Sermo unica
S. GERMANI EPISCOPI
DE VITA ET MIRACULIS S. GERMANI EPISCOPI.
DOMINUS tecum, virorum fortissime. Judic. vi, 12.
Verba hæc ad litteram ab angelo sancto dicta sunt sancto Gedeoni, judici Israelitici populi. Quæ de præclarissimo viro beatissimo Germano antistite verissime exponuntur. Hujus magni patris post suam conversionem talis fuit vita, quod nisi decorata fuisset miraculis, incredibilis videretur. Et rursus, tanta ac talia erant ipsius miracula, quod nisi merita tam præclara eadem præcessissent, putarentur phantastica. Primo igitur tangenda est vita hujus sanctissimi præsulis, secundo miracula ejus.
De vita ipsius vera refert historia, quod fuit nobilissimus genere in Antisiodoro natus, liberalibus artibus eruditus, et Romæ scientiam didicit juris, atque a senatu apicem ducatus Burgundiæ sumpsit. Quumque in Antisiodoro moraretur, et S. Amator ejusdem urbis episcopus arborem præscidisset absente Germano, in qua Germanus pro ostentatione suspendere consuevit capita ferarum quas venando obtinuit, voluit præfatum perimere præsulem. Qui ad tempus cedens illius furori, paulo post secretius retulit ei quod sibi in episcopatu succederet. Post modicum tempus defuncto S. Amatore episcopo, in præsulem ab omni plebe electus, substantiam suam erogavit pauperibus, et uxore in sororem mutata, ita per annos triginta proprium corpus afflixit, ut nunquam panem frumenti, non vinum neque legumen, sed nec salem pro sapore accepit. Bis tantum in anno, videlicet in die Nativitatis Christi et Resurrectionis ejus, vinum sumpsit permodicum, quod ita permiscuit aqua, ut vix vini haberet saporem. In æstate et hieme nullam habuit vestem præter cilicium et tunicam vel cucullam. Lectus suus cinere et sacco atque cilicio ornabatur; pulvinari non utebatur. Nunquam exuit vestimenta, nisi nimia vetustate attrita, vel ut darentur pauperibus; calceamenta et cingulum raro deposuit. Supra hominem fuit totum quod gessit. Nam et in refectionibus cinerem prælibavit, et hordeaceum panem comedit, et quasi semper in gemitu fuit.
Jam tangenda sunt ejus miracula. Filium Volusiani nobilissimi viri suscitavit a mortuis. Manducante eo cum regina nomine Placida, asinus ejus in stabulo obiit. Quumque regina equum sibi parasset ad revertendum, ipse stabulum ingressus, pede trudens cadaver: Surge, inquit, et revertamur. Protinusque asinus ille surrexit. Quum esset in navi, et gravissima orta esset tempestas, aquis navem intrantibus se objecit, et crucem in aqua faciens, dixit : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Subitoque mira serenitas est secuta. Serpentes enormis magnitudinis quodam loco repertos, solo fugavit imperio. Quum sibi in Britannia prædicanti rex terræ illius negasset hospitium, a regis bubulco cum suis bene susceptus est. Bubulcus quoque unicum quem habuit vitulum, exsistentibus cum S. Germano paravit. Facta cœna, vir sanctissimus ossa vituli fecit super pellem componi, et ipso orante, vitulus surrexit repente. Sequenti die in virtute Spiritus Sancti locutus est regi : Cur nobis hospitium denegasti? Perterrito rege, adjecit : Egredere, et regnum meliori dimitte. Sicque Deo jubente, bubulcum illum constituit regem.
Quum quædam gens ab ipso conversa, contra adversarios præliatura, esset debilior, ipse cum ea exsistens, præcepit ut secum Alleluia clamaret. Quo facto, hostes divina virtute conterriti, diffugerunt. Quum ad S. Cassiani episcopi venisset sepulcrum, dixit : Quid agis, frater Cassiane? Et ille de sepulcro alte respondit : Dulci quiete perfruor, et adventum præstolor Salvatoris. Et Germanus : Quiesce, inquit, in Christo, et ora pro nobis. Quum unus discipulorum S. Germani obisset in via, Germanus ad ejus reversus sepulcrum, jussit tumulum aperiri, et interrogavit discipulum qualiter haberet, et an vellet reverti ad vitæ hujus malitiam. Mox defunctus ille resedit, et cuncta secum suavia esse, seque nolle redire ad vitam istam, respondit. Cui vir sanctus : Quiesce, inquit, in Domino. At ille caput reclinans, rursus obdormivit in Christo. Quum in quodam hospitio jaceret infirmus, et ignis undique domos combureret, hospitium sancti viri non tetigit. Alia multa et magna fuerunt ipsius miracula, et conversatio ejus atque miracula sibi invicem correspondebant.
Ecce quam vere mirabilis Deus in Sanctis suis.1 O quanta fuit hujus sanctissimi præsulis humilitas, quanta compunctio! Quam inæstimabilem familiaritatem, confidentiam, amicitiam, quam intimam et quasi continuam unionem habuit mens ejus cum Deo! O quam certa est veritas fidei christianæ, quæ tales efficit suos professores, talesque possidet testes!
Itaque tanti patris provocemur exemplis, roboremur in fide, et divino accendamur amore; gemamus ac suspiremus in valle hac lacrimarum; in omni humilitate, patientia, pietate, misericordia, puritate crescamus quotidie, et toto corde convertamur ad Dominum, vanitatem et prosperitatem hujus sæculi aspernantes, atque ad æternalem beatitudinem infatigabiliter per sancta desideria virtuosaque opera properantes.
Footnotes
-
Ps.LXVII,36. ↩
Chapter 125 of 278