Sermo 3
DE CONTEMPTU CARNIS, ET UNANIMI PRÆPARATIONE SANCTARUM VIRGINUM AD MARTYRIUM.
QUÆ est gens alia in terra sic inclyta? Deut. IV, 8.
Quando bona fortunæ et dona naturæ perficiuntur per munera gratiæ, et recte ordinantur ad gloriam Creatoris, faciunt hominem magis amabilem, virtuosiorem ac meritis pleniorem. Nempe quanto quis aptior mundo est, et plura propter Deum relinquit, tanto amplius promeretur et gloriosius coronatur, si Deo plenarie obsequatur. Hinc præcipui meriti perhibetur, florem juventutis Deo offerre. Quis ergo nunc queat concipere, quis possit exprimere, quanta sit excellentia virginum harum in omni gratia et virtute, in omni gloria et beatitudine, in prærogativis ac privilegiis multis? Quæ quum essent omni nobilitate, potestate, opulentia, pulchritudine, prudentia, urbanitate et elegantia decoratæ, in puellari ætate et adolescentia sua, mundum et carnem cum omni sua vanitate, voluptate, honore atque decore plenissime contempserunt, totaque mente ad Creatorem suum conversæ sunt, et pro ejus honorificentia et amore vitam suam morti et martyrio exposuerunt promptissimo animo. Certe inclytissimus est iste exercitus, cui et inclytissimi atque sanctissimi viri in copiosissimo numero erant conjuncti: in primis sanctus Papa Cyriacus, ex utero matris suæ virgo, et Deo in virginitate et sanctitate adhærens; Vincentius presbyter cardinalis; S. Jacobus patriarcha Antiochenus; S. Mauritius Levicanæ urbis episcopus, frater S. Dariæ matris beatissimæ Ursulæ; S. Follianus episcopus; S. Simplicius episcopus Ravennensis; S. Ethereus rex, sponsus Ursulæ gloriosæ, filius S. Demetriæ reginæ, frater
S. Florentinæ puellæ virgineæ; S. Clemens episcopus; S. Marculus Græciæ præsul, avunculus S. Constantiæ reginæ; Hadrianus rex, filius S. Gerasinæ, quæ fuit soror S. Dariæ matris illustrissimæ Ursulæ. Fuitque S. Gerasina mater sacrarum virginum Babilæ, Julianæ, Aureæ et Victoriæ. Nonne unaquæque personarum istarum magna meruit atque condigna est habere solennia? Quanto ergo honore omnes simul sunt honorandæ? Vere amabilissimus, suavissimus, venerandissimus est omnium horum exercitus simul sumptus.
Denique omnes Sancti in patria se invicem distincte cognoscunt, diligunt, sibi invicem complacent, in se mutuo delectantur. Sed incomparabilis hujus exercitus universi et singuli tanto ardentius se mutuo amant, tanto suavius sibi invicem placent, tanto præcordialius mutuo in suis beatitudinibus sibi condelectantur, quanto in vita hac cariores et familiariores fuerunt ad invicem, et quanto se mutuo magis ad martyrii palmam juverunt, et quo in ipso martyrio pariliores, conjunctiores et consodaliores fuerunt. Inæstimabiliter itaque in se invicem delectantur, seque spiritualiter cum omni hilaritate complectuntur in Spiritu Sancto, et omni beatitudini suæ mutuo prorsus dulcissime congratulantur. Et nos igitur toto corde congratulemur eisdem, et in speciali dilectione ac veneratione jugiter habeamus illustrissimum, delectabilissimum, sacratissimum et præamabilissimum istud horum Sanctorum atque Sanctarum collegium.
Denique ex prætacta historia vehementer, si rite advertimus, informamur. Primo, ut de nostro torpore, nostris negligentiis, imo et de nostris impatientiis et pravitatibus verecundemur. Ecce enim personæ utriusque sexus præmemoratæ, quum essent tantæ excellentiæ in omni dono naturæ et in bonis fortunæ, quum essent regiæ stirpis et adolescentioris ætatis ac summæ teneritudinis, omni opulentia, pulchritudine, potestate conspicuæ, ita mortuæ erant huic mundo, sicque mundus mortuus erat eis, quod totis præcordiis contempserunt omnia quæ sunt mundi, et nera ex nimia adipiscendi facilitate non curari aut vilipendi.
Porro qui peccandi occasiones admittit quotidie, qui spiritualis profectus impedimenta non fugit, qualiter spiritualiter crescet, qualiter corde ditabitur, qualiter ad perfectionis culmen unquam pertinget, et non magis decrescet, evacuabitur et peribit? Quod si occasiones peccandi admittere tam periculosum censetur, quam impium atque damnabile est fabulationibus vanis et frivolis, risuum et jocorum dissolutionibus, venenatis oblocutionibus inquinari, in cibo, potu, somno quotidie sine cura et animadversione excedere, et inde in alia multa et magna cadere vitia?1 Nonne ex negligentia nostra incidimus tot et tanta tamque abominabilia mala? Nam et omnia vitia voluntatis appetitusque sensitivi, ex inadvertentia, negligentia et errore rationis aliquo modo procedunt, quum rationis sit in regno animæ præsidere, voluntatem dirigere, appetitum reprimere, passiones frenare, cunctaque hominis opera ordinare. Quæ ergo est ista rationis negligentia, error seu inadvertentia, quæ omnium est radix culparum, nisi inconsideratio pertinentium ad salutem? Nec tamen consideratio quælibet talium ad salutem exstat sufficiens, quum multi scribant, dicant et prædicent illa, nec tamen vivant secundum ea. Requiritur ergo consideratio non superficialis, sed profunda; non informis, sed formata; non rara, sed frequens; non inanis, sed efficax.
