Sermo 1
S. LUCÆ EVANGELISTÆ
Enarrationem epistolæ, Qui timet Deum, etc., cum suo sermone, require in festo S. Joannis evangelistæ; enarrationem evangelii, Designavit Dominus Jesus et alios septuaginta duos, etc., in festo SS. Simonis et Judæ.
DE LAUDIBUS S. LUCÆ EVANGELISTÆ, ET QUOMODO NATURALIA FIANT VIRTUOSA.
VOS estis lux mundi. Matth. v, 14. Ista sunt verba Christi ad Apostolos. Quæ de Evangelistis etiam aptissime exponuntur. Fuit ergo sacratissimus Lucas evangelista lux mundi, quoniam Evangelium et Actus Apostolorum conscribendo, totum illuminavit orbem terrarum, id est totum genus humanum, et usque in præsens illuminat atque in finem sæculi illustrabit universam in terris militantem Ecclesiam.
Hujus sancti Evangelistæ multæ sunt laudes et excellentiæ. Prima, quod in naturalibus fuit præclarus. Quæ quamvis in se non sint meritoria, tamen dum bene utimur eis, sunt instrumenta adjutoriaque virtutum. Lucas vero evangelista optime usus est eis. Fuit ergo in naturalibus, scilicet in donis naturæ et artibus atque habitibus acquisitis, multum sublimis. Nam ut ait Græcus expositor, egregiæ indolis fuit et velocis ingenii; Græcorum quoque scientiam et poesim, rhetoricam ac persuadendi leporem, philosophiamque didicit. Fuit etiam medicus valens; et pictor subtilis, gloriosæ Virginis depinxit imaginem.
A Secunda laus ejus est, sua perfecta ad Christum conversio. Et dicunt nonnulli, quod fuit unus de septuaginta duobus Christi discipulis. Unde Græcus expositor ait, quod acceleravit ad Judæam, et corporaliter atque verbo tenus Christum adiit, ac ejus discipulus factus est, plurimumque conversatus cum eo. Theophilus vero testatur, quod non fuit discipulus Christi ab initio prædicationis Christi, sed tempore procedente. Porro S. Hieronymus asserit eum fuisse discipulum Apostolorum, non Christi; et Glossa testatur, quod prædicanti Domino Jesu non adhæsit, imo post ejus resurrectionem venit ad fidem. Quibus magis consonare videtur quod ipsemet Lucas in proœmio evangelii sui fatetur, dicendo: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quæ in nobis completæ sunt rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio viderunt, etc.1 Quidquid autem horum dicatur, ipse B. Lucas, natione Syrus et Antiochenus, omnia sua reliquit, et Christi imitator perfectus est factus, pristinas suas artes postponens, et documentorum miraculorumque Christi avidissimus studens effectus est.
Tertia laus ejus est, quod Paulo apostolo tam inseparabiliter usque ad Pauli mortem adhæsit. Consideravit namque sapientiam et fervorem multamque excellentiam tanti Apostoli. Ideo sapientissime egit, quod ei tam fideliter mansit cohærens, juxta quod in Ecclesiastico scriptum est: Cum viro sancto assiduus esto;2 et item, Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.3 Unde ad Timotheum loquitur Paulus: Lucas est mecum solus; et alibi, Salutat vos Lucas medicus carissimus.45 Hinc in Actibus Apostolorum gesta Pauli describit apostoli usque ad finem libri.
Quarta laus ejus est, quod tam copiosissime illuminavit totam Ecclesiam, non solum Evangelium, sed et Actus describendo Apostolorum. Ejusque evangelium est valde ornatum, planum, plenum, delectabile et jucundum. Nam fundamentaliter incipit a Christi præcursore, atque de Christi incarnatione, nativitate, circumcisione, oblatione in templo, multa saluberrime ac compendiosissime scribit, quæ ab aliis erant Evangelistis omissa. Hinc S. Lucas dicere potuit illud Ecclesiastici: Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque in longinquum, et illuminabo omnes sperantes in Domino, et relinquam illam omnibus quærentibus sapientiam.6 Unde et hic Evangelista merito appellatus est Lucas, quia certissime lucens, imo et lucidissimus fuit, radios sapientiæ suæ per scripta sua ubique diffundens.
Quinta laus ejus est, quod in virginitate permansit. Ex quo elicitur, quod honestissimæ fuerit conversationis, etiam ante conversionem suam ad Christum, quod scilicet in tot artibus occupatus ac eruditus, florem non perdidit virginitatis. Possent et aliæ ejus laudes commemorari, ut quod sancta senectute exstitit decoratus. Nam octoginta quatuor vixit annis, secundum Hieronymum in libro de Viris illustribus : quod etiam alibi loquitur.
Itaque tam gloriosi Evangelistæ documentis obediamus, adhæreamus vestigiis, castitatem sequamur.
Footnotes
Chapter 204 of 278