Skip to the text

Sermo 3

DE SERVANDA IN MONASTERIIS CONCORDIA, DE OBEDIENTIA, ET EX DICTIS HIERONYMI ERUDITIONES PIÆ RELIGIOSIS ACCOMMODÆ.

QUICUMQUE hanc regulam secutus fuerit, pax super illum. Galat. VI, 16.

Inter omnes sanctorum Regulas Patrum, videtur beatissimi Hieronymi Regula potissimum doctrinalis, moralis et valde sententiosa ac pulchra. Ipse itaque in principio Regulæ suæ docet a duobus caritatis præceptis inchoandam esse monasticam vitam, et de caritate affirmat: Hæc sola reddit hominem Deo viventem; hæc religiosos, hæc monachos facit. Sine caritate, monasteria sunt tartara, et habitantes in eis sunt dæmones; cum hac vero, sunt paradisus in terris, et in eis degentes sunt angeli. Ideo, quamvis longa macerent jejunia, et quidquid aliud peragatur, si intus desit caritas, nondum ad infimum religionis gradum perventum est. Omne ens, secundum philosophos, tantum habet bonitatis, quantum unitatis. Propterea corporaliter adunatis in cœnobio, sit cor unum et anima una, quemadmodum in principio primitivæ Ecclesiæ, multitudinis credentium fuit cor unum et anima una.1 Nulla vita pro certo deterior, quam simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt, quibus non inest una sed diversa voluntas. Sit itaque vobis semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una jucunditas, una tristitia, ne uni displiceat quod alteri placet, et ne, quo alter gaudet, alter tristetur: sicque habere poteritis religionis propositum, si unanimes in domo Domini habitetis.2

Ecce istud est primum ac saluberrium gloriosi Hieronymi documentum. Quo constat, quam vehementissime sit religiosis vitanda omnis dissensio, omnis contentio et universa discordia, et quomodo omnia exteriora exercitia sua ordinare debeant ad interiorem profectum, præsertim ad caritatis augmentum. Quidquid itaque simul agimus in divinis seu exterioribus, puta cantando, psallendo, legendo aut laborando, totum caritative atque concorditer peragamus, nec quisquam sit sui capitis, aut præceps vel passionatus. Nullus sit animosus aut singularis, nullus sua importunitate aut vehementia seu inordinatione alios turbet, aut devotionem impediat fratrum suorum: quin potius unusquisque, quantum salva caritate atque justitia fieri potest, aliis cedat humiliter, et paci provideat proximorum, sollicitus ne quempiam scandalizet sive contristet. Nec gaudeat dum totum secundum suum potest facere caput. Caritas namque non quærit quæ sua sunt, sed quæ aliorum.3 Et propter vitandum scandalum pusillorum, est omittendum quidquid triplici veritate salva potest omitti, videlicet veritate vitæ, veritate doctrinæ, veritate justitiæ. Hinc hortatur Apostolus: Nihil agatis per contentionem, neque per inanem gloriam, sed per humilitatem superiores vobis invicem arbitremini, non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum.4

Insuper, quia in religiosis obedientia præcipue commendatur, quæ et inter tria vota religiosorum, candentia præeminet, hinc sanctissimus pater Hieronymus ad obedientiam frequenter ac diligenter nos admonet: Ne producatur, inquiens, in medium prælati pravitas, quæ plerumque subditis præstat causam magnæ ruinæ, princeps Apostolorum Petrus jubet obedire non solum dominis bonis atque modestis, sed etiam dyscolis.5 Et ne forte grave videatur voluntati humanæ, ita se abnegare et obedientiæ tollere crucem, proponit præmium quo omnis labor, etiam gravis, dulcescat, dicendo: Hæc est gratia. O felix et abundans gratia! In obedientia, summa virtutum causa : nam simplici ingressu hominem ducit ad Christum; et mens non solum excusatur a ratione reddenda de subditis, sed nec obligatur reddere de se ipsa. O summa libertas, qua obtenta, vix possit homo peccare! Hinc denuo ait: Hortor, moneo et exoro, subjicite vos in omni obedientia et timore et reverentia præsidenti, ut jam omnino nihil velle aut nolle aliter liceat quam mandaverit præsidens faciendum. Nihil grave, nihil videatur importabile, si jussum non concordat propriæ voluntati. Vere obediens, et qui pro Christo caret omni voluntatis arbitrio, nihil novit difficile, nihil injustum. Mementote quoniam in religionis ingressu omnem volendi ac nolendi libertatem dimisistis pro Christo, nisi quæ ipse per suos vicarios ordinaret de vobis. Obeditis firmissime Christo, dum ejus vicario obeditis. Nondum vivit Deo, nondum religionis ac Christi semitas attigit, qui non efficitur tam simplex et purus, ut quidquid sibi fuerit mandatum a præsidente, angelico putet ore transmissum. Ecce quam seriose ac sapientissime docet nos Doctor iste sanctissimus, obedire etiam integro, prono ac præcordiali affectu. Quoniam ipsam nostram voluntatem per obedientiæ votum solenne obtulimus, ideo periculosum est discernere; periculosius, obniti seu excusare; periculosissimum, contradicere, non curare, seu repugnare: imo Samuele testante, quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.

