Sermo 3
IN QUIBUS S. AUGUSTINUM IMITARI DEBEAT ANHELANS AD PERFECTIONEM.
INVOCAVI, et venit in me spiritus sapientiæ. Sap. VII, 7.
Quamvis cunctis virtutibus septemque donis Spiritus Sancti fuerit beatissimus doctor Ecclesiæ Augustinus repletus, specialissime tamen summa virtute et summo dono, hoc est caritate et sapientia, fuit ornatus, abundans, refertus. Ideo fuit contemplator altissimus: quia et sapientia expedit ac dirigit caritatem ad unionem, introgressionem atque amplexum; caritas quoque movet et excitat sapientiam ad elevationem ac intuitionem. Quum ergo actus sapientiæ et caritatis inseparabiliter sint connexi, et se invicem juvent, ac in ipsis nostra consistat perfectio, studeamus ad hunc spiritualis ædificii verticem cum sancto ascendere Augustino, per eosdem gradus per quos ipse illuc ascendit. Si enim nemo perfectus fit subito, oportet gradatim ac paulatim ascendere.
Primo igitur sequamur Augustinum, quantum ad ejus conversionem, quæ fuit plena et valde mirabilis. Propter quod dixit Ambrosius: Magnificentiam tuam, Domine, in mortificatione Augustini adoramus, tua in omnibus operante virtute ut nullis blandimentorum fallacium promissis vir Spiritu tuo ignitus vinceretur; quia ita eum omni genere pietatis imbueras, ut ipse tibi ara et sacrificium et sacerdos esset, et templum. Unde sanctus vir iste, qui ante suam conversionem erat carnalibus voluptatibus multum victus ac subditus, poeticis nugis, eloquentiæ curiositate variisque jactationibus mentis occupatus ac pressus, mox ut ad Christum conversus est, omnia illa non solum abjecit ac dereliquit, sed etiam cordialiter fastidivit, et facta sunt ei molesta: tam fortiter Deo inhæsit, et spiritualibus exercitiis se involvit, gustans quam dulcis sit Deus, atque quam dulce sit ei sincera et tranquilla conscientia adhærere.1
Hoc ergo tanti Patris exemplo, et nos qui jam religionem sumus ingressi et vitam virtuosam ac regularem professi, post tam sublime genus conversionis, omnem pristinam debemus abhorrere ac fugere carnalitatem, vanitatem et curiositatem, nec rursus philosophiæ aut sæcularis scientiæ studiis immorari, sed compunctioni, orationibus meditationibusque salubribus insudare; ea quoque volumina libentius legere frequentiusque studere ex quorum informatione ad cordis emundationem, compunctionis assiduitatem, devotionis fervorem et omnem spiritualem magis excrescere valemus profectum; et implere quod in Ecclesiastico continetur: In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper;2 et in pluribus operibus Dei ne fueris curiosus: non est enim tibi necessarium ea quæ abscondita sunt videre oculis tuis. Aptiora spirituali profectui et viciniora perfectioni quæramus; impeditiva vero ab his et quæ distractiva sunt mentis, quantum possumus, fugiamus, nec his quæ nostro usui conceduntur, implicemus affectum, ita ut absque turbatione patiamur ea nobis auferri, quemadmodum de magno hoc patre Augustino conscriptum est: Novarum fabricarum nunquam habuit studium, devitans in eis implicationem sui animi, quem semper liberum esse volebat ab hujusmodi molestia exteriori, ut libere posset vacare continuæ meditationi atque assiduæ lectioni. His quoque quæ habuit, per amorem intentus non fuit. Hinc demum ad civitates episcopo carentes refugiebat accedere, ne in episcopum assumptus, a spiritualibus suis exercitiis impediretur. Desinat igitur unusquisque a curiositatibus, novitatibus ac superfluitatibus quarumlibet rerum in cella sua.
