Skip to the text

Enarratio in evangelium

B. MARIÆ MAGDALENE

Enarrationem epistolæ, Mulierem fortem quis inveniet? habes pulchre in Dionysii commentariis super Proverbiorum libro, capitulo ultimo, cum triplici elucidatione.

ROGABAT JESUM QUIDAM DE PHARISÆIS UT MANDUCARET CUM ILLO, ETC. Luc. VII, 36-50.

EVANGELIUM istud hodie legitur, quia in eo de felicissima Maria Magdalene multa scribuntur. Itaque Lucas dicit :

Rogabat Jesum quidam de Pharisæis, quorum secta fuit inter Judæos solennis, tamen tempore Christi fuerunt pro maxima parte hypocritæ, Christoque invidentes, eo quod fama, sapientia, eloquentia atque miraculis ipsos præcessit. Et vocabatur Pharisæus hic Simon, ut infra in textu habetur. Ut manducaret Jesus cum illo, scilicet Pharisæo. Et ingressus domum Pharisæi, discubuit, id est, cum ipso comedit.

Et ecce mulier quæ erat in civitate illa in qua Christus cum Pharisæo discubuit, peccatrix, quia hucusque fuit multis ac gravibus peccatis assidue serviens et intenta. Denique secundum Gregorium, Augustinum et Bedam, mulier ista fuit Maria Magdalene : quod etiam super Matthæum ex Evangelio evidenter probavi, quamvis nonnulli oppositum dixerint.1 Itaque Maria Magdalene, ut asserit Beda aliique communiter, Christum bis unxit. Primo, in principio suæ conversionis in civitate quadam Galilææ : de qua unctione jam loquitur Lucas. Secundo, in Bethania in domo

Simonis leprosi, sabbato Ramis palmarum, prout Joannes scribit.2

Ut cognovit quod Jesus accubuit, id est, manducans fuit, in domo Pharisæi præfati, attulit, id est, secum portavit, alabastrum unguenti, id est vas saxeum factum de marmore candido, in quo unguenta optime conservantur. In hoc vase habuit Maria Magdalene unguentum. Et stans retro secus, id est juxta, pedes ejus, quoniam propter peccata sua reputavit se prorsus indignam coram Christi facie apparere, ejusque vultum adspicere : quemadmodum publicanus nec oculos suos audebat ad cœlos levare;3 lacrimis cœpit rigare pedes ejus. Nam ex contritione interna, humilitate præcipua, devotione præfervida, se ipsam in terram circa pedes Christi prostravit, et super eos lacrimas uberes ac calidas fudit. Et capillis capitis sui tergebat pedes Salvatoris : per quod eum honoravit ut potuit, et pedes ipsius adspersos pulveribus, quoniam nudis incessit pedibus, optavit mundare, ut sic aptiores essent ungi. Fuit enim ex Christi prædicatione conversa, compuncta ac valide inflammata, atque de suis excessibus in tantum contrita, quod non erubuit coram convivantibus non vocata intrare, seque in terram prosternere, et tam abundantissime flere, quod pedes Domini suis lacrimis irrigavit. Et osculabatur pedes ejus ex dilectionis fervore. Fiducialius quoque accessit ad pedes, tanquam ad infimas corporis partes. Osculabatur igitur pedes Christi, quasi regratians eis, qui eum ferebant per cujus prædicationem ipsa fuit conversa. Et unguento ungebat pedes Christi, quia unguentum istud fuit refrigerativum ac corporis delinitivum, et boni odoris.

