Skip to the text

Sermo unica

S. MARTHÆ VIRGINIS

DE BEATISSIMA CHRISTI HOSPITA S. MARTHA, ET DE VITA PRÆCONIISQUE EJUS.

DILIGEBAT Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum. Joann. XI, 5.

Quod primo Regum libro asserit Christus, Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum, ipse in præelecta hospita S. Martha gratiosissime adimplevit, quoniam multis eam excellentiis decoravit.

Prima laus et excellentia ejus est, quod eam Christus, omnium Dominus, in hospitam ac nutricem sui ipsius et beatissimæ Matris suæ ac sacratissimi collegii Apostolorum suorum elegit, assumpsit ac habuit; et quod ipsa Christo ac ceteris jam prædictis cum tam maxima promptitudine, reverentia, liberalitate ac caritate obsequebatur, summum reputans beneficium, quod illis poterat ministrare. O beatissimam feminam, quæ in domo sua tale meruit habere, hospitari et bene tractare collegium, quæ proprium Creatorem reficere tamque familiarem in terris habere fuit electa! Fuit autem ex regia stirpe progenita, valdeque opulenta, prudens, facunda; nec virum legitur habuisse.

Secunda virtus et laus ejus est, quod Christo tam fideliter ac constanter adhæsit, nec propter principes sacerdotum ac ceteros Christi hostes omisit hoc. Denique, quantum de Christi bonitate et caritate præsumpsit, hinc demonstratur, quod fratre suo Lazaro infirmante, misit ad ipsum, dicens: Domine, ecce quem amas infirmatur. Nec addidit, Precor ut venias eumque cures, sed insinuasse satis putavit, certa de caritate et fidelitate Christi ad se, a quo nil putavit sibi negandum. Item, quam magnam et certam habuerit fidem de Christo, constat ex eo quod dixit ad eum: Scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Et in hoc confessa est Christi humanitatem. Ejus quoque divinitatem confessa est, dicens: Ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Tertia ejus laus est, sua conversatio rigorosa et sancta, quam post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem habuit usque ad felicissimum obitum suum, per annos amplius quam triginta. Nempe, ut supra in sermone de ejus felici sorore Maria est dictum, omnia sua reliquit, et cum aliis multis Sanctis navi imposita devenit Massiliam, deinde ad Aquense territorium. Ibique beatissima Martha, de licentia sui magistri S. Maximini episcopi, mansionem sibi constituit, et magnum congregavit devotissimarum cœtum sororum, atque in honore Virginis gloriosæ construxit ecclesiam, jejuniis et orationibus jugiter vacans, carnes, ova, caseum, vinum et omnem pinguedinem vitans, ac semel tantum in die manducans.1234 Centies omni die, totiesque in nocte, flectebat genua orans.

Quarta excellentia ejus est, magnitudo miraculorum quæ egit. Inter quæ est, quod juvenem defunctum resuscitavit, et immanissimum ac crudelissimum monstrum grossius bove, longius equo, quod multos valde occiderat, refrenavit, cingulo suo ligavit, occidique fecit a populo.

Quinta laus ejus est, pretiosa consummatio sua. Nam obitum suum sibi Christus revelavit per annum in quo febribus laboravit; et per octo dies ante obitum suum, vidit animam sacratissimæ suæ sororis Mariæ Magdalene a sanctorum exercitu angelorum ferri in cœlum. Quo viso consolata est valde, et ineffabili jucunditate repleta. Quumque obitum suum sentiret jam imminere, admonuit suos ut accensis luminaribus circa se vigilarent. Quæ quum a dæmonibus fuissent exstincta, et S. Martha illos conspicens Christum devotissime invocaret, repente descendit ad eam soror sua Maria, accendens luminaria, et alloquens eam. Moxque ipse Dominus majestatis Christus Salvator adveniens, dixit: Veni, dilecta hospita mea, ut mecum sis in æternum; tu me in tuo suscepisti hospitio, ego suscipiam te in cœlo, et invocantes te, pro tuo amore exaudiam. Instante demum hora exitus, fecit se foras portari atque in terra super cinerem poni, ut cœlum intueri valeret. Crucem quoque coram se fecit teneri, et passionem secundum Lucam sibi legi. Et quum legeretur, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, etiam ipsa spiritum tradidit, et regnum cœleste felix introiit.56 Sed et ipse Christus et sanctus episcopus Fronto, in spiritu exsequias celebraverunt funeris sacri. Crebra item miracula ad ejus fiebant sepulcrum.

Ecce qualiter Christus altissimus suam carissimam hospitam honoravit in vita, in morte et post mortem.

Hanc itaque sacratissimam Martham specialiter diligamus, veneremur ac invocemus; ejus opera sancta sequamur, caste, sobrie, timorate vivendo, atque quotidie in bonis proficiendo. Ad laudem et gloriam Dei.

Footnotes

  1. Cf. p. 256 B'. ↩

  2. Ibid. 27. ↩

  3. Ibid. 22. ↩

  4. Joann. XI, 3. ↩

  5. Ps. xxx, 6. ↩

  6. Luc. xxiii, 46; ↩

Chapter 124 of 278