Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE DUODECIM CONSILIIS EVANGELICIS : E QUIBUS TRIA PRÆEMINENT, QUÆ RELIGIOSI VOVENT, PAUPERTATIS VIDELICET, CASTITATIS ET OBEDIENTIÆ; QUIBUS JUNGUNTUR HIC QUARTUM ET QUINTUM, ID EST CARITATIS ET PATIENTIÆ.

L UX in tenebris lucet, et tenebrœ eam non comprehenderunt. Joann. I, 5.

Verba hæc de Christo litteraliter scripta, de ejus evangelista lucidissimo Luca congrue exponuntur, qui luce evangelii sui lucet in tenebris hujus mundi, tenebrosa illuminans corda, nisi sint indurata et reproba, quæ Evangelistam istum non comprehendunt per formatam notitiam, salutarem scientiam, vitæque imitationem. Porro, sicut Evangelista iste præfulgidus in evangelio suo omnium Christianorum vitam sufficienter instituit ac informat, describendo generalia Christi præcepta ac fidei documenta atque moralia dogmata; sic et religiosos specialiter edocet, Salvatoris describens consilia, ac perfectissima ejusdem opera, in quibus eum sectari specialiter obligantur religiosi. Quemadmodum autem ponuntur decem præcepta, ita duodecim sunt Christi consilia, a sanctis Evangelistis sparsim expressa. Inter quæ eminent tria, omni substantialia religioni.

Primum ergo consilium est de castitate perpetua observanda. Unde ait Salvator: Luc. xiv, 26. Si quis venit ad me, et non odit patrem Matth. xix, 12. suum et matrem et uxorem; item, Sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum Dei. Et quum discipuli dixissent Ibid. 10, 11. ad eum, Si ita se habet causa hominis cum uxore, non expedit nubere; ipse respondit: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Quo responso ostendit istud non esse necessitatis, sed superrogationis, nisi eis qui castitatem voverunt. Quæ quanta sit virtus, constat ex eo quod Eccli. xxvi, 20. in Ecclesiastico fertur: Omnis ponderatio auri non est digna continentis animæ. Istud consilium seu castitas hæc per lapidem designatur sapphirum, qui aerii exstat coloris, quemadmodum cœlum quando serenum est. Sic pauperes a terrenorum carnaliumque affectu penitus elongati, atque cœlestibus solis intenti, colorem habent cœlestem et animum cœliformem. Sapphirus quoque libidinis ardorem refrigerat, et oculos purgat. Sic castitas concupiscentiarum tollit et exstinguit fervorem, interioresque purgat oculos, ne concupiscentiis et carnalibus appetitionibus offuscati, a divinorum contemplatione, a veri ac falsi, boni ac mali discretione ac actibus rationis impediantur, sed divina atque salubria limpide speculentur, prout ait Apostolus: Nos revelata facie II Cor. III, 18. gloriam Domini speculantes.

Secundum consilium est de paupertate servanda. De quo ait Sapientia Dei Patris: Matth. xix, 21. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus; et denuo, Luc. xiv, 33. Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Cujus rei exemplum præbuit semetipsum, Ibid. ix, 58. dicendo: Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et iterum dixit: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Hæc paupertas designatur per lapidem smaragdum, qui viridissimi est coloris, in tantum quod ex ejus propinquitate et fulgore, aer circumstans videtur virere.1 Ita paupertas spontanea, eo ipso quo avaritiam, quæ idolorum est servitus, tollit, et cupiditatem omnium vitiorum radicem prosternit ac sedat, mentem facit pulchre virere, et omni virtute virescere.23 Smaragdus quoque in tantum amator sive exactor est castitatis, quod carnalium operum fœditatem non patitur nisi rumpatur. Sic voluntaria et religiosa paupertas castitatis est nutrix, quemadmodum opulentia carnalitatum est mater. Smaragdus insuper morbum avertit caducum ac tempestates. Ita certissime ista paupertas inquietudines sollicitudinum et timorum, ac variarum tentationum et vitiorum quæ ex avaritia nascuntur et hominem ad ruinam impellunt, tollit seu mitigat.

Tertium consilium est de propriæ voluntatis abnegatione seu obedientia plena. De quo asserit Filius Dei:4 Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me; itemque, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.5 Hoc consilium ceteris duobus jam prætactis præstantius est, quia per obedientiam mactatur ac Deo sacrificatur ipsa voluntas: idcirco significatur per topazium, qui aurei fertur coloris, imo omnium est colorum. Quemadmodum autem aurum inter metalla præfulget, sic obedientiæ virtus inter prætacta vota atque consilia religiosorum, et omnium actus virtutum sub obedientia cadere possunt.

