Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE MULTIPLICI SCIENTIA S. HIERONYMI, DE TRIBUS QUÆ MUNDUS AMAT AB EODEM CONTEMPTIS, ET QUO SIT FERVORE IMITANDUS.

IN scientia sua justificabit ipse servus meus multos. Is. LIII, 11.

Verba hæc de Christo litteraliter scripta, de sanctissimo viro congrue per tropologiam accipiuntur. Ipse namque justus et fidelis servus Dei Hieronymus, per suam salutarem scientiam multos justificavit, et universam usque in præsens illustrat Ecclesiam. Habuit quippe multiplicem scientiam: primo et maxime, illam quæ est unum de septem Spiritus Sancti donis, per quam homo affective cognoscit ac judicat, in rebus creatis non esse finaliter quiescendum, sed eas esse vanitati subjectas, eisque tantumdem esse utendum quantum utiles aut necessariæ sunt ad virtuose agendum, ad promerendam vitam æternam, ad obtinendum beatifice summum et incommutabile bonum.1

Præterea, quantum sacer doctor Hieronymus in ista salubri scientia, sine qua nemo potest salvari, excellens fuerat ac abundans, innotescit ex hoc quod universa carnalia et terrena, sensibilia et mundana, caduca et vana tam perfectissime sprevit, et necessariis vitæ tam strictissime utebatur. Tria sunt enim quæ in mundo occurrunt optanda, ad quæ alia reducuntur, puta: deliciæ, divitiæ, et honores. Quæ omnia gloriosus Hieronymus non solum non affectavit, sed etiam plenissime aspernabatur, atque eorum contraria, afflictionem carnis, inopiam rerum, vilipensiones, devotissime et copiosissime amplectebatur. Qualiter enim corpus suum in deserto afflixerit jejuniis, abstinentiis, disciplinis, vigiliis, stratu, planctu, gemitibus et vestitu, ipse sibi in Regula sua et alibi testis est; sanctus quoque ejus discipulus Eusebius scripsit ac protestatur. In tantum equidem per prædicta afflixit se, quod membra ejus sacco operta, præ deformitate, macilentia, desiccatione, exustione, horrida erant solo adspectu; cutis corporis sui squalida fuit, et æthiopicæ carnis dispositionem ex solis ardore aliisque prætactis contraxit; ossa ejus sibi invicem vix hærebant. Somnum ex proposito non accepit, sed eum repugnantem somnus interdum oppressit, et modicissime dormiebat, et super nudam jacuit humum. Modicum sicci panis et herbæ cum aqua, fuit ejus refectio. Unde inde sic loquitur: De cibis et potibus taceo, quum et languentes frigida aqua utantur, et coctum aliquid accepisse luxuria sit. Ecce qualiter sprevit delicias, et corpus suum extreme afflixit, ita quod pene refriguit et tanquam præmortua exstitit caro. Cujus vestigia saltem utcumque sequi curemus, nec ea quæ carnem delectent, sed quæ sustentent eam, quæramus; castigemusque eam discrete, ut sit rationabile nostrum obsequium.2 Secundo, perfectissime contempsit divitias: quia quum esset filius viri opulenti ac nobilis, omnia prorsus propter Christum reliquit, tenuissimo atque asperrimo victu atque vestitu contentus. Similiter sprevit honores; et varias oblocutiones, diffamias, irrisiones, persecutiones et tribulationes patientissime ac abundantissime patiebatur. Quæ omnia surdis scivit auribus pertransire, sicut in prologo fassus est: Nec affectamus laudes hominum, nec vituperia formidamus.3

At vero præfatæ salutari scientiæ opponitur prudentia carnis, quæ (Paulo testante apostolo) mors est, id est mortale peccatum atque interitus animæ.4 Et est prudentia ista carnis, quædam industria seu diligentia obtinendi seu retinendi commoda carnis, videlicet ea quæ ipsam delectant, et ad prosperitatem pertinent temporalem. De hac carnali prudentia multi religiosi plus habent quam licet et expedit eis: qui carni suæ nimis propitii exsistentes, dum quasi discreti volunt videri, fiunt carnales et laxi, suntque gulosi, et delicata quærunt, non necessaria tantum. Quumque in fundamento spiritualis conversationis, quod est sobrietas seu edomatio carnis, deficiant, parum aut nihil, raro aut nunquam proficiunt.

Secundo, S. Hieronymus habuit excellenter sæcularem philosophicamque et naturalem scientiam, in tantum quod (prout ipsemet fatetur in Regula sua) antequam vicesimum attingeret annum, Roma eum in summum elegit magistrum, cunctis pene liberalibus eruditum artibus.5 Quamvis autem ista scientia non sit in se meritoria aut demeritoria, virtuosa aut vitiosa, tamen bene utentibus ea, et rite ordinantibus eam ad theologicam veritatem, ad sapientiæ contemplationem, ad Dei amorem, prodest non parum. Nam et ad intelligendum Scripturas, ad convincendum hæreticas pravitates, ad instruendum alios in his quæ fidei sunt et salutis, plurimum confert, Augustino dicente: Cognitio proprietatum naturalium rerum pandit abdita Scripturarum. Sicque sanctus pater Hieronymus hac est usus scientia, et multa philosophica documenta suis inseruit libris, et docuit nos ubi et a quibus sint scripta ea quæ Paulus apostolus a philosophis seu poetis dicta allegat. Unde et sanctus refert Hieronymus, antiquos doctores et expositores Scripturæ tanta naturalis scientiæ dogmata suis theologicis miscuisse voluminibus, ut nescias quid in scriptis illorum primo aut potissimum debeas admirari, excellentiamne scientiæ sæcularis, an divinæ.

