Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE MILITIA NOVA SANCTARUM VIRGINUM, ET QUANTA EARUM SIT IN ECCLESIA SOLENNITAS.

ADDUCENTUR regi virgines post eam. Ps. XLIV, 15.

Vere, ut ait Psalmista, Mirabilis Deus in Sanctis suis.1 Cujus tanta est omnipotentia, cujus tam vigorosa est gratia, ut mortem cunctis, etiam viris, terribilem, faciat mulieribus, imo et tenerrimis nobilissimisque puellis optabilem et optatam, non obstante naturali sexus feminei fragilitate, quæ tanta est ut instar leporum omni strepitu terreantur. Hoc in benedictissimo et electissimo undecim millium virginum agmine evidentissime innotescit. Quæ quum ab earum regina et magistra beatissima Ursula didicissent futurum eis martyrium, non modo mœrore perfusæ non sunt, non tremore expalluerunt, non passim, non sigillatim, non publice, sed neque latenter se subtraxerunt, quum tamen de multis Sanctis sexus virilis legatur, quod quamdiu commode potuerunt, persecutionem subterfugerunt. Quid ergo egerunt amabilissimæ virgines ab æterno electæ et præelectæ? Audito imminente eis certamine, omnes summe gavisæ sunt, atque in novam mox conjuraverunt militiam. Quæ fuit nova illa militia, nisi ut innocentissimarum puellarum virginalis exercitus contra ferocissimorum pultronum sceleratissimam turbam præliaretur, non corporalibus armis, sed virtutum operibus, non repercutiendo, sed omnem injuriam ac læsionem tranquillissime tolerando; non pro temporali victoria dimicando, sed pro virginitate servanda, pro fide catholica, pro unius veri Dei cultu tuendo, se ipsas interfectioni tyrannicæ devotissimo corde tradendo? Numquid tale quid a sæculo ante auditum est? Quum sanctus Psalmographus recitasset in Psalmo subtiliter naturalia opera Dei in entibus universis, in hunc gratulabundus erupit versiculum: Sit gloria Domini in sæculum, lætabitur Dominus in operibus suis.2 Sic et Plato asseruit Deum ingenti gaudio exsultasse, quum mundi machinam produxisset: prout in libro de Civitate Dei sanctus recitat Augustinus. Quod si ita est, nonne æternus, omnipotens et gloriosissimus Deus multo amplius (ut sic loquar) jucundatus esse credendus est in hoc supernaturali, inaudito ac specialissimo opere suo, quod in undenis harum nobilissimarum virginum millibus est molitus? Si beneplacitum est Domino in populo suo, et si deliciæ Dei sunt esse cum filiis hominum, certissimum est, beneplacitissimum ei fuisse et esse in inclytissimo, suavissimo, innocentissimo atque dulcissimo virginum harum exercitu.34

Itaque, quum ex subitanea novi rumoris lætitia in novam conjurassent militiam, numquid paulo post inde pœnituerunt, aut in naturalem et solitam femineamque relapsæ sunt pusillanimitatem, et non potius constantissimæ permanserunt, accingentes fortitudine suos lumbos, roborantesque brachia sua?5 Propter quod lucernæ cordis earum, id est fides earum et spes ac divinæ illuminationes, non exstinguebantur in nocte adversitatum vitæ præsentis. Quid ergo egerunt? Certe, ut refert earum Legenda, nunc belli inchoabant præludia, modo currebant, modo discurrebant; interdum prælia, plerumque fugam simulabant, omnique genere virtuosorum ludorum exercitatæ, nihil quod earum jucundissimo in Deo animo occurrebat, relinquebant intactum; quandoque meridie, aliquando vix vespere revertebantur. Quid mirum, quod proceres et primates ad tam grande ac divinum et supernaturale confluebant spectaculum, in quo adorandus paracletus Spiritus Sanctus tenerrimarum mentes juvencularum tam gratiosissime visitavit, tam mirabiliter confortavit, tam virtuose exhilaravit, tam sapientissime erudivit, tam validissime inflammavit, tam salubriter infallibiliterque direxit? Proceres itaque et primates ad tam deliciosum confluebant spectaculum, et omnes magna prorsus admiratione vehementique gaudio replebantur. Quis (inquam) istud admiretur? Nam et angeli sancti, cives cœlestes, Archangeli, Principatus, qui istis benedictis virginibus, qui præsidentibus, qui regnis atque provinciis earum præfuerunt aut præsunt, ad hoc ipsum convolabant spectaculum, et tam præelectissimo agmini congratulabantur, et virgines has felices invisibiliter visitabant, consolabantur ac dirigebant. Sed et Sponsus cœlestis gaudebat super has sponsas suas.6

