Sermo 1
S. HIERONYMI DOCTORIS ECCLESIÆ
Enarrationem epistolæ, item et evangelii, require in Communi Sanctorum de Confessore non pontifice.
DE PRÆCONIIS AC VIRTUTIBUS S. HIERONYMI.
BONORUM laborum gloriosus est fructus. Sap. III, 15.
Verbum istud in confessore excellentissimo, beatissimo patre Hieronymo, clarissime et copiosissime est impletum. Ejus etenim vita a principio usque ad finem fuit sanctis laboribus plena. Sed nunc hujus sacratissimi et incomparabilis viri præconia et excellentiæ ac virtutes, ordinate tangenda sunt.
Prima laus ejus est, studiosa ac honesta pueritia ejus. Puerulus etenim missus est Romam studii causa. Et quum esset puer mirabiliter ingeniosus, naturali suo ingenio addidit indefessos labores, non voluptati, non vanitati, non lasciviis unquam vacans, ut moris est puerorum, sed die ac nocte diligentissime studens, caste devoteque vivens: sicque in brevi litteris Græcis, Latinis atque Hebraicis excellenter instructus est. Hinc ipsemet in Regula, ad Eustochium loquitur:1 Me, antequam vicesimum ætatis annum attingerem, urbs Roma in summum præelegit magistrum, in omnibus pene liberalibus artibus eruditum.
Secunda laus ejus est, gloriosa et admiranda ejus conversio. Quamvis enim in pueritia studiosus esset et castus ac devotus, non tamen adhuc erat totaliter spiritualis, sed aliquid de hujus mundi spiritu habens. Propter quod sapientia philosophorum ac rhetorum sibi sæpe plus sapuit quam propheticorum librorum. Unde in Regula protestatur: Non hanc sanctam fatuitatem (videlicet christianæ sapientiæ supernaturalem doctrinam, quæ mundi, non Christi, spiritum habentibus stulta videtur) didicit Plato, non Aristoteles, non certe miser ego Hieronymus, fatuorum sapientium (id est philosophorum) imitator, antequam sancta verbera luerem. Quum enim Hieronymus nondum plene conversus, de die Ciceronem et de nocte studeret Platonem, eo quod sermo incultior in libris propheticis sibi non complaceret, quadam vice febribus languens, ad Christi tribunal est raptus; et interrogatus cujus esset conditionis, christianum se esse audacter respondit. Cui Judex: Mentiris, nam Ciceronianus es. Obmutescente ergo Hieronymo, fecit eum Judex durissime flagellari. Orantibus autem pro ipso Sanctis adstantibus, et ipsomet veniam postulante emendationemque pollicente, rediit ad se ipsum, et lacrimis reperit se perfusum, suasque scapulas ex verberibus quæ acceperat, terribiliter liventes. Atque ex tunc plenius conversus et totus spiritualis effectus est.
Tertia laus ejus est, zelus justitiæ fervidus quo fuit valde accensus. Post castigationem namque præscriptam, totum se dedit studio Scripturarum atque virtutum, et contra clericorum ac religiosorum lasciviam verbo et scripto fortiter loquebatur, et usque ad finem vitæ suæ continuum sibi fuit certamen contra iniquos, contra hæreticos, contra gulosos ac lubricos in sacris ordinibus constitutos, et falsos fictosque monachos, quos omnes acriter reprehendit, insectabatur, confudit.
Quarta laus ejus est, patientia sua in adversis. Nam ob causam prætactam, oderunt eum et graviter persequebantur quidam religiosi et clerici. Quumque adhuc satis juvenis, ob suam sapientiam ac virtutem ordinatus fuisset in Romana Ecclesia presbyter cardinalis, mortuoque Papa, Hieronymus summo pontificatu dignus ab omnibus acclamaretur, præfati æmuli ejus juxta lectulum ipsius vestem posuerunt femininam, quam ipse, more solito ad Matutinas surgens, sine advertentia induit, sicque ecclesiam introivit. Quo viso, impii irriserunt eum et expulerunt, tanquam qui feminam habuisset secum in lecto. Hoc idem testatur S. Eusebius ejus discipulus, in epistola de morte ipsius. Hieronymus vero impiissimis illis compatiens, et cuncta patientissime ferens, ad beatissimum atque doctissimum præsulem Gregorium Nazianzenum profectus est, et in divinis Scripturis ab illo est eruditus. Ab hæreticis quoque et aliis invidis innumerabiles detractiones, diffamationes, persecutiones, insidias est perpessus, in tantum quod eum esse hæreticum publice mentiebantur. Sed et egregiam ejus translationem ac alia scripta falsissime criminabantur.
In quibus omnibus invictissimæ patientiæ mansit. Nam teste S. Eusebio, dixit: Gratias ago Deo meo quia dignus habitus sum ut odiat me mundus, maleficum me esse garriens; scio namque ad æternam perveniri gloriam per infamiam bonamque famam.2 Utinam ob Domini mei Jesu Christi nomen atque justitiam universa me infidelium turba persequatur; utinam in opprobrium meum exsurgat hic mundus.
