Sermo 2
DE MULTIPLICI RATIONE QUAMOBREM SANCTORUM RELIQUIÆ SINT VENERANDÆ, ET DE MODO AD CORDIS MUNDITIAM PERTINGENDI.
NEMO unquam carnem suam odio habuit. Ephes. v, 29.
Sancti cum Christo regnantes, corpora sua in terris relicta non mediocriter diligunt, utpote instrumenta per quæ tot et tanta operati sunt bona et tantam beatitudinem meruerunt, et item tanquam propriam materiam cui formaliter erant uniti sicut parti substantiali, et tanquam rem felicitatis capacem, in fine sæculi resuscitandam et animæ conglorificandam. In qua glorificata, habebit anima gloriosa multiplex gaudium ad accidentale pertinens præmium: quo gaudio multiformi interim caret anima sancta. Hinc anima separata, quamvis gloriosa, naturalem habet inclinationem ad reunionem cum corpore suo, non tali quale hic habuit illud, sed tali quale tunc illud est habitura, præsertim quum anima naturaliter sit corpori unibilis, ejusque forma. Hinc constat quod valde acceptum ac placitum sit Sanctis, quod eorum reliquias honoramus in terris, et quod fideliter orent pro nobis ac protegant nos dum facimus istud. Cum ingenti igitur devotione Sanctorum veneremur reliquias, tanquam instrumenta ac media per quæ divina ad nos descendunt charismata. Nam et ipsos Sanctos in eorum reliquiis honoramus.
Porro quam honorandi sint Sancti, possumus ex diversis faciliter considerare. Honor namque debetur virtuti ac sapientiæ, auctoritati et potestati prælaticæ, paternitati et majori ætati. Si jam esset in mundo vir tantæ sanctitatis ac sapientiæ, et tantæ potestatis in faciendis miraculis, ut erant sancti Apostoli et alii innumerabiles Sancti, quam ardenter optaremus illum videre? qualiter ad eum inspiciendum properarent ac currerent homines? Quum igitur constet quod sanctitas, sapientia, perfectio et potestas sanctorum viatorum quantumlibet excellentium, modici sit momenti respectu sanctitatis, sapientiæ, perfectionis et potestatis eorum in patria (unde quum Dominus et Salvator de præcursore suo dixisset, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista; mox addidit, Qui autem minor est in regno Dei, id est infimus Beatorum, major est illo;1 quum tamen nequaquam sit dubitandum, sacratissimum Præcursorem ad summum venisse angelicum chorum atque seraphicum ordinem): patet quam venerandissimi sint Beati cum Deo regnantes, qui Creatori suo perfecte assimilantur similitudine gloriæ, quoniam vident eum sicuti est; qui de cetero nunquam possunt peccare, et omnia intuentur ac sciunt in Verbo æterno; quorum sanctitas, sapientia, perfectio, virtus, potestas, beatitudo inæstimabiliter magnæ sunt et præclaræ.
Ad eorum ergo societatem perpetuam jucundissimumque adspectum ferventissime anhelemus, celerrime properemus, indefesse curramus. Quod totum tanto perfectius agimus, quanto eorum virtutes et opera sancta efficacius imitamur. Quumque exteriora opera sanctitatem et meriti rationem non habeant nisi ex interiori radice, caritate et gratia, imo tanto sint Deo acceptiora, majorisque meriti apud eum, quanto ex puriori corde, ferventiori dilectione, sinceriori intentione et perfectiori virtute procedunt; si volumus Altissimo multum placere, et magni apud eum meriti apparere, atque sublimem in cœlis thronum attingere, oportet ut studeamus habere cor purum, caritatem ferventem, intentionem sinceram, et ceterarum virtutum perfectionem.23
Præterea, ad cordis munditiam non sufficit, actualiter non peccare, seu pravis cogitationibus et vitiosis affectionibus non fœdari: alioqui dormientes et actu nihil agentes, quamvis iniqui, essent mundi corde. Nec rursus ad cordis munditiam sufficit, stricte loquendo, carere omni mortali peccato: alioqui omnes exsistentes in caritate, exsisterent mundi corde, quum tamen multi eorum sint valde pusilli, infirmi, insipientes et proni ad mala, ac negligentes. Ad cordis ergo munditiam pertinet atque exigitur præcipuus decor interior, intensa et impermixta defixio mentis in Deo, seu actio undequaque (id est ex omni parte) perfecta. Nec tamen ad hanc cordis munditiam requiritur venialiter non peccare, aut quotidianis carere venialibus culpis (si enim dixerimus quia peccatum non habemus, mentimur), sed tam studiose Deo vacare, virtuosisque actibus tam assidue et ferventer insistere, ut quotidiana illa peccata quotidie deleantur, et insuper in caritate ac omni virtute proficiatur, quum non proficere, perhibeatur deficere.4