Si itaque taliter quis consideret omnipotentis ac omnia intuentis Dei præsentiam, rigorosum et inevitabile ejus judicium, suæ punitionis post vitam hanc acerbitatem, æternæ damnationis intolerabilitatem, æternæ beatitudinis plenitudinem, atque cœlestium gaudiorum magnitudinem inæstimabilem multitudinemque innumerabilem;234 si item consideret quæ et quanta pro nostra liberatione tota egit superbeatissima Trinitas, et quanta pro ea laboravit ac toleravit Unigenitus Patris in carne assumpta, et quam incerta, brevis mori pro Christo lucrum5 maximum reputabant, cupiebant dissolvi et esse cum Christo, nec violentissimam dissolutionem pro Deo in juvenili ac floridissima pati abhorruerunt ætate. Et nos, quum jam tanto fuerimus tempore in sacra religione, adhuc ea quæ mundi sunt affectamus, viles et sæculares consolatiunculas admittere non veremur, religiosi rigoris relaxationem putamus esse discretionem. Et quantum a patrum nostrorum corporali exercitatione, in jejuniorum et abstinentiarum, vigiliarum ac disciplinarum, taciturnitatum et abstractionum observatione delapsi sumus, tantum ab interna eorum exercitatione, a spirituali profectu, a profunda humilitate et mortificatione salubri, a patientia inconcussa, et resignatione obedientiali ceterarumque incrementis virtutum deficimus. Nec mirum, quia non pigritantibus, non dissolutis, carnalibus, acediosis, charismatum affluentia supernorum infunditur, spiritualis profectus conceditur, illuminatio, fervor, consolatio Spiritus Sancti præstantur; sed sapiens, pius ac justus Deus, qui solus laborem et dolorem considerat, et unicuique secundum suum largitur laborem, tanto copiosiorem dat homini gratiam, quanto ad eam se homo diligentius laboriosiusque disponit, sicut per Moysen in Deuteronomio est promissum et dictum: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde et tota tribulatione animæ tuæ eum quæsieris.6 Non enim vult Deus omnipotens pretiosissima suæ gratiæ muet fallax sit vita præsens, quantis periculis simus expositi, quot et quanti nobis objecti sint laquei, quot invisibilibus, atrocissimis, callidissimis, fortissimis simus circumdati hostibus, quanta quoque sit pronitas nostra ad vitia, quanta infirmitas ad opera bona; si demum consideremus quam terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum, quam multi vocati, quam pauci electi, quam etiam simus incerti quid finaliter fiet de nobis, imo et ignoramus an simus in caritate et gratia;789 rursus, si consideremus quam indicibiliter peccata peccantibus noceant, quantum virtutes et opera virtuosa hominibus prosint, et potissimum, si rite intueamur quam amabilis et superamabilis, quam colendus ac metuendus, quam intuendus, contemplandus et venerandus sit nobis Dominus Deus noster omnipotens, quam multa et quam magna ejus sint beneficia in nobis et super nos, quantum etiam ipsum offendimus, et quam negligenter ac defectuose habuerimus nos usque in præsens, et quam districtam rationem requiret a nobis, atque ad quanta teneamur ei ex nostra professione ac aliis causis; si, inquam, hæc omnia hisque similia præfato modo consideraverimus, puta intente, frequenter, profunde et affective: nullum est dubium quin protinus timorati et custoditi, solliciti et devoti efficiemur, carnalia et caduca spernemus, spiritualibus ac divinis inhærebimus rebus, atque quotidie humiliores, patientiores, et magis temperati ac fructuosi reddemur.
Insuper, ex præinductis sacratissimi hujus collegii proprietatibus, actibus et exemplis docemur, omnia quæ mundi sunt plenissime aspernari, in solo Altissimo inflammari, in omnibus virtutum operibus strenue occupari, atque in eis tantummodo delectari; sicque mundo se exhibere crucifixum, et mundum sibi crucifixum habere, in sancta dilectione accendi, in adversitatibus gloriari, pacifice et concorditer inter proximos conversari, desiderio Christi ac vitæ beatæ mortem optare, et vitam hanc miseram velle finire.10 Viriliter ergo agamus; orationibus, psalmis, meditationibus et ceteris actibus sanctis tam immoremur assidue, ut nullum sit temporis nostri momentum quo non talibus actibus occupemur. Nec propria animositate vincamur, neque aliqua passione prosternatur ratio nostra, sed vera nobilitate ornetur, sensualitatem et impetus passionum omnino domando, et soli Altissimo totis se viribus uniendo. Ad laudem ejus.
Footnotes
Chapter 209 of 278