Sermo 2
Ad religiosos
DE EXCELLENTIIS S. BERNARDI, ET QUAM RELIGIOSA DEBEANT ESSE COLLOQUIA NOSTRA.
ASSUMAM te et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus. Agg. II, 24.
Electissimus Dei Bernardus, omnium religiosorum excellentissimus doctor, lumen et gloria monachorum, exemplar ac species devotorum, tot et tantis desuper præventus est gratiis, tot excellentiis decoratus, tot privilegiis sublimatus, ut non sint ingenia quæ valeant ea penetrare, nec loquelæ neque sermones quæ possint exprimere, tantumque virum sufficienter laudare. Nihilo minus ad Omnipotentis, omnium bonorum datoris, honorem, tamque eximii viri commendationem et nostram ædificationem, aliquid de ejus eminentiis est tangendum.
Prima excellentia ejus est, quod nondum natus, est prophetice præmonstratus, futura quoque gratia ejus a viro sancto exstat prænuntiata. Quum enim mater ejus portaret eum in utero, vidit in somnis quasi catellum candidum in utero se habere; exponensque cuidam viro sancto hoc ipsum, prophetale ab illo accepit responsum: Optimi catelli genitrix eris, qui prædicator erit egregius. Fuit certe gloriosissimus iste Bernardus unus illorum de quibus olim cecinerat David sanctus:1 Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ex inimicis quippe, puta gentilibus, ante suam conversionem ad Christum Deo contrariis, assumpti sunt gratiose a Deo nonnulli, qui evangelicæ veritatis facti sunt prædicatores, et fidelissimi ac sagacissimi canes fuerunt, domum Dei, id est Ecclesiam, custodiendo, et contra falsitatum errores ac vitia exclamando, multos etiam medicamine suæ linguæ eruditæ ac gratia Dei perfusæ, ab animarum suarum morte curando. De negligentibus vero cupidisque prælatis et ambitiosis pastoribus, quos Christus mercenarios vocat, Deus per Isaiam locutus est:2 Canes muti, non valentes latrare;3 et canes impudicissimi, nescientes saturitatem. Denique, qui pravis cogitationibus suis et diabolicis suggestionibus tanquam interioribus pestiferis verbis non contradicunt, qui verbis detractoriis, susurratoriis, discordiarum seminativis adhibent aurem, qui peccantibus et errantibus per fraternam correptionem et piam directionem non reclamant, merito canes muti dicuntur. Qui autem iracundiæ facibus inflammati, qui impatientiæ aut invidiæ igne succensi, in verba prorumpunt contentionum et injuriarum, mali et impudici sunt canes.
Secunda excellentia sanctissimi patris nostri Bernardi est, innocentia ejus præcipua. In baptismali etenim gratia mansit et indesinenter excrevit. Et ex quo ratione orsus est uti, cœpit devotione ad Deum mirabili affici, mirabiliter tangi, supernaturaliter illustrari, gratiosissime dirigi et accendi. Nempe adhuc puerulus, capitis sui doloribus volentem subvenire mulierculam suis carminibus, cum grandi indignatione clamoreque repulit, ex supernaturali illuminatione intelligens superstitiosum hoc esse. Quid ergo nobis restat agendum, nisi ut nos miseri atque pauperrimi, qui toties recidivavimus, tam innumerabilia peccata commisimus, nos ipsos profundissime humiliemus, vilipendamus ac deploremus, et saltem de cetero a recidivo cavere conemur? ab immoderantia passionum nostrarum, et ab omni animositate quasi a basilisci facie et quasi a draconum incursibus fugientes, quemadmodum scriptum est:4 Quasi a facie colubri fuge peccatum.
Tertia excellentia ejus est, perfectio viarum suarum in sæculo. Nam antequam religionem ingressus est, fuit electissimus pater Bernardus mirabiliter virtuosus. Et enim quam excellens et fortis fuerat castitas sua, constat ex hoc, quod quamvis esset pulcherrimus adolescens, dives ac nobilis, et inter sæculares quotidie versans, atque a feminis impudicis impudicissime ad libidinem impeteretur, in tantum quod quadam vice puella immunda se nudam in ejus projecit lectum, palpans ac stimulans impudice, nunquam tamen ad pravam concupiscentiam est inductus, sed in puritate mansit virginea. Tantæ demum fuit justitiæ ac pœnitentialis rigoris in semetipsum, quod dum semel visum parum diutius in mulierem fixisset, mox ad cor rediens, et de sua negligentia erubescens, statim in stagnum aquarum insiliit gelidarum, tam diu manens in illo, quod pene exsanguis fuit effectus. Tanto ergo exemplo edoceamur, tentationibus viriliter reluctari, propriasque culpas ac negligentias in nobis ipsis disciplinanter vindicare, turpibus phantasiis nec locum nec moram dare in cordibus nostris, sed nos ab eis indilate avertere, passionemque Christi et cetera ad compunctionem atque salutem spectantia intueri. Et maxime caveamus ne visu, tactu, osculo, imaginatione, torpore seu somnolentia in divinis, ad stimulum carnis provocemus nos ipsos: imo quod semel experti sumus nobis esse periculosum aut infectivum, caveamus de cetero cautione condigna.
