Skip to the text

Sermo 3

DE SEPTEM RELIQUIS CONSILIIS EVANGELII, SCILICET MISERICORDIÆ, NON JURANDI, VITANDÆ OCCASIONIS PECCATI, RECTÆ INTENTIONIS, ETC.

LAUS ejus est in Evangelio per omnes Ecclesias. II Cor. VIII, 18.

Ista sunt verba Pauli apostoli. Quæ communiter exponuntur de Luca evangelista, qui universis Christi fidelibus erat laudabilis, amabilis et honorabilis propter elegantiam evangelii quod conscripsit. Qui et librum Actuum Apostolorum ad ædificationem et illuminationem totius Ecclesiæ utilissime compilavit, et in evangelio de Christi tractat consiliis. Christus namque, qui erat via, veritas et vita, verusque Deus et sapientia Patris, atque in natura assumpta, quoad superiorem portionem ipsius, multiplici sapientia, imo et beatifica visione fruitioneque plenus, optime noverat compendiosiora itinera pertingendi ad veram salutem:12 ideo dedit inde consilia, quæ sunt semitæ ad beatitudinem compendiosius perducentes, atque ad caritatis perfectionem, cui magnitudo præmii essentialis correspondet, efficacius disponentes. Et quia de quinque evangelicis Christi consiliis in sermone dictum est præcedenti, nunc de reliquis septem est prosequendum.

Itaque sextum consilium est de abundanti exhibitione operum misericordiæ, tam spiritualium quam corporalium, ut quum ait Salvator:3 Omni petenti te tribue. Quod uno modo præceptum est, ut scilicet de superfluo demus in necessitatis articulo; dare vero de his quibus personaliter indigemus, exstat consilium. Unusquisque igitur opera misericordiæ spiritualia ac corporalia pro suis exhibeat viribus.4 Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; et, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.5 Hinc tentatis, afflictis, lapsis ac miseris intime compatiamur, atque pro posse auxiliemur, et quod effectu non possumus, agamus affectu. Peccantibus quoque in nos condoleamus magis quam irascamur aut indignemur, ac libentissime ignoscamus, etiam non rogati. Hoc consilium per onychinum designatur, qui magnitudinem et colorem habet unguis humani, valetque contra scabiem, et vultum dealbat, nocivos quoque humores depellit ex oculis. Sic opera misericordiæ omnem vitiorum delent fœditatem, interioremque faciem ornant, et pravos ex corde expellunt affectus.

Septimum consilium est de non jurando, ut quum loquitur Dominus: Ego dico vobis, non jurare omnino; sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Istud secundum unam expositionem est unum de decem præceptis. Alio modo consilium est per respectum ad perfectos, nisi ad juramentum rationabiliter compellantur. Pusillis vero et infirmis interdum jurare, et juramentum exigere, est permissum. Hoc consilium designatur per jaspidem, qui viridis est coloris, estque transparens, et rubeis venis ornatur. Sic locutio nostra debet esse fructuosa instar virentium terræ nascentium, et clara, non sophistica, versuta, dolosa sive mendosa, et caritatis igne debet esse formata. Jaspis quoque repellit febrem atque hydropisim, restringitque sanguinis fluxum. Sic sermo simplex, sincerus, benignus, iram, avaritiam, concupiscentiam curat.

Octavum consilium est, ut vitetur peccati occasio, quia aliter aut vix aut non vitatur peccatum, ut quum ait Salvator: Si oculus tuus scandalizat te, etc. Quod secundum unam expositionem, consilium est, ut scilicet membra6 refrenentur non solum ab actu illicito, sed etiam ab occasione hujusmodi actus, ut est morosa inspectio mulieris. Sic et in divinis hinc inde adspicere, aut in aliquem figere visum, occasio est malorum: ideo est vitandum. Hoc consilium designatur per chrysolithum, qui lapis est stultitiam fugans, sapientiam conferens, et micat ad solem velut aurea stella, resilitque ab igne. Sic certe occasiones peccandi vitare, magnæ est sapientiæ; et eas admittere sive assumere, magna exstat fatuitas. Similiter hæc cautela tanquam stella illustrat ac dirigit animam, et a periculo peccati facit eam protinus resilire. Hinc scriptum est: Sapiens timet et declinat a malo, stultus confidit et transilit.7

Nonum consilium est de rectitudine intentionis ac finis. Quod uno modo præceptum est, quum bonitas actionis ex bonitate dependeat finis, juxta illud:8 Si oculus tuus fuerit simplex, etc. Unde rursus Dominus jubet:9 Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus. Oportet enim certis temporibus referre opera ad debitum finem, et rectificare intentionem. Sed frequentius vel in omni actu hoc agere, exstat consilium. Hoc autem consilium significatur per beryllum, qui valet contra pericula hostium, hominem quoque reddit invictum; reconciliat etiam inter conjugatos amorem. Sic recta intentio valet contra vanitatum et elationum tumores, et contra invisibiles hostes facit hominem prævalere; animam item reconciliat Sponso cœlesti. Nil ergo vanæ gloriationis, nil sinistræ intentionis, nil obliquitatis insit cordibus nostris, aut nostris misceatur operibus.