Tertio, habuit scientiam diversarum linguarum, per quam valde præclare profuit toti Ecclesiæ. Scivit namque idioma Arabicum, Hebraicum, Latinum et Græcum: per quam peritiam transtulit nobis Scripturas ex Hebraico in Latinum, et diversarum linguarum inspexit translationes. Per hanc scientiam suam multos justificavit, id est, a diversis liberavit erroribus, salubriterque instruxit et roboravit in fide, virtuosæque vitæ succendit amore.

Quarto, habuit scientiam Scripturarum acquisitam tam eminentem et plenam, quod acutissima et obscurissima Scripturarum potuit explanare, et fidem ipsam contra ejus inimicos defendere. Quam scientiam creditur etiam ex infusione et revelatione Spiritus Sancti partim adeptus : de qua ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.6 Per hanc quoque scientiam, Ecclesiæ profuit vehementer, et contra hæresiarcharum ac Judæorum atque gentilium philosophorum ac idololatrarum scripsit perfidias, confutavitque illorum insanias, et fidei argumenta aperuit, ejusque fundamenta elucidavit. Propter quod dici potest de illo illud Danielis: Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta;7 et quod iterum ait Scriptura, Abscondita produxit in lucem.8 Composuit demum plurimos libros devotionales, morales, salubres et sapientiales epistolas, et per hæc in scientia sua justificavit quamplures, quorum vitia increpavit, quorum corda ad virtutum traxit amorem; et maxime per saluberrimam, moralissimam ac probatissimam suam scientiam, quam in Regula sua expressit ac docuit, multos omnino justificavit, quos ad vitam perduxit religiosam, vel roboravit ac perfecit in ea.

Porro, non solum per suam scientiam multos justificavit, sed etiam per virtuosissima suæ sanctissimæ vitæ exempla, per suam laudabilissimam famam, per orationum suarum suffragia, et præsertim per ea quæ scripsit de Patribus sanctis in primo Vitaspatrum libro ac alibi. Unde ait in Regula: Dum per eremorum antra septem annis sanctos Patres ibi degentes, tanquam angelos in cœlis consistentes, assiduo labore itineris, arduisque vivendi incommodis, atque innumeris calamitatibus visitarem; de quorum vita moribusque mirificis, quæ luculenter conspexi, libellum compegi, qui vobis sit velut lucerna super candelabrum ad informationem religionis ac vitæ.

Hujus igitur gloriosissimi studiosissimique Hieronymi inflammemur exemplis, ad laborandum indesinenter pro incrementis virtutum quotidianis, ad certandum bonum certamen fidei contra invisibiles hostes, contra omnium vitiorum et passionum concupiscentiarumque acies, contra proprii sensus immansiones, contra propriæ voluntatis tortuositates, ut saluberrimam nobis ipsis violentiam inferamus, donec fracti, reformati et exercitati in omnibus, cum omni promptitudine semitam obedientiæ, itinera disciplinæ, vias vitæ perambulemus, atque in viscera caritatis, bonitatis ac pietatis affectum, in zelum justitiæ transformemur, ut jam non aliud valeamus appetere nisi justitiam, nisi Dei honorem, nisi universorum salutem, nisi incessabilem in omni gratia ac virtute profectum.

Postremo, diligentissime consideremus gloriosissimi ac sapientissimi patris nostri Hieronymi studia ac labores, imo et diuturnum in sæculo isto martyrium. Nempe quum recessisset a Roma, et per tempus habitasset cum S. Gregorio Nazianzeno, ingressus est eremum, et horribilia solitudinis loca per sex aut septem annos circuiens, quantum in hoc laboravit, sudavit, sustinuit, partim jam tactum est, et ipse circa finem libri primi Vitaspatrum diffusius recitat. Insuper ad quatuor annos solitariam ac eremiticam vitam duxit in tanto rigore, ut humanas transcenderet vires, sicut pro parte jam tactum fuit. Et quam acerrime ibi tentatus sit, quam laboriosissime quoque restiterit, pandit dicendo: In horrida solitudine illa erat mihi quotidie gemitus, quotidie lacrimæ;9 quum scorpionum et ferarum tantummodo socius essem, sæpe (per imaginationem aut apparitionem) choris intereram puellarum ac Romanis solatiis, atque in frigido corpore sola libidinum incendia pullulabant; continue flebam, repugnantemque carnem hebdomadarum inedia subigebam. Post hæc ad Bethlehem rediens, reliquum vitæ suæ tempus in translationibus et expositionibus Scripturarum, in informationibus hominum, in dispositione et ordinatione ecclesiasticorum Officiorum, in compilatione epistolarum ac diversorum tractatuum, in disciplinis acerrimis, in jejuniis abstinentiisque strictissimis, in vigiliis supra modum, in assiduis lectionibus sacris, in persecutionibus multis ac magnis fructuosissime sibi ac toti Ecclesiæ expendit per annos (ut legitur) quinquaginta et quinque. Nam et centenarius fuit quando Regulam suam conscripsit, prout ipsemet in Regula protestatur.

Ejus ergo accensi exemplis, vivamus in cœnobio vere claustraliter; in religione, vere religiose; in Ordine, veraciter ordinate.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 20. ↩

  2. Rom. XII, 1. ↩

  3. In librum Esther. ↩

  4. Rom. viii, 6. ↩

  5. cap. 11. ↩

  6. I Cor. xii, 8. ↩

  7. Dan. ii, 22. ↩

  8. Job xxviii, 11. ↩

  9. Epist. 22. ↩

Chapter 190 of 278