, a duobus laudatur. Primo, quoniam in se fuit omni virtutum luce repleta. Secundo, quoniam sicut sol ornat atque illuminat mundum sensibilem, sic ipsa sacratissima Margareta domum suam, id est Ecclesiam, cujus ipsa filia fuit et membrum, illuminavit sua virtuosa exemplarique vita, sua sacra legenda seu fama, qua ubique bonus est Christi odor, sua sapientissima locutione ad præsidem a quo fuit martyrizata, et suo patientissimo ac victorioso martyrio.1 Sed nunc ejus virtutes et laudes et excellentiæ seriatim sunt prosequendæ ad gloriam Sponsi sui.
Prima ergo laus ejus, est virtuosa contemptio atque relictio bonorum fortunæ ac naturæ, in quibus eminebat. Erat enim illustris, opulenta, pulcherrima, et præses eam sibi optavit in uxorem accipere. Siquidem filia fuit Theodosii patriarchæ gentilium, qui eam plurimum odiebat, quoniam ipso invito fuerat christiana.
Quumque pasceret oves suæ nutricis, et præfectus tam speciosissimam vidisset puellam, in ejus exarsit amorem. Et tamen electa hæc virgo omnia illa contempsit, videlicet tantam divitiarum deliciarumque copiam et honores tam magnos, ut Christum mereretur sponsum habere, et Deo posset pura ac libera mente vacare.
Secunda laus ejus, est fortitudo, patientia atque constantia in passione. Quum enim præfectus eam ad deorum sacrificia hortaretur, ipsa dixit : Christum adoro. Cui præfectus : Cur crucifixum adoras ? Et illa : Unde scis quod Christus sit crucifixus ? Respondit præfectus : Ex libris Christianorum. Et Margareta : Quum in iisdem libris legatur resurrectio et gloriosa ascensio ejus in cœlum, quæ perversitas quod unum credis, non aliud ? Quumque diceret Christum sponte pro mundi salute passum, indignatus præses, eam incarceravit, et die sequenti, sacrificare nolentem fecit in equuleo suspendi, deinde virgis crudelissime cædi, ferreisque pectinibus usque ad ossium nudationem dilaniari : ita quod sanguis de toto ejus virginali ac sancto corpusculo tanquam de fonte emanavit purissimo, in tantum quod impius præses chlamyde vultum suum operuit, ne tantam sanguinis effusionem conspiceret. Tunc fecit eam denuo incarcerari; et petente beatissima Margareta, dæmon visibiliter apparuit sibi: quem pedibus concalcavit. Sequenti die præsentata præfecto, et sacrificare idolis spernens, præside præcipiente exuitur, et corpus ejus usque ad intestina ardentibus combustum est facibus, cunctis qui aderant admirantibus quod tenerrima puella posset tam crudelissima ferre tormenta. Deinde jussit eam in vase frigida aqua pleno ligari, quatenus ex commutatione pœnarum cresceret ei augmentum doloris.
Tertia laus ejus, est virtus miraculorum quæ in ejus passione fiebant. Quum enim posita esset in dolio aqua frigida pleno, subito mota est et contremuit terra, ad demonstrandum quam impiissime contra puellam sanctam atque tenerrimam ageretur, trementeque terra virgo exivit de dolio illo illæsa. Eadem hora visis tantis prodigiis, quinque millia adstantium gentilium sunt conversa, et pro fide Christi decapitata. Metuensque præfectus ne et alii converterentur, præcepit sacratissimam Margaretam subito decollari. Ipsa vero orandi spatio impetrato, oravit pro se et pro persecutoribus suis, et pro agentibus sui memoriam, specialiter quoque ut feminæ in partu periclitationem patientes, eamque invocantes, prolem illæsam emitterent. Tunc vox de cœlo insonuit, quod ejus oratio esset ab Altissimo exaudita. Surgensque ab oratione, capite pro Christo truncata est, et gloriosa martyr effecta.
Præterea de hac virgine sancta in diversis libris ac visionibus multa leguntur sublimia: quod sit apud Deum præcipue potens ad succurrendum tam vivis quam mortuis, et specialiter pia ac prona ad exaudiendum ac suffragandum; quod item multas animas de purgatorii liberavit pœnis. Idcirco hanc inclytam, victoriosam ac præamabilem Christi sponsam, amicam ac filiam, singulariter diligamus ac deprecemur, ejusque patientiam, constantiam et fervorem sectemur; sed et prospera mundi ejus exemplo despicere, et nulla adversa formidare discamus. Pensemus quam brevis, fallax et vitiosa sit præsens vita: ideo eam vilipendamus cum suis divitiis, deliciis atque honoribus, ut æterna valeamus tormenta evadere, angelicamque beatitudinem nunquam finiendam acquirere, ad laudem et gloriam Salvatoris.
Footnotes
-
II Cor. 11, 15. ↩
Chapter 110 of 278