Videns autem Pharisæus qui vocaverat eum, id est, qui Christum invitavit ad prandium, omnia ista quæ fecit hæc mulier, ait intra se, id est cogitavit, dicens verbo mentali: Hic Jesus quem invitavi, si esset propheta: cujus est ex revelatione divina cognoscere aliorum secreta; sciret utique, Deo revelante, quæ in proprio nomine, et qualis in conversatione, est mulier quæ tangit eum, pedes ipsius irrigando, tergendo, osculando, ungendo, quia, id est quod, peccatrix est, id est, sciret eam vitiis plenam: ideo non permitteret se tangi ab ea; quod quia permittit, constat quod nesciat qualis sit, ideo nec propheta est. Ista fuit intentio Pharisæi istius, qui taliter cogitando multipliciter valde peccavit. Primo, false ac temerarie judicando, quia tam Christum quam Mariam judicavit in hoc facto culpabilem. Secundo, vitiose indignando, quia tam Christo miserenti quam mulieri pœnitenti fuit indignans. Tertio, culpabiliter reprehendendo. Nam Christum de actu misericordiæ, et Mariam de actibus pœnitentiæ reprehendit. Quarto, dupliciter mentiendo: quia non sequitur, ut si quis propheta exsistat, idcirco omnia aliorum gesta cognoscat; nec ista Maria jam fuit peccatrix secundum Pharisæi intentionem, sed per intimam contritionem jam fuit justificata ac divino amore succensa. Verum, ut sanctus dicit Gregorius, vera justitia habet compassionem; falsa, indignationem. Unde si ista Maria Pharisæi se pedibus prostravisset, eam forsitan calcibus repulisset.

Et respondens Jesus, non verbis, sed cogitationibus Pharisæi. Per quod ostendit se plus quam prophetam, non solum facta, sed et cogitationes alterius propalando. Dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Ecce Christus virtutum et totius discretionis magister, Pharisæum reprehensurus, dulciter eum familiariterque affatur; et nominatim exprimens eum, capit benevolentiam ejus, et facit eum intentum: ad innuendum quod qui alium cupit corripere, caritative ac pie hoc facere debet, nisi alterius duritia incorrigibilitasque oppositum exigant. Ideo scriptum est: Corripiet me justus in misericordia et increpabit me.4 At ille ait: Magister, dic.

Deinde Christus ponit parabolam, quæ secundum sensum superficialem, non habet difficultatem; sed spiritualis intelligentia ejus tangenda est. Est autem parabola ista de quodam piissimo creditore et debitoribus duobus pauperibus. Ait itaque Christus: Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque, id est, ambobus debita illa dimisit. Mystice per fœneratorem intelligitur Deus omnipotens, liberalissimus dator omnis boni, atque justissimus ultor omnis peccati: qui dicitur fœnerator duplici ratione: primo, quia pro culpa exigit satisfactionem infligitque pœnam; secundo, quia pro donis naturæ et gratiæ quæ nobis largitur, exigit famulatum, gratiarum actionem et debitum usum eorum. Porro debitores sunt, qui pro suis peccatis tenentur satisfacere Deo, vel pro bonis a Deo sibi collatis tenentur ei servire ac gratias agere. Et per debitorem quingentorum denariorum, intelliguntur qui vel gravius peccaverunt, vel plura ac majora beneficia sunt sortiti; per debitorem vero quinquaginta denariorum, designantur qui vel minus transgressi sunt, aut beneficia minora adepti. Isti non habent unde restituant seu persolvant, quoniam ex se ipsis seu propriis viribus secluso auxilio gratiæ Dei, nequeunt satisfacere Deo aut ei condigne servire. Sed si veniam poscant, et quod in se ipsis est faciant, Deus ignoscit aut suscipit servitutem ipsorum. Imo et ampliora gratiarum charismata ipsis largitur.

Deinde Christus volens concludere Pharisæum, interrogat eum: Quis ergo eum plus diligit? id est, quis horum duorum debitorum fœneratorem istum magis diligere obligatur? Respondens Simon, dixit: Æstimo. Sobrie loquitur Pharisæus, timens ex propriis verbis convinci a Christo, cujus sapientiam noverat esse magnam. Quia is cui plus donavit, id est, cui magis indulsit ac præstitit fœnerator. Nam quanto quis plura aut majora beneficia accepit ab aliquo, tanto plus eum amare tenetur. At ille, scilicet Christus, dixit ei: Recte judicasti, id est, veraciter respondisti, et verum a falso discrevisti.

