Sermo unica
S. REMIGII EPISCOPI
DE LAUDIBUS ET EXCELLENTIIS S. REMIGII.
VOCATUM est nomen ejus ab angelo priusquam in utero conciperetur. Luc. II, 21.
Hæc verba ad litteram de Christo sunt scripta, quæ spiritualiter de beatissimo præsule S. Remigio congrue exponuntur. Hic quippe electus Dei multis a Deo gratiis est ornatus. Prima excellentia ejus, est prænuntiatio suæ nativitatis et impositio nominis ejus a Deo. Quum etenim Francia a Vandalis graviter esset vastata, angelus Dei apparuit cuidam recluso viro sancto qui visum amiserat et pro pace Gallicanæ Ecclesiæ exorabat assidue, dicens : Scito quod mulier illa Cilinia nomine, filium nomine Remigium pariet, qui Francorum plebem ab adversariis liberabit. Quod dum solitarius ille retulisset Ciliniæ, et illa non crederet, quoniam vetula erat, adjecit : Scias quod quum ablactaveris puerum, oculos meos lacte tuo perunges, et visum recipiam. Quumque hæc omnia essent impleta, Remigius adhuc puer, in gratia, virtute et sapientia quotidie crescens, mundum fugit, reclusoriumque intravit. In quo solus soli Deo devotissime vacans, vitam duxit sublimiter contemplativam.
Secunda excellentia ejus, est fructuosissima præsidentia ejus in episcopali officio. Quum etenim fama ejus undique augeretur, in Remensem archiepiscopum a populo concorditer est electus. Et factus episcopus, quantum crevit ætate et dignitate, tantum et sanctitate atque episcopalis officii fructuositate. Nam gentem Francorum non solum a visibilibus, sed ab invisibilibus quoque hostibus liberavit, regemque Franciæ nomine Clodoveum, gentilem, cum populo copioso ad Christi fidem convertit, vel potius in fide instruxit ac baptizavit. Siquidem rex præfatus christianissimam habuit conjugem, quæ eum ad fidem convertere nitebatur, sed nequivit. Tandem maximo adversariorum exercitu contra Clodoveum veniente, ipse promisit Deo suæ uxoris, quod si ejus virtute obtineret victoriam, ipsius susciperet fidem. Quumque ad libitum prævaluisset, accessit S. Remigium, atque ab eo fidei instructionem ac Baptismum suscepit. Itaque S. Remigius verbo prædicationis, exemplo sanctæ conversationis, assiduo orationum fervore, et omni modo sibi possibili plebem rexit sibi commissam: imo et alios plurimos traxit ad viam salutis, et instar splendidissimæ stellæ, in medio fulsit Ecclesiæ. Fuit quoque doctor egregius, et sanctitate, doctrina ac fama christianum undique populum ædificavit.
Tertia excellentia ejus, est virtus miraculorum quæ Deus egit per eum. Quum enim Clodoveum regem esset baptizaturus, et stans juxta fontem, sacrum chrisma non haberet, ecce columba desuper veniens, ampullam chrismate plenam portavit in rostro, de quo regem sanctus unxit Remigius. Quæ ampulla nunc usque in Remensi servatur ecclesia, atque ex ea usque in præsens reges unguntur Francorum. Insuper tantæ innocentiæ fuit ac mititatis, quod passeres de ejus manu et mensa, tempore refectionis advenientes, acceperunt ciborum reliquias. Quodam etiam tempore a quadam invitatus matrona, vino deficiente in dolio, crucem super dolium faciens, Dominum invocavit, moxque vinum superfluens et emanans, per medium fluxit loci quo jacuit dolium.
Legitur quoque, quod Clodoveus rex post suum baptismum volens Remensem ditare ecclesiam, dixit B. Remigio: Tantum tibi do de terra et contentis in ea, quantum circuieris, me post meridiem dormiente. Quumque infra spatium quod sanctus circuivit Remigius, contineretur et molendinum, molendinarius S. Remigium repulit indignanter. Cui Remigius: Amice, non sit tibi molestum ut habeamus simul hoc molendinum. Non acquiescente molendinario, cœpit rota molendini retrorsum converti. Clamavit ergo molendinarius post B. Remigium: Serve Dei, veni, et habeamus pariter molendinum. Respondit S. Remigius: Nec mihi nec tibi. Quo dicto, aperiens terra os suum, absorbuit molendinum. Hoc autem sanctissimus præsul Remigius protulit, non ex impatientia aut affectu vindictæ, sed ex instinctu Dei occulto et zelo justitiæ. Simili modo, dum tempore quodam S. Remigius, Deo revelante, famem cognovisset futuram, et bladorum cumulos congregasset in quadam villa, quidam rustici inebriati ignem supposuerunt. Quo cognito, sanctus dixit Remigius: Semper focus est bonus. Verumtamen posterorum qui hoc fecerunt mares, rupti in genitalibus erunt; feminæ, gutturosæ consistent. Quod sic in illa contigit villa, quousque per Carolum regem fuerunt dispersi. Deinceps alia multa præconia de sancto possent referri Remigio, ut quod virgo fuit, in innocentia mansit, solitarius exstitit. Tanti igitur Sancti sequamur vestigia, imitemur virtutes, sectemur constantiam.
Postremo, Genebaldus vir providus neptem S. Remigii duxit uxorem. Postmodum causa religionis vir ille et uxor ipsius se mutuo absolverunt, et Genebaldum fecit Remigius Laudunensem episcopum. Quumque uxor ejus quasi informationis causa sæpe veniret ad eum, tandem peccavit cum ea. Quæ concepisse se cernens, nuntiavit hoc præsuli. Qui remandavit uxori: Quoniam de latrocinio acquisitus est puer, volo ut Latro vocetur. Post hæc concepit a viro suo episcopo, et peperit filiam, quam episcopus jussit vocari Vulpeculam. Tunc Genebaldus lapsum suum considerans, accessit S. Remigium, et omnia ei narravit. Quem pie consolans Remigius, reclusit in cellula per septem annos, ut pœnitentiam ageret. Evolutis tot annis, apparuit angelus Genebaldo, dicens peccatum suum esse dimissum, et jubens ei exire de cellula. Qui respondit: Non possum, quoniam dominus meus Remigius ostium clausit, et suo illud munivit sigillo. Cui angelus: Ut scias cœlum tibi esse apertum, ostium istud salvo sigillo nunc aperietur. Quo facto, Genebaldus projecit se in medium ostii in modum crucis, dixitque: Etiam si Dominus meus Jesus Christus advenerit, non tamen egrediar, nisi dominus meus Remigius, qui me clausit, hoc jubeat. Tunc angelo præcipiente, S. Remigius venit, et Genebaldum educens, officio eum restituit pristino. Perseveravitque Genebaldus episcopus in sanctis operibus, et Latro filius ejus ei in episcopatu successit: qui etiam sanctus fuit. Ad laudem et gloriam Dei.
Chapter 192 of 278