Præterea, quia religiosi debent esse huic mundo defuncti, et perfecte implere quod hortatur Apostolus, Nolite conformari huic sæculo, sed renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia veritatis;67 hinc recte divinitus est statutum, ut prætacta faciant tria vota, quia per ea plenarie elongantur ab his quæ in mundo magis abundant, et a radicibus vitiorum: quia ut sanctus ait Joannes apostolus, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.8 Castitas autem contrariatur concupiscentiæ carnis, et eam refrenat, eamque refrenando a diversis ac gravibus præservat peccatis. Idcirco, nequaquam sufficiat religioso a carnalibus abstinere operibus, sed a concupiscentia quoque omni illicita, ab omni cogitatione lasciva, a carnali adspectu, ab osculis atque amplexibus contactibusque infectivis, sensualibus, libidinosis, imo ab omni eo quod carnalem concitat affectionem ac stimulum. Porro paupertas contrariatur concupiscentiæ oculorum. Propterea ab omni immoderata temporalium appetitione abstineamus, ut nec superflua nec curiosa desideremus, acquiramus aut reservemus, nec ad ea quorum nobis conceditur usus, inordinate afficiamur, imo ad resignationem habeamus cor semper paratum. Parum est equidem ipsis rebus carere, sed necesse est cupiditates eradicare, quæ nisi radicitus evellantur, in parvis rebus acrius vigent. Unde quidam religiosi impetuosius afficiuntur ad parva eis pro usu concessa, quam aliqui sæculares ad grandes suas divitias: quod periculosissimum esse non latet, quum abdicatio rerum ad eradicationem appetituum finaliter ordinetur, nec aliter in divina ac spirituali caritate proficiatur. Unde et tales pro parvis ac vilibus rebus turbantur et turbant, caritatemque lædunt in se ipsis ac aliis. At vero obedientia contrariatur superbiæ vitæ. Hinc humilitas in obedientia includitur, quemadmodum sobrietas in paupertate. Unde sicut tenuitas victus et vestitus voto paupertatis inseparabiliter est annexa, ita humilitas obedientiæ voto: nam sicut superbia causa est rebellionis et immansionis ac inobedientiæ, ita humilitas ad obediendum et acquiescendum disponit. Hæc itaque tria vota fidelissime impleamus: quorum res ipsas seu virtutes sanctus evangelista Lucas eminenter implevit, quia in virginitate permansit, temporalia cuncta propter Christum reliquit, et Paulo apostolo usque ad mortem ipsius adhæsit ac paruit.

Quartum consilium est de adimpletione caritatis. Nempe quod ait Salvator, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:9 secundum unam expositionem præceptum est, secundum aliam vero consilium. Est namque præceptum quoad dilectionis affectum: quoniam inimicorum conversionem et salutem tenemur appetere, saltem in generali, et quando opportunitas id requirit, etiam in speciali. Est autem consilium quantum ad dilectionis effectum: casu necessitatis excepto, in quo tenemur eis tam spiritualia quam corporalia beneficia exhibere; nec debemus eos a communibus orationibus excludere. Alias pro eis in speciali orare, eisque beneficentiæ opera et benevolentiæ signa impendere, consilii et supererogationis exsistit, nisi dum veniam petunt, vel ad familiaritatem se sinceriter ingerunt. Non tamen oportet eos ad familiaritatem seu societatem admittere, quum scriptum sit in Ecclesiastico: Non credas inimico tuo in æternum.10 Mille enim doli in corde illius, et ubi non præsumis, elidet te. Hoc consilium designatur carbunculo, qui lapis ignei est coloris, et magis lucet in nocte, aliorumque lapidum fertur habere virtutem. Sic caritas spiritualis est ignis, alias in se includens virtutes, quæ etiam in adversis magis apparet. Studeamus itaque istud consilium perfecte implere, et benevolentiæ indicia atque beneficentiæ facta supereroganter adversariis exhibere, et ita frangere eorum duritiam, mitigare aversionem, et in bono vincere malum, quum et Salomon protestetur:1112 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu, indignationem maximam.

Quintum consilium est de perfecta mansuetudine et patientia, quum ait Salvator: Quum quis percusserit te in unam maxillam, præbe ei et alteram.13 Quod secundum animi præparationem intelligendum censetur, quando videlicet expedit taliter fieri. Et rursus quum ait: Qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.14 Nempe cum prava contentione et fraude seu inordinate nulli licet sua repetere. Imperfectis autem licet, cum caritate et ordine juris; perfectis, non, nisi forte bonum commune aut caritas ipsa expostulet aliud, aut ecclesiastica bona diripiantur. Religiosis vero non licet repetere sua ut sua, sed ut congregationis. Hoc consilium significatur per amethystum, qui violacei est coloris, habetque refrigerativam ac lenitivam virtutem, et operatur contra ebrietatem; malas quoque reprimit cogitationes, et confert in scibilibus intellectum. Sic mansuetudo et patientia, iræ et impatientiæ refrenant impetum ac fervorem, et animi turbulentiam, quæ est ejus ebrietas, sedant; mentem quoque ad sapientiam et considerationes acutas aptificant. Propter quod Jacobus ait apostolus: In mansuetudine suscipite insitum verbum.15 Et Psalmista loquens de Deo: Diriget (inquit) mansuetos in judicio, docebit mites vias suas.16 Istud itaque impleamus plenarie, nulli pro malo malum, maledictum pro maledicto, oblocutionem pro oblocutione, irrisionem pro irrisione reddentes.17 Quod si unum durum verbum ferre non possumus, quomodo alapam æquanimiter patiemur? Et si unam patienter non ferimus, quando ad aliam tolerandam habebimus cor paratum? Exemplo igitur beatissimi Lucæ evangelistæ, qui crucis mortificationem in suo corde ac corpore tulit, quotidie moriamur nobis ipsis ac mundo totaliter, solique Deo vivamus salubriter.

Footnotes

  1. *Luc. vi, 20.* ↩

  2. *I Tim. vi, 10.* ↩

  3. *Ephes. v, 5.* ↩

  4. *Luc. ix, 23.* ↩

  5. *Joann. xii, 25.* ↩

  6. Ephes. iv, 23, 24.* ↩

  7. *Rom. xii, 2; ↩

  8. 1 Joann. II, 16. ↩

  9. Matth. v, 44. ↩

  10. Eccli. xii, 10. ↩

  11. Prov. xxi, 14. ↩

  12. Rom. xii, 21. ↩

  13. Matth. v, 39. ↩

  14. Matth. v, 40. ↩

  15. Jacob. 1, 21. ↩

  16. Ps. xxiv, 9. ↩

  17. 1 Petr. III, 9. ↩

Chapter 205 of 278