Præterea contemplemur, qualis et quanta sit ista solennitas. In Ecclesiastico scriptum est: Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata et tacita.7 Salomon quoque: Fallax (inquit) gratia et vana pulchritudo;8 mulier timens Dominum ipsa laudabitur. In iis autem sacratissimis millibus virginum unaquæque fuit mulier pudorata, sancta, taciturna ac timorata. Ergo unaquæque earum digna est grandi celebritate, unaquæque earum digna est præclaris præconiis, unaquæque earum est tam sublimiter pretiosa et donum tam magnum, ut sit gratia super gratiam. Idcirco solennitas ista tam multipliciter est solennis, quot fuerunt hæ virgines gloriosæ, videlicet undecies millies. Unaquæque etiam virginum harum ultra essentiale præmium suum duplici decoratur aureola, utpote virginitatis atque martyrii gloria speciali seu præmio singulari.

Amplius, capitanea virginum harum sacrosancta et amabilissima Ursula, tam admirandæ exstitit sanctitatis, quod sola veraciter digna est celebritate non mediocriter magna. Et ipsa triplici fulget aureola, utpote virgo, martyr ac doctrix, quæ maximam harum dulcissimarum virginum partem convertit ad Christum, et omnes animavit ad martyrii palmam. Insuper magna et admirabilis valde fuit hujus præstantissimæ excellentia ac dignitas Ursulæ in donis naturæ et fortunæ ac gratiæ. Nuncque proportionabiliter magna est gloriæ suæ excellentia et dignitas sibi in cœlis collata. Fuit etenim regiæ stirpis illustrissima proles, regali potentia et regia opulentia, regali familia et regia honorificentia perornata, vallata, præfulgens. Fuit item incredibili corporis pulchritudine pollens, et instar sanctæ Esther omnium oculis gratiosa atque amabilis videbatur.9 Erat demum venustissimis moribus et omni elegantia urbanitatis conspicua, et idcirco famosissima nimis, sed et naturali ingenio omnique humana resplendens prudentia. Et quod iis omnibus est præclarius, ab infantilibus annis devotissima fuit, et in præeminenti innocentia mansit fortis ac stabilis. Et universa illa dona fortunæ atque naturæ reputavit pro modico, et cuncta quæ mundi sunt sprevit ut stercora, ut Christo placeret.10 Cubile regis pagani et diadema, tam proprium quam quod ex parte illius poterat adipisci, omnemque gloriam nuptiarum carnalium, detestabatur ut pannum menstruatæ, ut lucrifaceret Christum. Amplius, ab angelo sancto meruit sæpius visibiliter visitari, consolari, et de futuris sibi ac suis convirginibus edoceri. Fuit quoque in omni virtute perfecta; ad triumphum martyrii quasi ad deliciosum convivium adspiravit, atque se ipsam cum omni promptitudine et constantia mentis tradidit pro Sponso cœlesti in mortem. Nam caritate illius erat tota mirabiliter inexstinguibiliterque succensa.

Postremo in gloriosissimo et incomparabili exercitu isto erant non solum virgines memoratæ, sed et viri sanctissimi, clarissimi, præelecti: Pontifex summus, archiepiscopus Antiochenus, multi sancti episcopi, rex Ethereus*, beatissimæ Ursulæ sponsus, cum matre sua regina et sorore præinclyta;11 sed et alii nobilissimi viri, quorum omnium hodie celebratur solennitas.*

Ecce quam jucunda, præclara et divina est præsens festivitas. In ea ergo cordialissime gloriemur in Domino, et sacratissimæ societati Sanctorum istorum congratulemur in eo; dignissimumque exercitum virginum non solum hoc die, sed et toto anno assidue specialiter veneremur, invocemus, laudemus, et ferventissime diligamus. Earum quoque exemplo universa quæ mundi sunt, integris vilipendamus præcordiis, omnes carnales affectus penitus reprimamus; in sancta patientia, in vera mentis constantia, in spirituali fortitudine et fervore proficiamus quotidie. Custoditi simus in omnibus, et ea quæ Dei sunt, perfectius adimplere conemur, atque in omni humilitate, sobrietate, discretione, sapientia, devotione, fructuositate incessanter crescere enitamur, nullam temporis partem infructuose pertranseuntes.

Footnotes

  1. Ps. LXVII, 36. ↩

  2. Ps. ciii, 31. ↩

  3. Prov. viii, 31. ↩

  4. Ps. cXLIX, 4. ↩

  5. Prov. xxxi, 17, 18. ↩

  6. Is. lxii, 5. ↩

  7. Eccli. xxvi, 19, 18. ↩

  8. Prov. xxxi, 30. ↩

  9. Esther ii, 15. ↩

  10. Philipp. 11, 8. ↩

  11. *alias Ætherius* ↩

Chapter 208 of 278