Sermo 1
S. BERNARDI ABBATIS
DE VIRTUTIBUS ET EXCELLENTIIS S. BERNARDI.
ECCE puer meus quem elegi; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Matth. XII, 18; Is. XLII, 1.
Beatissimum virum sanctum patrem Bernardum Deus omnipotens et benignissimus tam copiosa atque multiplici gratia decoravit, ut vere de ipso dici posset quod de Paulo apostolo dixit Salvator: Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram regibus et gentibus;1 et quod in Ecclesiastico legitur, Non est inventus similis illi. Non enim tempore suo habuit æqualem in mundo, sed vere apostolus fuit temporis sui.2 Sed nunc virtutes, laudes et excellentiæ ejus modicum sunt tangendæ.
Prima laus ejus est, quod gratiam ejus futuram Deus prophetice præmonstravit. Quum enim mater Bernardi concepisset eum, apparuit sibi quod catellum pulchrum et latrantem portaret in utero suo. Quod quum cuidam viro sancto exposuisset, ille prophetica voce respondit: Optimi mater eris catelli, qui Ecclesiæ Dei custos erit, et contra ejus adversarios dabit latratus magnos: nam erit prædicator egregius, et multos convertet.
Secunda excellentia ejus est, magnitudo gratiæ ac virtutum sibi in pueritia sua collata, quum adhuc esset in sæculo. Nam quum esset filius militis, et quinque fratres haberet, omnes convertit et traxit ad religionis ingressum; quorum tamen duo, videlicet Gerardus et Guido, fuerant milites. Alios quoque multos convertit, ita quod cum triginta circiter sociis transivit ad claustrum. Mansit etiam in virginitate, et dum quadam vice feminam morosius inspexisset, increpans semetipsum, insiliit in stagnum frigidissimæ aquæ: in qua usque ad congelationem permanens, pene exsanguis est factus. Alia vice, dum puella lasciva lectum dormientis Bernardi intrasset, ille percipiens eam, in aliud latus lecti se vertens, mansit immaculatus. Quum in nocte dominicæ Nativitatis officium matutinale in ecclesia præstolaretur, et horam qua natus est Christus de Virgine, cuperet scire, apparuit ei in visione puer Jesus, quasi iterum de Virgine nascens. Denique, quum frater ejus Gerardus exhortationes quibus eum ad claustri ingressum admonuit, aspernaretur, Bernardus digitum suum lateri Gerardi superponens, prophetice dixit: Cito veniet hora in qua lancea latus hoc perforabit, et viam patefaciet exhortationibus meis. Quod et paulo post contigit.
Tertia excellentia ejus est, admiranda perfectio ad quam in principio suæ conversionis, scilicet ingressionis in claustrum, pervenit. Subito namque ut Cisterciensem ingressus est Ordinem, totus in spiritum est absorptus, et Spiritu Sancto miro modo præventus, sicque in Deo totaliter occupatus, quod nec exteriora advertit, nec sensibus utebatur corporeis: nam multo tempore ecclesiam intrans et exiens, putabat unam tantum esse fenestram in capite, ubi tres erant fenestræ. Per annum quoque fuit in cella novitiorum, et tamen nescivit an domus ipsa haberet testudinem. Insuper vigilavit supra possibilitatem humanam, nec aliquod tempus se magis perdere conquerebatur nisi quod dormiendo expendit. Ad cibum et potum accessit quasi ad carcerem, et modicissime manducavit; sicque spiritualibus rebus, sanctis meditationibus, orationibus, contemplationibus exercitiisque internis fuit totus intentus, quod oleum pro cervisia bibit, nec sensit. Crudum quoque sagimen diu pro butyro comedit, nec discrevit. Nunquam sic risit, ut non potius ad ridendum quam ad reprimendum sibi vim faceret.