Præterea, de cautela in loquendo servanda hortatur, dicendo: Inter vos nunquam disputetur de vita alterius. Maneat divino examini omne judicium. Peccata vestra cognoscite, delicta vestra plorate. Omnium vita, sanctitatis exemplum vobis appareat. Vos existimate universis pejores. Sic menti vestræ inhæreat puritas, ut indecens sit cogitare, nefasque credere, aliquem præter vos ipsos posse peccare. Si quem alicui audieritis detrahentem, procul fugientes, dimittite eum quasi serpentem, ut verecundia victus, discat de aliorum actis silere. His verbis satis notantur et increpantur irreligiosi, et incipientes religiosi, qui ad temeraria judicia, oblocutionisve verba, atque ad discutiendum aliorum facta sive negotia, vitiose ac damnabiliter sunt proclives; item, qui alios observare non verecundantur, et curiositati deservientes, negligunt semetipsos; qui in oculis proximorum cernunt festucam, in suis nec trabem: ideo miseri, sibi ipsis placentes, audaces et intimorati ac ficti sunt, ad querelas, murmurationes indignationesque proni. Qui utinam proprias calamitates, defectuositates, contemptibilitates ac vilitates adspicerent. Hinc sanctus pater Hieronymus ad considerationem distributionis divini extremi judicii nos cohortans, inquit: Nunquam murmur, nunquam illicita verba, nunquam litium sonitus, inter mortuos sæculi sonent. Sepulta cadavera nunquam inter se jurgia peragunt in sepulcris: sic et vos sopiti somno quietis et pàcis, exspectantes sponsum ac judicem vestrum, exspectate magnum et terribilem judicii diem, diem calamitatis, iræ et miseriæ, ubi cœlum simul cum terra pavebit, cœlorumque omnes movebuntur virtutes, trementes erunt angeli simul cum Sanctis. Tunc singulorum vitæ discutientur discrimina, et merita apparebunt. Semper tuba illa terribilis in vestris perstrepat auribus: Surgite, mortui, venite ad judicium. Ecce Rex in manu potenti venit, a cunctis vult exigere rationem. Certe de minimis cogitationibus, certe de levibus otiosisque verbis, si reddere de singulis rationem parati non eritis, projiciemini in carcerem infernalem.

Amplius, de lecti qualitate sanctus ait

1 Petr. n, 19.6 alias clausa

1 Reg. xv, 23.

Matth. vii, 3.

Soph. i, 15.

Luc. xxi, 26.

Matth. xxiv, 31.

Ibid. xii, 36.

Hieronymus: Volo vos singulis noctibus brevi et duro stratu jacere in cellulis vestris, non in mollibus plumis, sed aut in paleis vel straminibus, sive ligneis potius capsis quam lectulis, ut et membra domita stratum potius horreant quam affectent. Ad imminentis somni quietem magis impellat necessitas quam voluptas. Sic ob duritiem istam levis et brevis occupet sopor, quod non sit fas solitis illusionibus noctium mentem sopitam torqueri.

Porro, quia ad contemplationis sinceritatem ordinanda sunt ista, idcirco ad illam exhortans: Religiosi, inquit, intus manentes nihil sentiant nisi pium Dominum Jesum; hunc solum possideant paradisum, ubi dulci et jucunda quiete ineffabilem Trinitatem intueantur; choris intersint angelicis, dulcibus eorum melodiis misceantur, concinendo in ecclesia divina mysteria. Informet mentem, tantorum Patriarcharum et patrum antiquorum memoria; Prophetarum oracula dulci meditatione cor accendant ad divina promissa; apostolica documenta, cuncta fidei detegant sacramenta. Evangeliorum codex semper ut speculum teneatur in manibus. Martyres sancti cuncta mundi adversa et tempestates hujus maris procellosi, cum omnibus diabolicis versutiis et infestationibus dæmonum, doceant conculcare. Si sic feceritis, nihil vobis dulcius erit quam his interesse conviviis, his pabulis satiari, quibus semel degustatis, terrena omnia amara cernentur; et tunc Dominus talia vobis ostendet, qualia non nisi assuetæ mentes noverunt. Scio quid loquor. Nam ut quasi insipiens loquar, ego homunculus sic abjectus, sic vilis in domo Domini, adhuc vivens in corpore, angelorum choris sæpe interfui, de corporeis nihil sentiens per hebdomadas, et divinæ visionis intuitu, post multorum forte dierum spatia, præscius futurorum, corpori redditus flebam. Quid ibi manens felicitatis habebam? quid inenarrabilis delectationis sentiebam? testis est Trinitas ipsa, quam cernebam nescio quo intuitu; testes sunt et ipsi beati spiritus qui aderant; testis est et conscientia mea, qui tantis bonis fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis nostri. Ecce ex verbis his innotescit, qualis et quantus fuerat beatissimus iste Hieronymus, qui ad tam altissimam, ad tam cœliformem ac diuturnam devenit in præsenti vita contemplationem, quod per hebdomadas de corporeis nihil sensit.

Postremo, quia religiosorum profectus ex diligenti regimine superiorum suorum magna ex parte dependet, sanctus hic Doctor etiam unumquemque prælatum eorum hortatur: Attende (inquiens) diligenter quam gravis tibi imponitur sarcina, qui de subditorum animabus, corporibus, verbis et moribus apud divinum obligaris examen. Cave ne de te etiam levis suspicio possit oriri in malo, ne tibi commissos dispergas. De hoc alia multa scribit, præsertim ne ex officii dignitate superbiat, sed timoratior, laboriosior et exemplarior fiat.

Tam sanctissimi ergo Patris nostri doctrinam et conversationem sequamur, cujus regulam qui fuerit consecutus, super eum erit pax Dei:7 quia in præsenti pacem pectoris obtinebit, atque in patria pace æternitatis fruetur. Ad laudem Domini.

Footnotes

  1. Act. IV, 32. ↩

  2. Ps. LXVII, 7. ↩

  3. I Cor. XIII, 5. ↩

  4. Philipp. II, 3, 4. ↩

  5. I Petr. II, 18. ↩

  6. 1 Petr. ii, 19. ↩

  7. Galat. vi, 16. ↩

Chapter 191 of 278