Sermo 5
QUOD PROSPICIENDUM SIT NE SUPPLANTET NOS DIABOLUS.
JUSTE vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice. Gen. xxvii, 36.
Verba ista ad litteram scripta sunt de Esau et Jacob filiis Isaac: in quibus verbis conqueritur Esau bis supplantatum se esse a fratre suo Jacob. Unde in Genesi præallegatis verbis subjungit : Primogenita mea ante tulit, et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Hinc asserit eum juste Jacob vocatum : nam Jacob supplantator interpretatur. In quibus per
Esau intelligi potest diabolus; per Jacob, sanctus iste apostolus Jacobus, qui in Hebræo Jacob vocatur: qui quasi primogenita tulit, quando cœlestis beatitudinis dignitatem promeruit, quam diabolus peccando amisit; ad quam etiam aptitudinem habuit quamdam, ratione perfectionis et sublimitatis suæ specificæ. Secundo quoque quasi benedictionem subripuit illius iniqui sanctus iste Apostolus, quando abundantiam infusionis Spiritus Sancti in die sortitus est Pentecostes, quam, si non peccasset, exuberanter accepisset in cœlo ille malignus. Atque in his duabus vicibus, loquendo in genere, supplantavit seu vicit Jacobus sanctus diabolum. Supplantavit quoque diabolum in vita sua prædicando, magicas artes Hermogenis detegendo ac superando, plurimos convertendo, ac Judæorum confutando perfidiam, vitam etiam ducendo sanctissimam. Rursus superavit diabolum post mortem suam, post quam plura ac majora fecit miracula, ac plures convertit, quam vivens in carne. Elaboremus ergo et nos his modis (quantum possibile nobis est) supplantare diabolum, quum scriptum sit:1 Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quod tamen non nisi auxilio gratiæ Dei implere valemus, atque a Deo principaliter agitur, Paulo contestante qui loquitur:2 Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
Porro, in Baptismo supplantavimus eum primo, quando de filiis iræ facti sumus filii gratiæ.3 Verum ad rationis usum perducti, quando mortaliter peccando innocentiam ac gratiam perdidimus baptismalem, supplantati sumus ab impio; sed quoties vere pœnitendo recuperavimus gratiam, supplantavimus illum. Et quamvis turpe atque damnabile fuerat nobis in sæculo supplantari a diabolo, tamen incomparabiliter quasi turpius damnabiliusque consistit, si nunc post religionis ingressum, post monasticæ professionis emissionem supplantemur ab ipso. Religionem namque sumus ingressi, et regularem vitam professi, non solum ut pristina vitia fugiamus ac Domino obsequamur, verum etiam ut pro præteritis satisfaciamus peccatis, et tempora infructuose ac vitiose consumpta lucremur, quidquid in illis neglectum est reparantes, Deo quoque serviamus perfecte, scientes quod non sit nostrum circa communia immorari, aut præceptorum observantiis contentari, sed evangelica quoque implere consilia, puritati studere, spirituali invigilare profectui, perfectioni quotidie propinquare, ut dominetur quilibet animo suo, nec passionibus superetur, imo inordinata desideria omnia frangat.
Porro, si hoc ita se habet, ponderemus, o fratres, quid sit, quam damnabile, derisibile impiumque exsistat, in cœnobio negligentiis et pigritiis locum dare, pretiosissima tempora in quibus tam saluberrime negotiari et occupari possumus ac tenemur, fabulando, dormitando aut irreligiose seu curiose nos occupando expendere, et non solum non agere bona, non adjicere ad virtutes, non progredi in itinere Dei, non recuperare præterita mala, nec illa deflere, atque condignos agere pœnitentiæ fructus, sed insuper prava committere, malum malo adjicere, regredi instar cancri, et quæ defleantur augere.4 Memor sit unusquisque quid voverit Deo, nec tardet illud implere, quoniam displicet Deo stulta et infidelis promissio, atque solennis monasticæ promissionis transgressio magis quam violatio juramenti.5