Et conversus ad mulierem, id est, faciem suam vertens ad Mariam juxta pedes suos prostratam, dixit Simoni, parabolam præinductam ad propositum applicando: Vides hanc mulierem? id est, diligenter eam adspicere debes, et opera ejus perpendere, ut cognoscas quam virtuose et amorose se habuit circa me. Intravi in domum tuam, invitatus a te: et tamen aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem, ex quo intravit hanc domum, lacrimis rigavit pedes meos. Quasi dicat: Tu nec exteriori aqua, quæ in promptu habetur, pedes meos lavisti aut lavari fecisti, quum tamen cognoscas quod Abraham et Lot dixerunt ad angelos, quos in principio homines esse putabant:5 Lavate pedes vestros. Hæc autem mulier aqua proprii corporis, videlicet lacrimis ab interiori defluentibus, lavit pedes meos. Et capillis suis tersit, quos tu nec linteo tergere curasti. Osculum, quod pacis et amicitiæ est signum, mihi non dedisti in vultu; hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos: quo patet quod multo affectuosius atque humilius se habuit circa me quam tu. Oleo caput meum non unxisti, quum tamen capite nudo incedam, et ob solis adustionem deceat caput meum refrigerativo oleo ungi; hæc autem unguento unxit pedes meos, qui capite inferiores sunt loco ac dignitate: sicque ipsa plus appretiata ac venerata est pedes meos, quam tu caput meum.

Propter quod, videlicet, quia tam amorose, reverenter ac humiliter se habuit circa me, dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, id est, universa ipsius peccata, quæ multa sunt, remissa sunt ei a me auctoritative, secundum quod Deus sum, et ministerialiter, secundum quod homo sum:67 peccata namque mortalia, quantum ad culpam pariter dimittuntur; quoniam dilexit multum: fervor etenim dilectionis, est spiritualis ignis peccata consumens.8 operit multitudinem peccatorum. — Circa hæc possent difficultates satis acutæ moveri: de quibus pertranseo, quoniam super Lucam eas induxi ac solvi, et quia pro simplicioribus ista scribuntur, brevitatique studeo.

Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Hoc frequenter sic accidit, quod qui minus graviter peccaverunt, tardius convertuntur, et post conversionem remissius seu pigrius habent se, quam qui post graviora convertuntur peccata: quia non putant sibi tam necessariam arduam virtutum exercitationem, et laboriosa pœnitentiæ opera, ut hi qui graviora incurrerunt facinora: qui quanto enormius se peccasse reminiscuntur, tanto frequenter fiunt post conversionem suam ardentiores ac instantiores in actibus sanctis. Propter quod ait Apostolus: Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia.9 Verumtamen non est consequens nec Christus vult dicere quod semper sit ita, videlicet quod plus diligant Deum, aut gratiam ha- beant ampliorem, qui peccaverunt enormius, et majorem sunt indulgentiam consecuti. Non enim latro qui Christum in cruce oravit, veniamque obtinuit, factus est ferventior Petro. Nec universaliter ita est, quod minus diligant Deum, quibus minus dimissum est: quia nec virgo Maria, cui nulla dimissa est culpa, nec Joannes evangelista, cui minus dimissum est quam Mariæ Magdalene, minus dilexerunt Deum quam Magdalena. Imo de Virgine beatissima certum est, quod ineffabiliter plus Deum dilexit quam illa, quia aliunde fuit ei major ratio diligendi. Multi quoque in innocentia permanentes, valde ardentius Domino servierunt, quam quidam peccatores gravissimi post suam conversionem, ut patet de sanctis Gregorio et Bernardo.

