Skip to the text

Sermo 1

SS. RELIQUIARUM

Enarrationem epistolæ, Sancti per fidem, etc., require de S. Dionysio; enarrationem autem evangelii, Videns Jesus turbas, etc., require in festo omnium Sanctorum.

Ad religiosos

DE HONORE RELIQUIIS SANCTORUM EXHIBENDO, EO QUOD FILII ET HEREDES DEI INVENTI SUNT.

QUICUMQUE glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles, ait Dominus. I Reg. II, 30.

Ista sunt verba Dei omnipotentis irremuneratum nil relinquentis, qui unicuique secundum sua retribuit merita, et sibi obedientes fideliterque subjectos in cœlis glorificat, angelis sanctis associat, suæ deitatis clara visione æterna et secura fruitione felicitat, inobedientes vero infernali subdit damnationi, vilissimos atque miserrimos statuens illos. Hinc ait et Christus : Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.1 Denique, quanto quis perfectius glorificat Deum, tanto excellentius glorificatur ab eo. Glorificat autem Deus suos electos et suæ majestatis glorificatores, variis modis : quia non solum post vitam hanc exaltat et coronat animas eorum in cœlo essentiali præmio, quod est suæ deitatis clara per speciem visio, sed et multiplici præmio accidentali; et in tota triumphanti Ecclesia facit eos famosos, venerabiles et sublimes. Eos quoque qui eum perfecte glorificaverunt, videlicet Sanctos, glorificat et in militanti Ecclesia per multa et magna miracula, et facit eos invocari, laudari, honorari et festa de eis agi; atque in die judicii eorum glorificaturus est corpora, ut sint gloriosi in carne et anima. Interim quoque eorum reliquias, ossa seu corpora signis prodigiisque glorificat, et a fidelibus in sacris locis facit honorabiliter poni, ornari, conservari ac honorari.

Ecce quam bonus Dominus, quam fidelis et copiosissimus retributor, quam evidens confirmator et exuberantissimus attestator veritatis fidei christianæ. Quam bonum est ei servire! Quam verissime dixit Psalmista : Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus;23 et rursus, Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ! Et

Cf. Eccli. XXXVI, 6. rursus in libro Sapientiæ veraciter scriptum est: Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eorum vivent in generationem et generationem;45 in paucis vexati, in multis bene disponentur. Nempe, ut ait Scriptura:6 Custodit Dominus omnia ossa eorum; unum ex his non conteretur. Et de quorumdam Sanctorum reliquiis in Ecclesiastico fertur:7 Duodecim Prophetarum ossa pullulant de loco suo. Ecce Deus omnipotens et benignus multorum Sanctorum corpora exstincta conservavit illæsa, etiam quantum ad carnis eorum substantiam, non quantum ad ossa tantum. Et post multorum annorum curricula revelavit abscondita multorum sanctorum martyrum corpora: quæ quum elevarentur de terra, renovata sunt signa et mirabilia immutata, atque dulcissimus odor illico longe et late ac diu adspersus est. Si ergo Creator æternus et gloriosus Sanctorum sic honoravit reliquias, nonne justissimum est ut nos quoque pro modulo nostro easdem veneremur? Nec dubium quin eas venerando, veneremur animas quorum fuerunt, imo et Deum, cui deservierunt et propter cujus honorem ac gloriam honorantur.

Præterea, de hac materia magnus ille theologus Joannes Damascenus quarto libro loquitur multum subtiliter ac devote. Cujus verba, ut clarius intelligantur, sunt modicum extendenda ac declaranda. Honoramus, inquit, Sanctos tanquam amicos Christi et tanquam Dei filios ac heredes, quia ut ait Joannes apostolus, Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.8 Ideo non sunt servi dumtaxat, sed etiam filii Dei, filii utique adoptivi.9 Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.10 Christus quoque in Evangelio ait Apostolis: Vos amici mei estis;11 et, Jam non dicam vos servos. Insuper, quum omnium Creator ac Dominus, nuncupetur Rex regum in Scripturis et Dominus dominorum et Deus deorum, ergo Sancti omnino dicendi sunt reges et dii ac domini, quia1213

A Deus dicitur estque ipsorum Deus et Rex ac Dominus. Dii, inquam, sunt non natura, sed quoniam suis passionibus dominantur, et super eas ac carnem propriam regnant, atque divinæ imaginis similitudinem, ad quam facti sunt, inviolatam custodiunt. Honoranda sunt ergo corpora Sanctorum, qui fuerunt ministri et amici ac filii Dei, quorum corpora facta sunt promptuaria ac pura cœnacula Creatoris, qui dixit, Inhabitabo in illis et inambulabo, et ero illorum Deus; et quia justorum animæ in manu Dei sunt, nequaquam tanget illos tormentum mortis.14 Mors enim Sanctorum, somnus est magis quam mors. Laboraverunt namque in præsenti sæculo, et vivent in sempiternum;15 et pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Quid igitur pretiosius quam esse in manu Dei? Deus enim est vita et lux, et qui in manu Dei sunt, in vita et luce exsistunt. Apostolus quoque ait:16 Nec scitis quoniam corpora vestra templum sunt Spiritus Sancti? Honoranda sunt ergo corpora Sanctorum tanquam animata templa, et tanquam animata tabernacula Conditoris.