Conetur igitur quilibet nostrum ut juste supplantator mereatur vocari, superando dæmonum tentamenta, mundum et carnem, propriam voluntatem, ac vitia universa. Nempe ut asserit Isaias, Hic est omnis fructus, ut auferatur iniquitas.6 Non quod vitiis carere, seu malum non agere, sufficiat ad salutem (alioqui infantuli non baptizati, ante usum rationis decedentes, salvarentur; nec dictum esset, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur);7 sed quia in ablatione peccati datur intelligi infusio gratiæ, adimpletio præceptorum, vitatio omnis pigritiæ et omissionis. Quo constat, quod quanto vigilantiores ac agiliores fuerimus ad evitandum omne peccatum, quantumlibet parvum, tam commissionis quam omissionis, eo plus gratiæ Deus protinus nobis infundet, meliora præstabit charismata atque virtutum incrementa majora:8 præsertim quum nihil prohibeat bonum gratiæ ac virtutum a nobis nisi peccatum, et solæ nostræ iniquitates dividant inter Deum et nos.9 Imo, quum Deus unicuique influat secundum ipsius capacitatem ac dispositionem, certum est quod quanto gratiæ ac virtutum spiritualiumque profectuum impedimenta, id est peccata, diligentius incessabiliusque vitamus, tanto amplius in omni gratia ac virtute proficiemus ac perficiemur.10 Quid igitur restat, quid nobis necesse est, et quid agendum incumbit, nisi ut omni custodia custodiamus cor nostrum, et ut sint interiores oculi nostri semper ad Dominum, in omni quoque observantia sanctæ religionis diligentes simus ac fervidi, et quæ majoris sunt ponderis, amplius ponderemus, quæ majoris sunt meriti et necessariora saluti, primo ac seriosius impleamus? Quumque cordium inspector sit Dominus, scruteturque renes et mentes, et cogitationum discretor sit, affectionumque judex, provideamus in primis et super omnia enitamur ut coram Dei conspectu habeamus jugiter cor sincerum, caritativum, justum, simplex ac pium, ab omni cogitatione illicita, ab universa affectione obliqua, a cunctis pigritiis, negligentiis, carnalitatibus duplicitatibusque immune.
Porro caveamus ne supplantet nos propria lingua, ne ad diabolicæ malitiositatis proruat verba, hoc est ad detractionem, discordiæ seminationem, rixas, contumelias, contradictiones, excusationes propriæ culpæ, aut verba mendosa, provocativa aut pungitiva.11 Nec solum hæc horribilia mala fugere nos oportet, sed verba demum scurrilia et in risum moventia, ab omnium patre religiosorum, sanctissimo Benedicto, in omni loco anathematizata: imo et verba otiosa, de quibus (summo Judice comminante) est in die judicii ratio requirenda. Propterea pro jugi linguæ custodia Dominum exoremus, cum viro sapiente dicentes: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat? Hinc oravit vir sanctus: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. O quam nocivus est animæ suæ, quam periculosus est fratribus suis, quam injuriosus est Deo, qui inconsideratus est ad loquendum, qui passionum suarum vehementias mox effundit, qui aversionum suarum dispergit venena, qui mala sub specie boni novit evomere, qui duabus loquitur linguis, qui detractoria aut odii et discordiæ seminaria profert! Talis non solum necat se ipsum, sed instar pessimi basilisci inficit alios, inexpertos juvenesque seducit, simplices fallit, et animas Christi sanguine liberatas, tanquam latro crudelissimus jugulat. Ecce quanta mala incurrit religiosus linguæ suæ incontinens, passiones non vincens, Deum non metuens.
Postremo prospiciamus ne aliquo sensu peccemus, nec membro aliquo abutamur, ne per ea militemus dæmonibus et peccatis, quæ desuper data sunt nobis ut per ea obsequamur Altissimo, ne ventris maculemur ingluvie, et crapula gravetur cor nostrum;121314151617 sed indesinenter orando, sapienter meditando, Christi vitam ac passionem inspiciendo, Dei judicia formidando, æternæ veritatis contemplationi increatæque bonitatis ferventi amori assidue insistendo, resistamus diabolo, omnique impietati, vanitati et omissioni, ut conteratur ille iniquus Dei virtute sub pedibus nostris.1819 Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei.
Footnotes
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Rom. XVI, 20. ↩
-
Ephes. II, 3, 5. ↩
-
Luc. III, 8. ↩
-
Eccle. V, 3. ↩
-
Is. XXVII, 9. ↩
-
Matth. III, 10; VII, 19. ↩
-
*Matth.* XII, 36. ↩
-
*Eccli.* XXII, 33. ↩
-
*Ps.* CXL, 3. ↩
-
*Luc.* XXI, 34. ↩
-
Ps. VII, 10; ↩
-
Sap. VI, 4. ↩
-
Prov. XXIV, 12. ↩
-
Ps. XXIV, 15. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Is. LIX, 2. ↩
-
*Rom.* XVI, 20. ↩
-
*Jacob.* IV, 7. ↩
Chapter 123 of 278