Secundo sectemur sanctissimum Augustinum, quantum ad exercitia ejus exteriora ac spiritualia, in quibus post suam conversionem se protinus exorsus est occupare. Mox namque post eam ad sua et ad agros suos reversus, jejuniis et orationibus cœpit vacare, lectioni et conscriptioni librorum insistere, corpus domare, ab omni passionum immoderantia, impetu et inquietudine abstinere. Nam mensa frugali ac parca jugiter utebatur, oleribus ac leguminibus contentus communiter. Carnes vero propter infirmos et hospites habuit sæpe. Interea claustrum instituit clericorum, cum quibus vivere cœpit in vita communi, secundum regulam sub sanctis Apostolis constitutam. In quanta autem mansuetudine, humilitate, pace, patientia, concordia, sobrietate, paupertate, dilectione spiritualique studio atque munditia mentis et corporis vixerunt ibidem, patet ex sermonibus Augustini ad Fratres illos de eremo. Itaque, si in his sanctum virum secuti fuerimus, cito cum eo ad perfectionis montem erimus propinquantes. Oportet omnino, fundamentaliterque requiritur, ut religiosus volens proficere, satagat primum carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, et cibum ac potum accipiat moderate ac timorate, tanquam quotidianæ ruinæ corporis sui remedium, non tanquam delectationis objectum, aut resolutionis mentalis materiam.3 Et quamvis ad hoc diligentiam grandem adhibeamus quotidie, adhuc tamen culpam in toto non evademus vel inordinatæ delectationis, aut superfluitatis, aut nimiæ immorationis, aut aliarum circumstantiarum actuum vitiosorum: quanto magis qui intimorate et incustodite se habet in cibo ac potu quotidie, multum ac multipliciter in eis peccabit ac corruet omni die? Propter quod loquitur Augustinus: Crapula nonnunquam subrepsit, o Domine, servo tuo; misereberis, ut longe de cetero fiat a me. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis ille est, magnus profecto est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia homo peccator sum. — Verumtamen, quum pure naturalia non sint peccata, et ex unione potentiæ cum objecto convenienti oriatur delectatio; idcirco, si ex perceptione cibi ac potus oriatur ac sentiatur delectatio naturalis, non est in se culpabile, nec impedit comestionem ac potationem esse virtuosam, seu temperantiæ sobrietatisque actum, dummodo referatur delectatio illa ad finem spiritualem ac debitum, puta ad Dei honorem et congruam corporis confortationem, ut ad Dei obsequia exstet idoneum. Specialiter quoque cavendus est superfluus potus, et ne nimis tarde bibatur, ne etiam consuetudo bibendi extraordinarie admittatur. Imo, superfluo potui, sicuti et superfluo somno, oportet per assuefactionem ad contrarium repugnare.
Præterea oportet nos omnem iræ impetum, impatientiæ turbinem, inquietudinem scandalosam, discordiam et animi vehementiam prorsus vitare, caritative, humiliter, pie et concorditer insimul conversari. Ira enim non habet misericordiam, nec erumpens furor.45 Imo spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Certe ira viri justitiam Dei non operatur, sed irascens propria iracundia excæcatur et infatuatur, ita quod contra justitiam Dei agere, socialem vitam confundere, concordiam dissipare et alios scandalizare monstratur.6
Tertio Augustinum sequamur, quantum ad exercitia ejus interiora. Meditationibus namque Scripturarum, considerationibus divinorum, devotioni internæ totus erat intentus, in tantum ut fateatur: Quum acciderit mihi ut magis me moveat cantus quam res quæ cantatur (id est sensus designatus per verba), specialiter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Conemur ergo et nos Deo ac sensui magis quam cantui esse intenti. Discussioni propriæ conscientiæ et expurgationi ipsius insistamus assidue, et mirabilia legis divinæ non immoderanter, sed humiliter perscrutemur ac speculemur.
Sanctus quoque Augustinus visceribus caritatis ac pietatis totus exuberavit, atque mirabili in cunctis viguit discretione. Ejus igitur imitatione spiritualiter amorosi, benigni, discreti simus in omnibus. Sicque in istis perseverando ac proficiendo quotidie, pertingemus cum ipso ad verticem perfectionis, ad plenitudinem caritatis, ad tantum sapientiæ gradum, ut ea quæ Dei sunt profundissime contemplemur, et Deus incerta atque occulta sapientiæ suæ nobis revelet.7 Tunc erimus jugiter introversi, mente erecti, in Deo simplificati, ac prompti ad considerandum ac sobrie admirandum profunditatem decreti infinitæ sapientiæ Dei super modo salvationis generis humani per unius adorandæ personæ incarnationem ac passionem, et qualiter persona illa incarnata propter varias prægnantissimas rationes instituit Eucharistiæ sacramentum. Tunc etiam erimus eminenter dispositi ad contemplandum supergloriosissimæ Trinitatis felicitatem, majestatem et gloriam, emanationem et communicationem ejus ad intra æternam, mutuamque ipsius intuitionem clarissimam, dilectionem ferventissimam et immensam, complacentiamque dulcissimam et fruitionem superpurissimam, sed et coæternam ac superbeatissimam consistentiam ejus. Quæ omnia cum summa reverentia omnique humilitate, caritativa congratulatione, puritate interna ac stabili mente sunt contemplanda. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 157 of 278