Dixit autem Jesus ad illam, scilicet Magdalenam: Remittuntur tibi peccata tua universa. Siquidem larga Dei Patris pietas veniam non dimidiat. Et quod ait Salvator, « Remittuntur tibi peccata tua », si intelligatur de remissione quantum ad culpam, exponendum est per modum præteriti, id est, Remissa sunt: quoniam remissio peccatorum atque infusio caritatis et gratiæ simul sunt tempore, in eo qui de mortali pœnitet culpa. Si vero accipiatur de remissione quantum ad pœnam, exponi potest per modum præsentis: quia ut aliqui dicunt, quando Christus verba hæc protulit, indulsit Mariæ Magdalene peccata sua, quantum ad pœnas eis debitas, plene sive totaliter, propter ardentem ejus ad Christum dilectionem, et vehementem suorum vitiorum detestationem, ac maximam contritionem. Remissio quippe mortalis peccati, quantum ad culpam seu Dei offensam, aut nulla est, aut totalis; sed remissio pœnæ, communiter fit per partes, nec tota simul, quamvis interdum fiat tota simul, ob æstuantem caritatis ardorem, ingentem peccati pudorem, præcordialem contritionem, confessionis humilitatem, vitiorum detestationem: ad quod etiam in confessione cooperatur vis clavium, et oratio et absolutio sacerdotis.

Et cœperunt qui simul accumbebant, id est, cum Christo ad mensam sedebant ac comedebant, dicere intra se, id est cogitare cum aspernatione Christi: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? ac si dicant: Nimis extollit se ipsum, et blasphemare videtur, quum Deo sit proprium peccata dimittere. Quamvis enim Christus non dixerit, Remitto tibi peccata tua, sed, Remittuntur, etc.; ipsi tamen verba ista sic acceperunt quasi dixisset, Remitto, etc., quia frequenter Christus loquebatur de se ipso quasi de alio in tertia persona. Sed quoniam Christus verus est Deus, dimisit peccata per auctoritatem, ut dictum est. Accumbentes vero, ex errore suo quo male senserunt de Christo, cogitaverunt adversus eum.

Dixit autem ad mulierem. Non enim respondit ad cogitationem illorum perversam, quia ut ait Gregorius, Cœlestis medicus ægros respuit quos de medicamine deteriores fieri videt. Fides tua te salvam fecit, id est, merito fidei a peccatis tuis es liberata. Fides namque est fundamentum virtutum atque principium actuum meritoriorum, quum sit quasi oculus mentis ad ultimum dirigens finem, et illum menti ostendens.10 Hinc juxta Scripturas, Justus ex fide vivit;11 et, Sine fide impossibile est Deo placere. Nec obstat quod ante dixit Salvator, multa esse peccata Mariæ dimissa quia dilexit multum: quoniam ad eumdem meritorium actum, fides, spes caritasque concurrunt: fides tanquam finem ostendens, spes tanquam præmium præstolans, caritas ut actum præcipiens aut item eliciens. Nunc quoque est mentio de fide formata, quæ caritatem includit. Vade in pace, id est, in mentis tranquillitate persiste, quousque ad pacem æternitatis pertingas.

Postremo posset hic quæri, quis magis teneatur Deum diligere et ei regratiari, innocens vel peccator conversus. Ad quod super Lucam circa hunc locum respondi;12 idcirco dimitto.

Footnotes

  1. Cf. t. XI, p. 282 Cets. ↩

  2. Joann. XII, 1, 3. ↩

  3. Luc. XVIII, 13. ↩

  4. Ps. cxl, 5. ↩

  5. Gen. xviii, 4; xix, 2. ↩

  6. I Petr. iv, 8. ↩

  7. Prov. x, 12. ↩

  8. Cf. t. XI, p. 555 B et s. ↩

  9. Rom. v, 20. ↩

  10. Rom. 1, 17. ↩

  11. Hebr. XI, 6. ↩

  12. Cf. t. XI, p. 557 B'. ↩

Chapter 111 of 278