Skip to the text

Sermo unica

QUARE DEFUNCTIS CONFERENDA SINT SUFFRAGIA UNDE JUVENTUR; ET UBI SIT PURGATORII LOCUS.

SANCTA et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. II Mach. XII, 46.

Quemadmodum recitat Petrus Damianus, S. Odilo audiens quod apud vulcanum Siciliæ multoties audirentur voces ululatusque dæmonum, eo quod per eleemosynas et orationes vivorum de eorum manibus eriperentur animæ defunctorum, statuit ut in monasteriis suis, post festum omnium Sanctorum, fieret commemoratio omnium fidelium defunctorum. Quod postmodum summus Pontifex ordinavit et jussit a tota Ecclesia observandum, ut saltem generalibus adjuventur suffragiis animæ pro quibus specialia non aguntur.

Est itaque valde pium ut vivi pro defunctis exorent. Primo, quia defuncti in purgatorio exsistentes, sunt in suppliciis valde magnis. Dicit equidem Augustinus, quod pœna purgatorii excedit omnem pœnam vitæ præsentis, quamvis sancti martyres horribilia passi sint tormenta. Thomas etiam asserit, quod pœna purgatorii major sit quam pœna morientium in ipso mortis articulo, dum puncturæ mortis cor transfigunt ita quod rumpitur. Unde leguntur quidam fideles in raptu seu ecstasi quadam pertulisse purgatorii pœnas per duas horas aut circiter: quibus ad se reversis apparuit quod per annos ducentos aut prope fuissent in pœnis. Secundo, quia defuncti in purgatorio se ipsos juvare non valent, eo quod non sint in statu merendi aut demerendi: qui status finitur in morte. Hinc mortui clamitant in tormentis: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.1 Tertio, quia defuncti in purgatorio per caritatem nobis conjuncti sunt: ideo, sicut tenemur eos diligere, ita et benefacere eis obligamur, orando seu aliis modis eos juvando. Quarto, quia ipsi quum fuerint liberati a pœnis, erunt memores benefactorum suorum, et deprecabuntur pro ipsis.

Præterea agnoscendum, quod morientes in culpa mortali, sunt in æternum damnati; qui vero in caritate et gratia moriuntur, et tamen pro suis peccatis nondum plene satisfecerunt, descendunt in purgatorium, et ibi torquentur quousque eorum peccata per pœnas ibidem satis puniantur, nisi eis per vivos aut certe per Beatos in patria succurratur. Non enim solum per viventes in sæculo isto, sed etiam per regnantes in cœlo juvantur. Verumtamen posset quis de suis peccatis tantum dolere, et coram Deo de eorum obscenitate in tantum verecundari, atque ad Deum tam amorose et fervide affici, quod Deus dimitteret illi peccata sua totaliter, etiam quoad pœnam, et sine pœnitentiali satisfactione evolaret in cœlum. Hoc quoque sciendum, quod multi pœnitentiam sibi in confessione injunctam persolvunt, eaque persoluta, mox moriuntur, et tamen in purgatorium projiciuntur, quoniam satisfactio illa non fuit sufficiens: idcirco, quod restat in purgatorio luunt. Insuper unusquisque pro suis propinquis et benefactoribus ac sibi commissis, et his qui se ejus orationibus commendaverunt, specialiter debet orare et alia suffragia exhibere, tanto plus quanto majores et plures rationes habet hoc faciendi. Sicque viventes pro suis parentibus, uxoribus, filiis ac filiabus, præcipuis quoque benefactoribus vel qui juxta suas vires eis plus benefecerunt, debent specialius exorare, et alia bona defunctis accommoda peragere.

Consequenter scire oportet, quæ sunt suffragia seu opera bona vivorum quæ magis juvant defunctos. Horum primum et maximum est celebratio Missarum. Nec dubium quin celebrationes a virtuosis sacerdotibus factæ, plus juvent. Nec expedit vivo ut aliquem manifeste vitiosum inducat ad celebrandum, si possit vitare. Nam talis peccat mortaliter celebrando, sicut et in quolibet actu ordinis sacri. Sacrificium tamen hostiæ salutaris suam efficaciam non amittit; sacerdosque vitiosus, in quantum publica persona et in persona Ecclesiæ orans, exaudibilitatem quamdam sortitur. Secundum est oratio, et præsertim Officium defunctorum, quod vocatur vigilia seu agenda, habens psalmos et lectiones atque orationes sibi convenientes; et devota lectio totius Psalterii aut partis ipsius. Tertium est eleemosynarum largitio, et ceterorum operum misericordiæ exhibitio, præsertim facta ex caritate ac ordinata ad defunctorum subsidium. Quartum est jejunium seu abstinentia. Quintum est disciplina, scilicet flagellatio proprii corporis pro defunctis caritative accepta. Sextum est peregrinatio. Septimum, accensio luminarium, atque similia pie ad Dei honorem pro defunctis exhibita. Denique pœnitentia ab amicis facta, prodest defunctis. Indulgentiæ quoque Ecclesiæ possunt eis communicari, et fideles indulgentias quas merentur, communicare possunt defunctis.

Postremo, locus purgatorii probabilius creditur esse sub terra, secus et supra infernum, quamvis ex dispensatione et gratia Dei aliquæ animæ extra locum illum purgentur. — De hac autem materia habentur multa valde utilia in Aurea legenda, seu Passionali Sanctorum : quæ requirantur ibidem.

Itaque sic succurramus defunctis, quod modo nobis subveniri appeteremus si in eorum pœnis essemus. Et specialiter in hoc die subveniendum est omnibus fidelibus defunctis, præsertimque his qui specialibus carent suffragiis, secundum quod institutum est hoc ab Ecclesia sancta. Nam pro parentibus, propinquis, commissis, benefactoribus, recommendatis orandum est quolibet die : imo valde decens et pium est ut quilibet Christianus etiam quolibet die aliquid boni agat pro universis fidelibus defunctis; atque ut magis idonei sint viventes subvenire defunctis et exaudiri pro eis, studeant esse in caritate et gratia.

Footnotes

  1. Job xix, 21. ↩

Chapter 225 of 278