Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE ILLUMINATIONE ET PERFECTIONE S. AUGUSTINI, ET QUID PER ILLUM DEUS LOCUTUS ET OPERATUS SIT AD ÆDIFICATIONEM FIDEI; ITEM DE VARIIS MODIS PROFICIENDI.

PUER eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Sap. VIII, 19.

Sicut Creator omnipotens ornavit cœlum sideribus, sic animam excellentissimi Augustini doctoris decoravit virtutibus, et verè mirificavit misericordiam suam in illo, quia quum pluribus annis fuisset carnalibus vitiis graviter involutus, repente ac mirabilissime, supernaturaliter ac gratiosissime est præventus, conversus, tactus et immutatus, illuminatus atque accensus. Et postquam tot annis vacavit voluptatibus pravis, subito affectus, unctus, impletus est voluptatibus puris ac optimis. O quam infinita fuit misericordia Dei in illo! Denique, juxta mensuram excellentiæ ejus in naturalibus donis, data est ei excellentia mira ac magna in donis gratuitis. Quanta etenim fuerit excellentia sua in subtilitate ingenii, in acumine intellectus, in tenacitate memoriæ, in corporis complexione ac dispositione, in bonitate ingenitæ indolis, in ipsius patet codicibus; et ipse in suis libris, præsertim in volumine Confessionum, facta sua diligenter, devote utiliterque descripsit: quæ et in

Passionali Sanctorum partim et compendiose collecta sunt. Et quamvis verba ipsius ibi conscripta, sint affectuosissima inflammativaque valde, tamen quum nota sint vobis, non opus est multa ex eis nunc allegare, sed quod inspiraverit Dominus, nunc de tanto Doctore condecet tangere.

Hoc ergo sciamus, quod fidem catholicam Deus per beatissimum Augustinum plurimum exaltavit. Et primo, ipsum sacratissimum virum mirabiliter confirmavit in fide atque illuminavit in fidei veritate, et per ejus verba ac scripta, per ejus opera et prodigia, universam illuminavit Ecclesiam. Quomodo ergo eum illuminavit et certificavit in fide? Utique potissime fecit hoc Deus, tam supernaturaliter ac superpiissime operando in anima ejus, et tales actus peragendo in ea, quos ipse ingeniosissimus Augustinus evidentissime experimentaliter scivit non posse esse ex se ipso aut naturalibus viribus, neque ex naturalibus causis, nec esse nec posse esse ab intellectuali principio malo, sed solum a Deo, sive immediate ab eo, sive per sanctum angelum. Experiebatur etenim electissimus Augustinus, actus illos quos sensit et experiebatur in se, tales consistere, quod ad eos ex naturalibus suis nequibat pertingere. Imo, insuper experiebatur ac sentiebat, quod actus illi subito et absque suo conamine oriebantur in eo: sicque præveniebatur in eis, quod quasi magis habuit se in eis passive quam active; tamque copiosissime sensit se præveniri et aliunde moveri, juvari, impleri, quod experiebatur sibi facillimum subito factum esse quod (nondum præventus) reputavit sibi aut impossibile aut difficillimum fore. Istud non soli Augustino concessum est, sed et aliis multis millibus electorum, ad tantam gratiam æternaliter præordinatorum. Eis tamen singularius ac eminentius istud videtur esse concessum, per quos Deus decrevit alios edocere et confirmare in fide per verba seu scripta sive miracula. Quum equidem fides christiana sit de difficillimis, secretissimis ac supernaturalissimis rebus, per hos supernaturales, internos ac secretissimos actus potissime comprobatur ac certificatur; verum non omnibus, sed his quibus datur hæc experiri, et his qui pie credere volunt eorum testificationi: quibus et aliunde satis constat eis esse credendum.

Porro fides proprie dicitur probari per miracula: quæ ut sufficientia sint fidei argumenta, necesse est esse evidentia, solique Deo possibilia. Et ista sunt fidei argumenta generaliter coram quibuscumque, etiam in foro contentionis. De quibus in Evangelio ait Salvator: Opera quæ dedit mihi Pater ut faciam ea, testimonium perhibent de me.1 Et rursus loquens Judæis: Si mihi (inquit) non creditis, operibus credite. Ac denuo: Si opera non fecissem in eis quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent. Præfati vero actus interiores, quamvis sint valde supernaturales atque mirabiles, multoque mirabiliores et eminentiores quam exteriora miracula, non tamen proprie miracula nuncupantur, quum non sint effectus evidentes, sed latentes, solis experientibus elucescentes. De talibus actibus loquitur Augustinus: Quum te primum cognovi, reverberasti infirmitatem adspectus mei, radians in me vehementer. Et contremui præ amore et horrore, et inveni me longe esse a te in dissimilitudinis regione, tanquam vocem tuam audirem in excelsis: Cibus sum grandium, cresce, et manducabis me; nec tu mutabis me in te, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. Hinc iterum ait: Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi. Vocasti et clamasti, et rupisti tarditatem meam; coruscasti et splenduisti, et fugasti cæcitatem meam; flagrasti, et duxisti spiritum meum, et anhelo tibi; gustavi, et esurio ac sitio te; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam. Age, Domine, et fac, excita et revoca nos, accende et rape, flagra et dulcesce. Denique de his rursus testatur:23