Decimum consilium est, ut vita conformetur doctrinæ, et operatio prædicationi concordet, ut dum asserit Christus: Qui fecerit et sic docuerit homines, hic magnus vocabitur in regno cœlorum.10 Istud autem præceptum est, loquendo de illa doctrina seu prædicatione quæ omnium concernit salutem, ut est observantia præceptorum. Consilium vero est, dum prædicatio est de supererogationis operibus. Imo ad monachos spectat, plus abundare operibus virtuosis quam doctrina aut verbis, juxta quod ait Chrysostomus: Audiant te homines magna facientem et parva præcipientem. Sed jam, proh dolor! contingit oppositum, et multi inveniuntur qui docent alios, non se ipsos; et ea de quibus corripiunt sive dijudicant alios, faciunt, non verentes illud Apostoli: Qui alium doces, te ipsum non doces? Nec illud ejusdem advertunt: Inexcusabilis es, o homo, qui alios judicas. In quo enim alterum judicas, te ipsum condemnas.11 Hoc consilium per ligurium denotatur. Ligurius quippe lapis est qui generatur ex urina lyncis quæ durescit in lapidem, qui et constipatum dissolvit ventrem. Lynx autem est animal acutissimi visus. Sic prædicator et doctor debet in primis se ipsum diligentissime intueri, et verba vitæ in se primo complere, deinde in alios emanare, et eorum duritiam relaxare.

Undecimum consilium est de sollicitudine evitanda, dum Veritas loquitur: Nolite solliciti esse corpori vestro, etc.; itemque, Nolite solliciti esse de crastino.12 Quæ si intelligantur de sollicitudine immoderata circa superflua, et quæ ex diffidentia seu inconsideratione divinæ providentiæ oritur, est præceptum.13 Si autem intelligantur de sollicitudine circa necessaria vitæ, consilium est. Quidam vero religiosi circa temporalia sua agenda in tantum sollicitantur, quod etiam sæculares ex hoc non parum scandalizantur. Quod periculosum est valde, quum religiosi teneantur esse maxime exemplares, et bonum famæ sit temporalibus præferendum, et propter scandalum pusillorum vitandum sit quidquid salva triplici veritate potest vitari, et religiosi ad viam tutiorem sint obligati. Semper ergo et summe simus solliciti sollicitudine spirituali, qualiter pericula animarum, laqueos tentationum, aciem vitiorum possimus evadere, spiritualiterque ditari, et Deo quotidie magis ac magis placere, uniri ac inhærere. Porro istud consilium per achatem designatur, qui lapis nigri coloris est, intermixtis aliquibus albis venis, et fugat venena, sedatque sitim et fovet visum.14 Sic sollicitudinis terrenæ abjectio, vitiorum virus repellit, avaritiæ sitim exstinguit, interiorem acuit oculum.

Duodecimum consilium est de correptione fraterna, Christo dicente: Si peccaverit in te frater tuus, etc.15 Quod si intelligatur de mortalibus vitiis, et stante opportunitate corripiendi atque fiducia de peccantis emenda, præceptum est:16 alias perhibetur consilium. Et significatur istud consilium per sardium, qui lapis rubei est coloris et atri, instar rubeæ terræ. Restringit etiam sanguinis fluxum, atque exhilarat animum, acuitque ingenium. Sicque plane fraterna correptio ex igne caritatis debet procedere cum interna compassione (quod per rubeum et atrum notatur colorem), et mentis reprimit evagationem ne peccando perfluat, sed et lætificat correptum, si bonæ sit indolis, prudens ac docilis, et visum ejus mentalem illuminat ad intuendum suam ruinam. Propter quod Salomon fassus est: Argue sapientem, et diliget te.17 Et alia ait scriptura: Vir sapiens non murmurabit correptus. Atque, Apostolo protestante, Omnia quæ arguuntur, a lumine manifestantur.18 Sic igitur proximum peccantem unusquisque corripiat, ut in primis inspiciat, increpet, dijudicet, castiget semetipsum.

Itaque beatissimi Lucæ evangelistæ doctrinam, exempla, virtutes sectemur. Ejus namque evangelium omnium spiritualium medicamentorum est apotheca, et ipse spiritualis est medicus. In cujus evangelio abundant remedia contra universos animarum languores ac morbos, quos ex consideratione documentorum et operum, actionum passionumque Christi, S. Lucas docet curare. Ad laudem Omnipotentis.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 24. ↩

  2. Joann. xiv, 6. ↩

  3. Luc. VI, 30. ↩

  4. Matth. v, 7. ↩

  5. Ps. xl, 2. ↩

  6. Matth. v, 29. ↩

  7. Prov. xiv, 16. ↩

  8. Matth. vi, 22. ↩

  9. Ibid. 33. ↩

  10. Matth. v, 19. ↩

  11. Rom. ii, 1. ↩

  12. Matth. vi, 34. ↩

  13. Matth. VI, 25. ↩

  14. Rom. II, 21. ↩

  15. Eccli. X, 28. ↩

  16. Matth. XVIII, 15. ↩

  17. Prov. IX, 8. ↩

  18. Ephes. V, 13. ↩

Chapter 206 of 278