Sermo 1
S. PETRI AD VINCULA
Enarrationem epistolæ et evangelii cum suis sermonibus, require supra in festo SS. Petri et Pauli.
DE CAVENDA VANA GLORIA, ET QUALIS SUPERIORIBUS DEBEATUR HONOR.
CECIDERUNT catenæ de manibus Petri. Act. XII, 7.
Epistola et evangelium festi præsentis sunt quæ in solennitate beatissimorum Petri et Pauli leguntur, et supra exposita sunt. Imo lectio illa, quæ loco epistolæ legitur, ad hanc festivitatem pertinet potius quam ad illam. Nunc enim solennizat Ecclesia de liberatione B. Petri a carcere, in quo Herodes Agrippa eum inclusit atque durissime vinxit. Quod qualiter factum sit, in lectione præfata narratur, et supra requiratur, et nunc brevissime repeti potest. Quum enim impius ille Herodes ad complacendum Judæis, principem totius Ecclesiæ dire incarcerasset, et Ecclesia illa primitiva in Judæa incessabiliter pro dignissimi principis Apostolorum liberatione deprecaretur, angelus Dei carcerem ingrediens, Petrum eduxit.1 Nec solum Deus hoc beneficium condonavit Ecclesiæ, sed præfatum quoque tyrannum Herodem Agrippam percussit per angelum suum invisibili et incurabili plaga interius, ita quod vermes viscera ejus acriter corrodebant, sicque per quinque dies consumptus a vermibus, infelicissime exspiravit.2 Sicque primitiva Ecclesia a crudeli fuit persecutore erepta.
Denique Lucas evangelista breviter tangit causam et modum prædictæ plagationis impii hujus Herodis. Quum enim die præordinato vellet S. Petrum occidere, et audisset eum de carcere evasisse, contristatus est valde, et furens atque indignans contra custodes carceris, decrevit eos occidere aut dire affligere. Sed quia non decuit ut pia liberatio Petri esset aliis impiæ tribulationis aut mortis occasio, Deus sic ordinavit quod custodes nil passi sunt: quia Herodes iste pro causa urgente, repente descendit ad civitatem Cæsaream nomine.34 Quumque die præfixo indutus regia veste, ex auro et argento mire contexta, concionaretur, seu ornate loqueretur, ad populum, populus ei acclamabat, Voces Dei, et non hominis, id est, laudibus divinis, non humanis, eum extollebat, dicens, ut Josephus refert:5 Hucusque te ut hominem timuimus, formidavimus, sed ex hoc jam te supra humanam esse naturam fatemur. Nam et superbissimus iste Herodes ex industria se posuit ad sedendum ex opposito solis mane. Quumque surgente aurora lux solis super vestem ipsius incideret, vestis illa auro et argento splendido tecta, duplicem emisit fulgorem, ita quod eam vix intueri valebant; et tunc fatuum vulgus divinis eum laudavit præconiis. Quumque ipse stolidior vulgo divinis gloriaretur honoribus sibi oblatis, nec Deo daret honorem, ab angelo est percussus, et turpissima ac crudelissima morte peremptus.6 Sic etenim decuit ejus humiliari superbiam.
Verumtamen hunc maledictum Herodem sequuntur omnes ambitiosi, præsumptuosi, superbi, præesse et dominari optantes, qui propriam fragilitatem, defectuositatem et innumerabilia sua vitia non pensantes, proprium quærunt honorem et laudem ac excellentiam, quum sola eorum superbia faciat eos omni confusione atque æterna damnatione condignos, præsertim quum et Paulus dicat apostolus:7 Soli Deo honor et gloria. Hinc talibus loquitur Christus: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?8 Ex quibus summi Magistri verbis probatur, quod qui ab invicem gloriam quærunt, et propriam excellentiam inter homines cupiunt, non habeant fidem formatam, id est caritate ornatam. Idcirco sunt spiritualiter mortui, hoc est in peccato mortali.
Fugiamus ergo omnem elationem et gloriam vanam, et si aliquid boni in nobis est, non hoc nobis, sed Deo omnis boni datori humiliter adscribamus atque ab omnibus adscribi optemus, gratique simus ac subditi Deo; nec humanis erigamur honoribus, nec hominum pascamur præconiis: imo tristemur quum nobis impenditur quod Deo debetur. Verumtamen prælati et superiores sunt honorandi in Domino, in quantum sunt ejus vicarii. Possunt quoque exigere debitam a subjectis venerationem ex zelo justitiæ, in quantum in eis honoratur Dominus Deus: ita quod eorum veneratio moderata, est veneratio Dei; eorum quoque inhonoratio, inhonoratio est Altissimi, qui suis ait vicariis: Qui vos audit, me audit;9 et qui vos spernit, me spernit. — Nunc itaque tacta est una causa institutionis festi præsentis.