Quarta ejus excellentia est, magnitudo sapientiæ sibi collatæ. Nam totius sacræ Scripturæ intellectum Deus ei frequenter quasi sub uno monstravit veritatis splendore atque intuitu. Unde et multa saluberrima atque pulcherrima scripsit, et diversa ac sententiosa compegit opuscula; ejusque scripta religiosis præsertim deserviunt. Diversis quoque et magnis personis misit epistolas, omni devotione ac sententia plenas. Imo et prudentiam admirabilem in rebus humanis sibi Deus infudit. — Quinta excellentia ejus est, efficacia ejus in prædicando. Fuit enim eloquentissimus, et in prædicando ferventissimus ac potentissimus, ita quod innumerabiles undique convertit ad Dominum, imo et ad religionis ingressum. Interdum quoque, dum in Teutonia prædicaret in Gallico, adstantes Teutonici, quamvis ejus non intelligebant loquelam, tamen uberrime flebant. — Sexta laus ejus est, copiosissimus fructus quem fecit in Ecclesia Dei. Nam ter exstinxit schisma atque ad unitatem reduxit
A Ecclesiam. Multa magna et celeberrima fundavit cœnobia, circiter centum et sexaginta, in quibus innumerabiles devotissimi viri fuerunt. Imo sub eo in Claravalle interdum fuerunt septingentæ personæ, et interdum ducenti novitii. Multos episcopos ad meliora reduxit, et admirabilem fecit in Ecclesia reformationem, ita quod sub eo aurea tempora erant. Omnisque conventus, ipso præsente, clarus exstitit et jucundus. Convertit etiam S. Guillelmum ducem, qui ante fuit sceleratissimus homo, in tantum quod cum uxore proprii fratris publice sedit per tres aut quatuor annos.
Septima excellentia ejus est, potentissima virtus sibi collata ad facienda miracula, in quibus omnino apostolicus fuit: siquidem idem fuit ei tangere et curare, et tot egit prodigia, quod describi non poterant. Imo interdum uno die triginta novem miracula fecit. Mortuum suscitavit, leprosos, cæcos, claudos, surdos, aliisque languoribus oppressos, mira facilitate curavit; sed et aliquos a nativitate tales, supernaturaliter sanavit vir iste sanctissimus. Denique præfatum Guillelmum adhuc rebellem atque schismaticum, et extra ecclesiam stantem, beatissimus vir Bernardus sacerdotalibus vestibus indutus, dicto, Pax Domini, cum corpore Christi super patenam posito, cum igneo vultu accessit, dixitque: Hucusque sprevisti nos, adest Deus et Judex tuus, resiste si potes. Quibus dictis, dux ille obriguit, destitutusque viribus jacuit in terram prostratus; et reversus ad se, acquievit sermonibus Sancti. — Octava excellentia ejus est, quod etiam prophetiæ spiritu claruit, et multa futura prædixit, cordium secreta cognovit, atque in omnibus his exstitit valde præcipuus. — Nona excellentia ejus est, abundantia ac frequentia cœlestium quas habuit visionum. Nam multa vidit in spiritu, et a supernis civibus visitabatur frequenter. Aliquando etiam extra claustrum remote consistens, in spiritu præsens fuit in claustro, cuncta ibi perambulans, circumspiciens et cognoscens. Imo nonnunquam in lecto jacens infirmus, visus fuit a Fratribus ire per chorum, Fratres considerare, somnolentosque suscitare.
Decima excellentia ejus est, præclara patientia ejus. Habuit enim quasi continue tria flagella horribiliter dura, quia constrictus fuit in gutture, corruptus in stomacho, et in secessu mirabiliter cruciabatur: quæ omnia patientissime toleravit. Et breviter, omni virtute fuit plenissimus. Nam quum summus reputaretur ab omnibus, omnium infimum se reputavit. In choro stetit cum singularissima devotione, soli Deo sibique cognita. Fuit et contemplator altissimus, et quotidie quasi ad libitum raptus. — Undecima excellentia ejus est, gloriosus et felix obitus ejus, quoniam in præsentia fratrum suorum, de ejus recessu ineffabiliter dolentium atque lugentium, lætus, devotus et sanctus obdormivit in Domino. Quumque per aliquot dies reservaretur super terram, vultus ejus in sua venustate, vivacitate et gratiositate, cunctis admirantibus, mansit. Quumque ad ejus sepulcrum multa et magna fierent omni die miracula, et populorum esset concursus nimis copiosus et frequens, abbas Cisterciensis timens ex hoc dispendium Fratribus, accessit ad beatissimi Patris sepulcrum, et ait: Frater Bernarde, sicut vivens in corpore semper fuisti filius obedientiæ, ita et nunc esto; unde tibi præcipio ut a miraculis cesses. Mox virtutum magister et obedientiæ doctor Bernardus a miraculis prorsus cessavit, et sic quievit concursus. Innumerabilia sunt quæ de ipso vere conscripta habentur miracula.
Ideo tanti Patris sequamur vestigia, præsertim tria documenta quæ ante obitum suum fratribus pro testamento reliquit, dicendo: Neminem ex proposito scandalizavi, et si accidit, sedavi ut potui; minus semper credidi sensui meo quam alieno; injuriam passus, nunquam ultionem optavi. Itaque hanc ejus caritatem, humilitatem patientiamque sequamur.
Footnotes
Chapter 146 of 278