Sagittaveras tu cor meum caritate tua, et gustabam verba tua transfixa in visceribus meis, et exempla servorum tuorum. Nec satiabar in illis diebus, dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii tui super salvatione generis humani. Quantum flevi, o Domine, in hymnis et canticis tuæ suave sonantis Ecclesiæ, acriter commotus vocibus ejus! Voces illæ influebant auribus meis, et eliquabantur lacrimæ, et bene mihi erat cum eis, et clamabam ab alto cordis mei clamore: O in pace, o in id ipsum, o qui dixit, Dormiam et requiescam!4 Tu es enim id ipsum qui non mutaris, atque in te requies laborum omnium obliviscens.5 Legebam totum psalmum illum, et ardebam, Jesu Christe, adjutor meus. Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum mearum! Et quæ amittere metuebam, jam dimittere gaudium est. Ejiciebas illa a me, tu vera et summa suavitas, et intrabas cor meum pro eis, tu omni voluptate dulcior, omni luce clarior, omni secreto secretior, omni honore sublimior.

Præterea, ad prætactos actus interiores, supernaturales, secretos, fidei certificativos, quidam paulatim proficiendo tandem post longa virtutum exercitia purificationemque cordis pertingunt; quidam vero statim in sua conversione, aut etiam in pueritia sua, adhuc in sæculo conversantes: quemadmodum sanctus David, quum adhuc pasceret oves in agro, frequenter sensit hujusmodi actus et anagogicos motus, et præsertim quando in tribulationibus erat a facie Saul. Paulus autem apostolus mox in suæ conversionis exordio, quum esset tribus diebus non videns, nec manducans nec bibens, usque ad cœlum creditur tertium raptus.67

Itaque qui tam gratiose præveniuntur, gratias agant Deo, custoditique sint et indesinenter proficiant; neque inaniter glorientur, ne periculosius corruant, nec propriis illud attribuant meritis, sed ex hoc Deo humilius obsequantur. Qui vero non præveniuntur hoc modo, paulatim conentur, et per humilitatem plenariam, per patientiam fixam, per mortificationem vivificam, per privati amoris eradicationem completam, per quotidianum profectum, ad tantam Deitatis visitationem et gratiam perduci nitantur. Verumtamen multi inveniuntur devoti, qui etsi quærant hoc gratiæ culmen, nunquam tamen pertingunt ad ipsum in vita præsenti; nec tamen dejiciantur aut pusillanimes fiant, quia fortassis sic expedit eis, et post vitam hanc tanto plenius consequuntur, quanto hic fidelius quæsierunt. Nec propriis experientiis quis nimium innitatur ad credendum, sed auctoritati divinæ. Imo nec aliquis nimia assertione affirmet sibi hujusmodi motus et actus infundi a Deo, et ex hoc in caritate se esse, ne periclitetur præsumens certitudinaliter dignum se esse amore:8 quia non omnibus quibus hæc dantur, confertur et certitudo quod sint a Deo et caritati annexa. Nam et sensibilis quædam devotio cum suavitatibus suis aliquando ingeritur non a Deo, nec caritati est semper conjuncta. Amor quoque naturalis et sapientia acquisita, in multis tantam habet conformitatem in actibus suis cum amore infuso et sapientiæ dono, ut sine revelatione discerni non valeat. Nihilo minus viris devotis et exercitatis præstatur certitudo consolatoria satis ac multum probabilis, quamvis non penitus certa, ut semper sint timorati, custoditi ac humiles.

Footnotes

  1. Joann. v, 36. ↩

  2. Ibid. xv, 24. ↩

  3. Ibid. 38. ↩

  4. Ps. IV, 9. ↩

  5. Malach. III, 6. ↩

  6. Act. IX, 9; ↩

  7. II Cor. XII, 2. ↩

  8. Eccle. IX, 1. ↩

Chapter 156 of 278