Præterea, alia causa ipsius est ista. Alexander Papa, vir sanctus, et B. Hermes ab ipso ad fidem conversus, qui fuerat præfectus in Urbe, a Quirino tribuno in diversis tenebantur carceribus. Dixitque Quirinus ad Hermem: Miror te virum prudentem vitam aliam somniare, et dignitatem præfecturæ dimittere. Cui respondit B. Hermes: Et ego paulo ante, omnia Christianorum mysteria deridebam, et solam hanc vitam esse putabam. Quumque Hermes narrasset tribuno qualiter Alexander Papa filium suum suscitasset a mortuis, et angelus Dei S. Alexandrum Papam ex carcere suo perduxisset in carcerem S. Hermis januis clausis, Alexander quoque Papa filiæ Quirini tribuni gutturosæ, id est gutturis gravem infirmitatem patienti, impetrasset sanitatem per hoc quod eam fecit osculari vincula S. Petri quibus sub Nerone fuit ligatus in carcere; tunc Quirinus tribunus ad pedes S. Alexandri Papæ se prosternens, veniam postulavit, atque cum omni familia sua ac aliis multis ad Christum conversus est, et Alexandrum Papam eduxit de carcere. Qui felix Pontifex summus tunc festum hoc instituit celebrandum. In honore quoque Petri apostoli fabricavit ecclesiam, in qua vincula ejus reposuit. Unde in hac solennitate fit ad præfatam basilicam magnus populorum concursus, et tunc sancti Apostoli vincula populus osculatur. — Ecce qualiter Deus omnipotens, bonus ac justus, Sanctos suos honorat, non solum in eorum animabus atque corporibus, sed in rebus etiam inanimatis et vilibus in se ipsis quæ ad illos pertinuerunt. Sic etenim honoravit nunc S. Petrum in vinculis suis, per quæ tot egit miracula. Nam et comitem quemdam Ottonis imperatoris propinquum, a diabolo dire obsessum crudeliterque vexatum, Deus liberavit per contactum catenæ beatissimi Petri. Conformiter Deus honoravit Petrum apostolum in umbra sua, quoniam eos curavit super quos umbra a corpore S. Petri protendebatur.10 Honoravit etiam Petrum in baculo suo, quia per contactum baculi ejus suscitavit tres mortuos, ut in Martyrologio fertur.
Tertia causa institutionis hujus festi, hæc est. Eudoxa filia Theodosii devoti imperatoris, quum Jerosolymam visitasset, ibi a quodam Judæo duas catenas quibus ab Herode præfato S. Petrus fuerat vincus, accepit, quas ipsa detulit Romam. Romani autem usque ad illud tempus, die quo festum hoc nunc servatur, tenuerunt solennitatem de victoria qua Octavianus imperator contra Antonium Cleopatræ reginæ Ægypti maritum, prævaluit. Præfata vero Eudoxa dolens quod tantus honor impendebatur imperatori infideli damnato, rogavit S. Pelagium Papam ut solennitatem illam quæ de Octaviani servabatur victoria, mutaret in festivitatem liberationis S. Petri a vinculis: quod et Papa sic fecit. Denique, quum devota regina Eudoxa protulisset catenas quas detulit secum, prolata est et catena qua fuit Petrus apostolus Romæ sub Nerone ligatus. Quumque catena hæc illis applicata fuisset, ita miraculose una catena effecta est ac si semper una eademque fuisset.
Hanc itaque festivitatem devote agamus, et sanctum invocemus Apostolum, quatenus sicut ipse per angelum de captivitate et catenis Herodis est liberatus, sic Deus per preces ejus ac merita, a captivitate diaboli atque a vinculis vitiorum nos liberare dignetur. Nam ut Salomon protestatur: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.11 O infelix captivitas, et o insania iniquorum, o servitus prorsus vilissima, sic a dæmonibus teneri captivum, ut non procedat iniquus sic captus ad aliquem meritorium actum, nec libere Christum sequatur, sed a diabolo de peccatis in peccata trahatur! Quanta est pravorum amentia hominum, qui potius volunt in hac captivitate ac servitute diabolica permanere, quam pœnitendo et vitam in omnibus emendando, in libertate gratiæ ac virtutum Deo subjici ac servire! Nam ut ait Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Itaque resipiscamus a malis ac laqueis inimici, et jugum Christi suave portemus, obediendo divinis præceptis.
Footnotes
Chapter 126 of 278