Skip to the text

Sermo 1

S. AUGUSTINI EPISCOPI

Enarrationem epistolæ, Ecce sacerdos magnus, etc., cum suo sermone, require in Communi; enarrationem evangelii quære ibidem.

DE CARITATE ET COMMENDABILI SANCTITATE S. AUGUSTINI.

UNUSQUISQUE sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. I Petr. IV, 10.

Quemadmodum divinus Dionysius ait, Proprietas boni est, communicare se ipsum, aliisque diffundere quidquid habet.1 Quum ergo in rationali creatura istud potissime fiat per caritatem, merito ad caritatem pertinere asseritur, facere hominem bonum, id est veraciter atque simpliciter virtuosum. Diligere etenim est alicui bonum velle. Et caritas virtus est per quam volumus alicui bonum, non per respectum ad proprium commodum, sed principaliter propter ipsum. Quum ergo Deus sit primum et summum bonum, et substantialiter caritas ipsa, imo essentialiter ac naturaliter bonitas pura, atque dilectio munda, constat quod homines caritativi, liberales, qui semper proni sunt aliis communicare quidquid boni collatum est ipsis, et commune bonum sinceriter cupiunt, ac pro illo promovendo ac conservando conantur, nec ad propria commoda inordinate aut cupide reflectuntur, Deo naturaliter, totaliter et incircumscriptibiliter bono præcipue assimilentur.2 Idcirco amabiliores et cariores sunt ei, et abundantiora gratiarum charismata sortiuntur ab ipso. Unde et Christus in Evangelio loquitur:3 Date, et dabitur vobis. Paulus quoque apostolus in Actibus Apostolorum: Oportet (inquit) reminisci verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.4 Hinc in Ecclesiastico habetur:5 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Merito ergo hortatur nos beatissimus princeps Apostolorum, ut unusquisque gratiam sibi datam, in alios administret, id est, proximis eam communicet pro posse, loco et tempore opportuno, et affectu assiduo, etiam si non effectu continuo. Istud namque ad quemlibet pertinet Christianum, eo quod lex Christi sit lex totius caritatis et pietatis.

Denique talis præcipue fuit præclarissimus doctor Ecclesiæ Augustinus, qui verbo et opere, scripto et conflictu, oratione et pastorali operatione indesinenter die ac nocte pro subditorum salute, pro bono communi Ecclesiæ, pro errantium conversione, et maxime pro Dei honore ac gloria (ad quod omnia retulit) fidelissime ac ferventissime laboravit.

Hic ergo beatus Pater et magnus Doctor sanctusque præsul multipliciter exstat laudabilis. Primo, a sua ferventi et efficaci conversione, de qua ipsemet in libris Confessionum plurima recitat. Multis etenim annis fuit in diversis erroribus et magnis assiduisque peccatis, ita quod Deus superpiissimus infinitam misericordiam fecit cum ipso. Communiter quoque dicitur, quod usque ad annum vitæ suæ tricesimum fuerat in peccatis, ita quod fuit tunc baptizatus; sed ipsemet in libro Confessionum testatur, quod tempore suæ baptizationis fuit triginta duorum annorum. Et ipso testante, quum sedecim esset annorum, cœpit concupiscentiis deservire, et in vitio incontinentiæ pene usque ad suum baptismum permansit, multisque annis vagam exercebat luxuriam. Postmodum, aliqualiter se refrenans, contentus fuit cum una, quam etiam secum duxit ab Africa usque Romam, et a Roma ad Mediolanum: fuitque valde incontinentiæ vitio victus, ita quod sibi difficillimum videbatur vivere continenter. Hæc ideo tango, ut magnitudo misericordiæ sibi a Deo factæ, ad Dei honorem clarius innotescat. Fuit etiam Manichæorum erroribus ac perfidiis involutus. Porro mater ipsius, Monica nomine, mulier valde devota et virtuosa, errores et vitia filii sui die ac nocte deplanxit, atque tam lacrimose oravit pro ipso, quod (ut ipsemet recitat Augustinus) terram quotidie suis lacrimis coram Deo rigavit, ita quod tandem quidam sanctus episcopus eam consolando, ei locutus est: Vade secura, quoniam impossibile est perire harum filium lacrimarum. Præterea, quum S. Augustinus meritis et precibus suæ devotissimæ matris et prædicatione S. Ambrosii conversus, ab eodem fuisset Ambrosio baptizatus, mox mirabiliter valde ac misericordissime a Deo præventus est, utpote copiosissime illustratus, validissime inflammatus, divinis consolationibus suavissime sæpissimeque refectus, et tanto virtutum vigore repletus, quod subito ex carnali totus spiritualis atque divinus effectus est, in tantum quod sibi facillimum fuit pristinis voluptatibus vanitatibusque carere. Mox ergo cuncta carnalia sprevit, et Dei amore præfervido vehementer dulciterque exarsit. Unde et sanctus pater Ambrosius tam admirandam ac subitaneam in Augustino immutationem ac deificationem conspiciens, admiratus est valde, atque hoc ipsum inter præcipua Spiritus Sancti opera computans, dixit: Deus, qui Augustino carnis mortificationem dedisti.