Denique Christus Dominus fecit nobis Sanctorum suorum reliquias esse fontes salutares, multiplicia beneficia effluentes, et conferentes unguentum boni odoris, quod manat ex eis.17 Etenim si ex rupe et dura petra aqua emanavit in eremo, Deo præcipiente, et si ex maxilla asini fluxit aqua sitienti Samsoni, nequaquam incredibile est, unguentum suave ex Sanctorum reliquiis emanare sitienti donum ac virtutem Dei atque Sanctorum honorem qui ab ipso est.1819 Ecce Sanctorum corpora operantur miracula: per ea dæmones expelluntur, infirmi curantur, cæci vident, leprosi mundantur, tentationes et tristitiæ dissolvuntur; per ea descendit omne donum optimum a Patre luminum ad eos qui indubitata fide postulant ea.2021 Amplius, Sancti sunt duces et intercessores nostri apud Deum. Si ergo multum laborant homines ut habeant ducem et advocatum apud re-

Lev. XXVI, 12; II Cor. VI, 16. gem terrenum, qui apud illum faciat verbum pro eis: quanto magis honorandi sunt Sancti, qui sunt duces intercessoresque nostri?

Præterea, quum hæc ita se habeant, valde rationabiliter institutum est, ut quævis congregatio sive particularis Ecclesia specialem agat solennitatem de Sanctorum reliquiis ei concessis, quum Sancti illi singulariter orent pro habentibus ac venerantibus suas reliquias, imo et multa beneficia impendant locis et congregationibus ubi eorum servantur reliquiæ.

Sic ergo Sanctorum nostrorum honoremus reliquias, imo Sanctos nostros in suis reliquiis, ut eorum virtutes strenue imitemur. Ipsi namque per multas tribulationes transierunt fideles.22 Transierunt ad tempus per aquam et ignem, et educti sunt ad refrigerium sempiternum, nuncque lætantur pro diebus quibus humiliati sunt, et pro annis quibus viderunt mala, et dicunt:2324 Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum;25 laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Ubi est, mors, victoria tua?26 Ubi est, mors, stimulus tuus? Jam saluberrime et suavissime experiuntur quam verissime dixit Apostolus: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam;27 itemque, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Fuerunt Sancti isti in hac vita mundi corde, atque in sanctitate et justitia Deo incessabiliter servierunt. Ita et nos agere enitamur. Emundemus nos ab omni inquinamento animæ et corporis, totisque viribus Deum glorificemus, id est, gloriosum esse testemur ac28

II Cor. IV, 17. demonstremus, ei adhærendo, obediendo ac obsequendo tam reverenter et pure, tam timorate ac fervide, tam instanter ac incessanter pro posse nostro, ut decet tam supergloriosissimo Deo nos adhærere, obedire, servire.

Offeramus ergo nos ei omni die, imo indesinenter, in holocaustum, mancipando nos totos ac plene ejus obsequiis, et igne sui amoris omnino inardescamus ac inflammemur, ita ut a superiori animæ parte in inferiores vires ardor ille redundet, propriamque voluntatem per plenam obedientiam ei prorsus mactemus ac immolemus. Unde virtuosis exercitiis tam strenue immoremur, tam continue occupemur, ut non solum vitemus peccata, sed a vitiorum quoque reliquiis et ab obligatione ad pœnam eripiamur. Reliquiæ namque vitiorum, sunt debilitas resistendi malis exercendique bona et pronitas ad peccandum. Obligatio vero ad pœnam manet in nobis, quamdiu non satisfecimus plene pro omnibus culpis nostris ita ut si moreremur evolare possemus. Sed quanto plus proficimus in caritate et gratia, in donis virtutibusque infusis et acquisitis, seu quanto plus assuescimus et usitamur virtuosis actibus jugiter occupari, ita quod habituamur et radicamur in eis quotidie magis ac magis, tanto perfectius liberamur et emundamur a prætactis vitiorum reliquiis atque reatibus seu obligationibus ad pœnas pro culpis nostris. Ad quod peragendum accendamur et confortemur orationibus, meritis et exemplis Sanctorum quorum reliquiæ in præsenti requiescunt ac honorantur Ecclesia: quos devotissime invocemus, diligamus ac veneremur.

Footnotes

  1. Joann. xii, 26. ↩

  2. Ps. xci, 5. ↩

  3. Ps. cxxxviii, 17. ↩

  4. Sap. III, 5. ↩

  5. Eccli. XLIV, 14; ↩

  6. Ps. XXXIII, 21. ↩

  7. Eccli. XLIX, 12. ↩

  8. Joann. I, 12. ↩

  9. Galat. IV, 7; ↩

  10. Rom. VIII, 15, 17. ↩

  11. Joann. XV, 14. ↩

  12. Apoc. XIX, 16. ↩

  13. Ibid. 15. ↩

  14. Sap. III, 1. ↩

  15. Ps. CXV, 15. ↩

  16. I Cor. VI, 19. ↩

  17. Exod. XVII, 6; ↩

  18. Judic. XV, 19. ↩

  19. Num. XX, 11. ↩

  20. Ibid. 5, 6. ↩

  21. Jacob. I, 17. ↩

  22. Judith VIII, 23. ↩

  23. Ps. LXXXIX, 15. ↩

  24. Ps. LXV, 12. ↩

  25. Ps. CXXIII, 6, 7. ↩

  26. I Cor. XV, 55. ↩

  27. Rom. VIII, 18. ↩

  28. Rom. VII, 1. ↩

Chapter 226 of 278