Sermo 3
DE CONTINENTIA SENSUUM, DE FERVORE DEVOTIONIS, ET RELIQUIS QUIBUS S. BERNARDUS SIT IMITANDUS.
EGO autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Ps. LI, 10.
Nunc aliqua sunt tangenda de sacratissimi abbatis Bernardi excellentiis quas post ingressum in religionem sortitus est. Harum prima est, ardentissimum ac perfectissimum suæ monasticæ conversationis initium. Quum enim plerumque contingat, quod hi qui in sæculo peccata specialiter gravia non egerunt, in religione quasi remissius vivant, et minus exsistant solliciti quam hi qui ante suam conversionem peccaverunt enormiter, econtrario felicissimus iste Bernardus, quantum in sæculo vitam duxerat ceteris innocentiorem ac virtuosiorem, tantum post monachalis vitæ assumptionem præ aliis universis cœpit ferventius, timoratius, perfectius conversari. Mox namque ut Ordinem Cisterciensem ingressus est, ita totus in spiritum est absorptus, in Deum demersus, circa interiora et spiritualia occupatus, ut pene nullis corporis sensibus uteretur. Quum enim per integrum annum in cella fuisset novitiorum, nescivit an testudinem domus illa haberet. Multo etiam tempore cum aliis chorum intrans et exiens, æstimavit in superiori parte parietis, ubi tres erant fenestræ, unam dumtaxat esse fenestram. Insuper oleum pro cervisia potans, non sensit nec discrevit saporem. Nam et sagimen pro butyro diu manducans, non advertit hoc ipsum. Ecce quale principium. Et quid dicemus ad ista, qui tot annis in negligentiis dies nostros in claustro consumpsimus? Sed quia desperare non licet, resipiscamus a negligentiis pristinis, et emendemus nos penitus. Novellæ vero plantationes studeant sanctissimi Patris hujus sequi primordia, omnem mundi hujus memoriam et affectum, universas carnis concupiscentias atque illecebras a suis cordibus excludendo totaliter, totaque mente inhærendo divinis, et circa spiritualia se jugiter occupando; nec a primævo suo tepescant fervore, nec tepidorum ac negligentium frangantur exemplis. Imo istud de cetero omnes agamus: et quanto perfectius ista egerimus, tanto plus ab exterioribus abstrahemur. Hæc namque natura est animæ, quod quanto vehementius intenta est et occupatur circa unum quodcumque objectum, tanto plus remittitur operatio aliarum ejus potentiarum, et tanto minus advertit et percipit alia: quod maxime verificatur in his qui tota mente Deo intenti sunt, quoniam Deus sua immensa actualitate, amabilitate, bonitate et cognoscibilitate seu contemplabilitate transcendit ac vincit infinite omnem mentem creatam. Idcirco mens in ipsum defixa ac rapta, præ ejus admiratione et amore facile ab aliis prorsus abstrahitur.
Ubi nunc sunt, qui in exterioribus sensibus suis tam incustoditi esse non erubescent, qui escarum ac potuum sapores et valores tam magistraliter sciunt discernere, qui cellulas suas tam curiose exornant? Ecce sanctissimus abbas Bernardus, infra tot dies oculos suos nunquam levavit in tantum, ut qualiter cella sui novitiatus esset disposita consideraret, aut fenestras ante quas ibat quotidie ita inspiceret, ut sciret an tres essent, an una. Nos autem instar falconis, oculos nostros circumducimus undique etiam in divinis, et varias cordibus nostris haurimus causas distractionum, depingentes interiora nostra formis inanibus ac nocivis, quæ et tempore psalmodiæ atque orationum ante oculos moventur interiores: et dum corpore sumus in cella aut choro, mente divagamur in mundo; et qui mundum exisse videmur, mundum intra nos clausum tenemus. Pœniteamus ergo et abjiciamus istas insanias, sicque Dei memoria ac dilectio nostras occupent mentes, ut quæ impeditiva sunt inde, omnino vitemus; nec quidquam intueamur, consideremus aut operemur, nisi cum ordinatione illius ad Deum. Denique ex prætactis reprehenduntur et hi qui gustus sui oblectamenta requirunt, quum sola ac stricta necessitate debeant esse contenti, nec irritamenta sensualitatis appetere.