Quinta laus ejus est, sua rigorosissima ac sanctissima vita in eremo, deinde in cœnobio. Relinquens namque præfatum S. Gregorium Nazianzenum, ingressus est eremum, in qua (ut ipsemet scribit) super nudam humum macilentissimum corpus suum sacco opertum, somno cogente, paulum reclinavit ad quiescendum.3 Ossa ejus præ abstinentia et macie vix sibi invicem cohærebant; cutis ejus instar Æthiopis denigrata est, solis ardore exusta. Cibus ejus et potus fuit modicissima herba et aqua; lacrimis et gemitibus insistebat diebus ac noctibus; sæpe integras jejunavit hebdomadas, semel tantum se reficiens. Et quum ferarum socius esset ac scorpionum, tamen stimulo carnis exagitavit eum spiritus fornicationis, ita quod puellarum choris et Romanis deliciis se interesse sibimet videbatur; ipse vero a fletibus, abstinentiis, pectorisque tunsionibus et Dei invocationibus non cessavit, donec mentis rediret tranquillitas.
Sexta laus ejus est, eminentia et fructuositas sapientiæ suæ: quia in omni naturali philosophia et in divinis Scripturis profundissimus fuit, et omnium Prophetarum exposuit libros, et semper studiosissimus exstitit, scripta et commentaria doctorum Hebræorum perlegit ac didicit. Transtulit quoque totam Scripturam canonicam, et præcipiente Damaso Papa, divinum ordinavit Officium. Sicque pro communi illuminatione Ecclesiæ, pro exstirpatione errorum, pro universorum salute innumerabiles fecit labores. Denique, quam sublimis fuerit contemplator, constat ex eo quod ipsemet ait in Regula: Ego homunculus sic abjectus, sic vilis in domo Domini, adhuc vivens in corpore, angelorum choris sæpe interfui, de corporeis nihil per hebdomadas sentiens, et divinæ visionis intuitu, post multorum forte dierum spatia, præscius futurorum, corpori reddebar. Quid ibi manens felicitatis habebam? quid inenarrabilis delectationis sentiebam? testis est ipsa Trinitas, quam cernebam nescio quo intuitu; testes sunt et ipsi spiritus beati qui aderant; testis est et conscientia mea, qui tantis bonis fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis nostri.
Septima laus ejus est, beatissimus finis ipsius, videlicet pretiosissima et sacratissima mors sua. Appropinquans etenim morti, præcepit spiritualibus filiis suis ut corpus suum nudarent, nudatumque ponerent super terram. Erat quoque sacratissimum corpus ejus tam squalidum ac deforme, quod terribile erat cunctorum adspectui. Nam præ abstinentiis fuit tam macilentum, quod ossa ejus per articulos potuerunt numerari; sic verberibus cruentatum ex disciplinis, ut leprosi potius corpus crederetur quam hominis sani. Quumque nudus super nudam humum collocatus esset, exhilaratus est valde, et omnes deosculatus est Fratres, et sapientissimum ac devotissimum fecit eis sermonem. Quo finito, petiit sibi corpus Christi afferri. Quod quum unus Fratrum deferret ad ipsum, auxilio Fratrum se prostravit in terram, affectuosissime ac lacrimose prolixeque orans, et de Eucharistiæ sacramento ac mirabilibus ejus profundissime loquens. Quod quum reverentissime accepisset, in terram se reclinavit supinum, et manus suas supra pectus suum in modum crucis tenens, Simeonis prophetæ canticum legit.4 Quo finito, tanta lux illic de cœlo descendit, ut instar solis intuentium reverberaret adspectum, nec possent virum beatissimum morientem aliqualiter intueri. Qua luce ad horam ibi manente, quidam adstantium conspexerunt exercitum angelorum ibi undique discurrentium, sicut in arundineto scintillæ discurrunt.5 Quidam vero angelos non viderunt, sed vocem desuper audierunt, dicentem: Veni, dilecte mi, quoniam tempus est ut pro laboribus tuis mercedem accipias, quos mei causa viriliter supportasti. Tunc subito anima ejus de corpore tanquam splendidissimum sidus egressa est, atque a Christo cum omni honore suscepta. Moxque suavissimus odor ibi adspersus est, durans et manens per dies multos. Eadem hora manifestavit Deus gloriam S. Hieronymi Augustino et Cyrillo atque Severo Sulpitio.
Octava laus ejus est, excellentia innumerabilium miraculorum quibus Deus eum glorificavit. Et in vita ejus fuit mirabile, quod leo spina læsus in pede, accessit Hieronymum, qui spinam extraxit. Quo facto, leo mansit in cœnobio, eidem deserviens, pergensque cum asino, et eum non lædens: de hoc in ejus Legenda leguntur miranda. Denique, teste Eusebio, in die sepulturæ viri sanctissimi, quidam a nativitate cæcus, corpus illius tangendo visum adeptus est. Alius juvenis surdus et mutus, sanctissimum Hieronymi corpus deosculans, loquelam obtinuit et auditum. Hæreticus quidam dicens corpus Hieronymi dignum esse incendio, repente igne cœlitus veniente, usque ad cineres est combustus: quo viso, multi hæretici vere fideles effecti sunt. Alia valde magnifica signa de hoc sanctissimo leguntur Hieronymo, in quo excellentiæ fidei christianæ correspondebat excellentia vitæ. Fuit quoque beatissimus Hieronymus virgo, ut scribit Eusebius; et ut ipsemet in fine Regulæ suæ testatur, centenarius fuit quando Regulam illam composuit.
Hunc ergo gloriosissimum fidei christianæ signiferum, veritatisque fidei testem idoneum, fideliter imitemur, præcipue veneremur, fervide diligamus, devoteque invocemus, carnalia contemnentes, et opera pœnitentiæ strenue exercentes.
Footnotes
Chapter 189 of 278