Insuper tanta fuit admirabilis ac præamabilis hujus Bernardi perfectio adhuc in sæculo et in adolescentia ac pueritia sua, quod tunc prophetali notitia, visione cœlesti, sapientia salutari, prædicatione efficacissima exstitit decoratus. Siquidem in sacratissima nocte Nativitatis dominicæ in ecclesia sedens, et qua hora Christus ex Virgine natus sit scire peroptans, vidit in visione Jesum quasi puerulum rursus ex Virginis utero prodeuntem. Fratri quoque suo Gerardo ad conversionem difficiliori, futuram prædixit vulnerationem, cordisque emollitionem et conversionem. Quumque fratres ipsius niterentur eum a proposito ingrediendi religionem avertere, non solum non quibant eum pervertere, imo omnes eos ipse convertit, et ad claustri induxit ingressum, quum tamen duo illorum milites essent, et unus illorum duorum juvenem haberet uxorem ac sobolem. Sed et alios convertit quamplurimos, in tantum quod multi filios suos absconderunt ab eo. O quam vere admirabile et supernaturalissimum fuit istud in tali adolescente !
Quid ad ista dicere possumus, qui quum tot annis in religione vixerimus, adhuc nullum horum sumus adepti, nec dicere cum Propheta valemus, Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo?56 Nec obtemperamus documentis Pauli, qui ait : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus;7 et rursus, Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.8 Non est jam implere in nobis quod princeps docet Apostolorum :9 Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Imo si quis in colloquio aut alibi incipiat verba salutaria loqui, mox fatigamur, et sicut Vas electionis prænuntiavit, a veritate auditum avertimus, ad fabulas autem convertimur :10 sicque per verba vana, jocularia, frivola et nociva, nos invicem lædimus, scandalizamus, infrigidamus. Si vero extranei veniant, paratiores sumus sæculares rumores audire, impertinentia sciscitari, levitatibus solatiisque humanis resolvi, ac vilibus consolatiunculis recreari, quam per mores venustos gravitatemque gestuum et verba salubria eos ædificare : sicque scandalizantur in nobis, et magis vulnerati recedunt, non compuncti, sed ad peccandum audaciores effecti, quia nos religiosos, qui aliquid esse dicimur ac tenemur, tam leves, verbosos, dissolutos esse conspiciunt. Insuper, si forsan quis ex nobis videatur esse tentatus, et alteri cor suum effundat, jam alter verbis suis incautis, adulatoriis, fatuis, seu durioribus, illum forsitan gravius inquietabit, impellet ac lædet, eique morem geret in malo, et contra alium aut etiam contra præsidentem periculosissime animabit, partialitatem fovebit, et detractionibus immiscebitur : quod totum diabolicum esse constat, et caritati atque justitiæ prorsus contrarium. De talibus dixit Propheta : Acuerunt linguas suas sicut serpentes;11 venenum aspidum sub labiis eorum.
Postremo, quoniam Christo testante, Ex abundantia cordis os loquitur;12 ut valeamus sapienter loqui, salubriter exhortari, ædificatoria verba efficaciter pronuntiare, discamus in primis prudenter tacere, et bene vivendo in devotionalibus actibus exerceri, et per experientiam discere qualiter sit loquendum, proficiendum ac instruendum; atque per incrementa virtutum, per quotidianum profectum, intra nos dona sapientiæ ac scientiæ colligamus, quæ tempore opportuno, caritate exigente, aliis communicemus. Et quoniam unusquisque de his libentius loquitur quæ cordialius diligit et in quibus amplius delectatur, discamus et enitamur in solis spiritualibus delectari, Deum et ea quæ Dei sunt pure ac ferventer diligere, pertinentia ad salutem appretiari ac meditari, vana, stulta, carnalia et mundana, impertinentia ac nociva verba et facta ac opera penitus detestari, fastidire, diffugere; sicque sacratissimum patrem nostrum Bernardum sectemur cum omni vigilantia cordis, cum incessanti fervore, cum jugi exercitatione interiori, ut ubique et semper Dei præsentiam cogitemus, ac præsentissimum Deum orando, meditando, laudando jugiter alloquamur ac totis viribus honoremus: quod qui ad aliquantulum tempus peregerit, dulcissimam sentiet tranquillitatem internam, consolationem supernam, libertatem in Deo, et copiosum profectum in eo. Quod si idonee perseveraverit, ad perfectionem non parvam cito pertinget. De ceteris præclarissimi patris nostri Bernardi excellentiis in sermone dicetur sequenti.
Footnotes
Chapter 147 of 278