Secunda beatissimi patris nostri Bernardi excellentia est, fructuosissima ac infatigabilissima prosecutio et continuatio suæ devotissimæ ac ferventissimæ inceptionis. Non enim temporis protractione segnior, audacior, intimoratior aut remissior est effectus, neque per occupationem suam in exterioribus ab interiorum suorum custodia usquam est resolutus. Imo, quum in medio sæcularium esset, quum in mundi tumultibus versaretur, in mentis quiete atque secreta cum Deo occupatione permansit, in abstractione illa interna et affectuosissima cum Deo adhæsione admirabiliter perseverans. Unde tota die juxta lacum equitans, eum non vidit aut consideravit. A Claravalle item usque Cartusiam equitans, qualis esset sella cui insedit, nescivit. Hinc vigiliis fuit intentus supra vires humanas, nullum tempus ita se perdere conquerens sicut id quod dormiendo expendit, morti comparans somnum. Sic demum ad spiritualia exercitia afficiebatur, ut ad corporis refectionem quasi ad carcerem iret. In his ergo utcumque nos debiles ac pusilli electissimum virum sequamur. Et quia ad quotidianum tenemur profectum, summe abominemur omnem cordis dissolutionem, negligentiam et torporem, omnem periculosam securitatem, loquacitatem atque infructuosam temporis deductionem. In sancto fervore, filiali timore, cordiali devotione, virtuosa stabilitate, in omni humilitate, patientia, puritate ac zelo justitiæ crescamus quotidie; in cibo, potu, somno, vestitu dispositioneque habitaculi discretionem sollicite observemus, et Deum jugiter exoremus ut nos in omnibus dirigere, protegere et gubernare dignetur.
Tertia divinissimi abbatis Bernardi excellentia est, eximia sanctitas ejus. Fuit namque ab omni carnali ac sæculari affectu ineffabiliter expurgatus, Divinitatis amore totus accensus, zelo salutis proximorum validissime æstuans. In choro stabat cum summa devotione, soli Deo sibique cognita. Fuit etiam tam profundissimæ humilitatis, ut quum summus esset atque ab omnibus summus reputaretur, summe extolleretur et maxime honoraretur, non solum a vulgo, sed a summo quoque Pontifice, cardinalibus, archiepiscopis, episcopis, imperatore, regibus ac principibus, ipse se præ omnibus humiliavit, et in hujuscemodi sui venerationibus non se, sed quasi quoddam sui phantasma arbitrabatur adesse. Frequenter quoque in episcopum est electus, sed semper decente urbanitate evasit. Tantæ etiam exstitit gravitatis, quod nunquam sic risit quin majorem sibi fecit conatum ad risus repressionem quam ad ridendum. Fuit item tam devotissimus dominicæ passionis considerator, quod dum aliquando ante Crucifixi imaginem meditationi et orationi esset intentus, uni Fratrum eum occulte consideranti apparuit quod ipsa imago de cruce brachia sua deponens, ipsum amplectebatur et osculabatur. Hanc viri præclarissimi devotionem, maturitatem, humilitatem et sanctitatem sequi saltem aliquantulum enitamur, ejusque comparatione vitam nostram despicere, imo potius mortem quam vitam reputare discamus.
Quarta ejus excellentia est, profunditas sapientiæ et altitudo contemplationis ipsius. Nam et totius Scripturæ intellectus seu facies sibi subinde est revelata. Fuitque contemplator altissimus. Et breviter, quam expertissimus et exercitatissimus fuerit in spirituali conversatione, quam illuminatissimus in Scripturis, quam sublimis in contemplatione, patet in ejus libris atque sermonibus, præsertim in libro de Consideratione, et in epistola ad Fratres de Monte Dei, si epistolam edidit ipse.
Quinta excellentia ejus est, copiosissimus fructus quem in Ecclesia fecit. Nam suis prædicationibus, miraculis, meritis et precibus, innumerabiles valde convertit, hæreses exstirpavit, schismata abstulit, Ecclesiam ter reduxit ad unionem, increpavit ac reformavit multos et magnos prælatos. Utilissimos et vere pulcherrimos edidit libros, sermones, epistolas. Centum sexaginta fundavit cœnobia, et erat apostolus temporis sui.
Sexta excellentia ejus est, quia in miraculis apostolicus fuit, et tot et tanta fecit miracula, quod describi non poterant, imo interdum triginta novem in uno die. Fuitque ei idem tangere et curare. Defunctus quoque tot fecit miracula, quod abbas Cisterciensis præcepit ei ut inde cessaret.
Septima excellentia ejus est, sublimitas in gratia prophetiæ. Etenim plurima valde futura secreta ac secretissima, Deo revelante, cognovit atque prædixit. — Aliæ multæ ac maximæ fuerunt excellentiæ ejus, imo vix stillam parvam de ipsis jam fudi. Et quamvis præclarissima vita ejus quinque libris diligenter descripta sit, nihilo minus multa et magna de ipso ibi omissa sunt, quæ in libro de Viris illustribus Ordinis Cisterciensis partim suppleta sunt.
Tam excellentissimum ergo Patrem specialissime diligamus, honoremus, invocemus ac imitemur, qui solus sufficientissimum argumentum est veritatis fidei christianæ: quippe in quo altitudo fidei, sanctitas vitæ, præclaritas miraculorum, et omnia verba ac facta gloriosissime ac evidentissime concordabant. Ad laudem et gloriam Dei.
Reliqua huic festo opportuna require in Communi Sanctorum de Confessore non pontifice.
Chapter 148 of 278