Secundo B. Augustinus exstat laudabilis a sua religiosa ac purissima vita, et pœnitentia vere condigna. Quum enim a Mediolano post suum baptismum redisset ad Africam, tempore procedente instituit monasterium clericorum, cum quibus cœpit communem ducere vitam et vivere juxta modum quo sub sanctis Apostolis primitiva vixit Ecclesia. Vacavit ergo quotidie orationibus, jejuniis, studio, editioni librorum, instructionique proximorum. In divinis Officiis mirabiliter afficiebatur ad Deum, et præ dulcedine spirituali quam sensit in psalmis et hymnis, frequenter et ubertim resolvebatur in lacrimas. Quumque fama ipsius quotidie cresceret, S. Valerius Hipponensis episcopus conjunxit sibi eumdem, et humiliter renitentem ordinavit presbyterum, commisitque ei prædicationis officium. Tunc beatissimus Augustinus cœpit hæreticos validissime confutare, Catholicos roborare, et universos ferventer instruere, ita quod copiosum fecit quotidie fructum.

Tertio exstat laudabilis ab excellentia sapientiæ sibi concessæ. Nam statim post suum baptismum, in catholica veritate est mirabiliter confortatus, in contemplatione credendorum et in intelligentia rationum eorum gratiosissime illuminatus, nec potuit satiari in contemplando profundissimum consilium Dei super modo redemptionis humanæ. Insuper intellectum divinarum Scripturarum clarissimum Deus ei infudit, dono quoque sapientiæ eum replevit, per quod Deum subtilissime et affectuosissime contemplabatur quotidie.

Quarto commendabilis est a suo magno saluberrimoque labore quem habuit libros dictando et conscribendo, per quos usque in præsens universam copiosissime illustrat Ecclesiam et hæreses exstirpavit. Infinita enim conscripsit, et ubique in scriptis suis dulcis est ac devotus.

Quinto laudandus est a sua fructuosissima præsidentia in episcopali officio, quod ferventissime adimplevit. Nec solum plebem sibi commissam, sed undique informavit fideles, atque hæreticos vehementer confudit. In cibo, potu, somno ac vestibus moderatissime habuit se, et discrete ac ordinate in omnibus. Sed et multos hæreticos atque a fide extraneos, ad viam reduxit salutis.

Sexto commendabilis est a sua consummatione felici. Nam ultima infirmitate laborans, septem psalmos coram se scriptos habens ac legens, ubertim ac jugiter lacrimas fudit. Et ut Deo quietius ac stabilius posset esse intentus, per decem dies ante exitum suum, nullum ad se permisit intrare, causa necessitatis excepta; et sic tandem in præsentia Fratrum felicissime migravit ad Dominum, quum septuaginta sex esset annorum. Quem post mortem suam Deus per multa valde honoravit miracula, quæ de ipso in Passionali Sanctorum leguntur.

Tanti ergo Doctoris imitemur exempla, sequamur doctrinam ac merita veneremur, subsidiumque petamus, et ab amore recedamus carnali, Deum fervide diligentes, et virtutum actibus jugiter insistentes; pravis consuetudinibus nostris fortiter reluctemur, atque in lucta hac, Dei auxilium cum fervore et fiducia incessabiliter deprecemur. Non parcamus sanctis laboribus, quatenus Altissimo complacere possimus, ad laudem et gloriam ejus.

Footnotes

  1. Cf. t. XV, p. 84 C', etc. ↩

  2. I Joann. IV, 8, 16. ↩

  3. Luc. VI, 38. ↩

  4. Act. XX, 35. ↩

  5. Eccl. IV, 36. ↩

Chapter 155 of 278