Denique virtutes se invicem juvant, consolidant ac tuentur. Propter quod non solum concatenatæ, sed et aliquo modo æquales in eodem dicuntur, non absolute, ita ut unaquæque earum sit alteri compar in dignitate (non enim in eodem fides est caritati in dignitate æqualis), sed proportionaliter: quia quanto quis plus proficit in una, præsertim in caritate, tanto plus proficit in aliis, loquendo in genere, quia nec ista profectus istius æqualitas est omnino proportionata, quum unus perfectorum magis abundet in una virtute quam in alia. Propter quod de quolibet fertur Sanctorum: Non est inventus similis illi. Dicuntur ergo virtutes æquales, quantum ad æque firmam in suo subjecto radicationem quantum in ipsis est, quantum ad æqualem facilitatem exsequendi proprios actus quantum est ex parte ipsarum.5 Itaque crescente una virtute, crescunt omnes: quemadmodum si in cithara erit sonorum proportio, oportet ut una chorda tenta, tendantur et reliquæ. Nihilo minus unus magis pollet ac viget usu seu actu unius virtutis, quam alterius. Quod ex diversis potest contingere causis. Primo, ex naturali dispositione complexionis, ex qua unus aptior est ad unius quam ad alterius operationes virtutis. Secundo, ex majori assuefactione qua se amplius exercitavit in unius quam in alterius actione virtutis. Tertio, ex novi status assumptione: ut si quis notabiliter virtuosus intret religionem, non mox tam expeditus est ad quarumdam actum virtutum ut is qui diu fuit in religione, quamvis non sit minus virtuosus quam ille. Quarto, quoniam minus tentatur de vitio alicui suæ virtuti contrario. Quinto, quoniam Deo sic placet, et ipse frequentius movet hominem ad actus virtutis unius, quam alterius.
Denique, quum ira, impatientia, incontinentia, cupiditas, timor carnalis, tristitia sæcularis, et similes passiones ac vitia actum caritatis et contemplationis impediant, certum quod homo non possit esse in caritate ac sapientiæ dono perfectus. Idcirco, quantum quis crescit in caritate et dono sapientiæ, tantum crescit in virtutibus moralibus ac ceteris donis. Rursus quum dicat Apostolus, Caritas patiens est, benigna est, caritas non æmulatur, non irritatur, non inflatur, non quærit quæ sua sunt;6 certum est quod quanto quis efficitur magis caritativus, tanto fit magis mitis ac patiens, magis liberalis et humilis. Iterum, quanto quis amplius diligit Deum, tanto perfectius obedit ei in omnibus, et tanto plus diligit et approbat quæ amat ac diligit Deus, tanto etiam plus abhorret ea quæ detestatur Dominus: et ita in omni virtute proportionaliter crescit.
Dicunt autem doctores, quod octo beatitudines quas ponit Salvator, sint excellentes actus virtutum, potissime virtutum purgati animi. Quumque munditia cordis sit una beatitudinum, constat quod sit alicujus virtutis actus, puta caritatis aut sapientiæ, cui correspondet beatifica visio Dei pro præmio, Christo dicente:7 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Est (inquam) actus perfectus et realiter idem quod sanctitas seu summa perfectio mentis, videlicet actus ex omni parte perfectus, ita quod ei adjungitur summa humiliatio, plena patientia, perfecta mansuetudo, sobrietas, castitas liberalitasque plenaria. Sicque oritur iste actus non solum ex ferventissimo, sed etiam humillimo, mitissimo, patientissimo, sobriissimo, castissimo, liberalissimo corde.
Igitur, quum tota acceptabilitas promerendique ratio in exterioribus exsistens operibus, ab interiori dependeat puritate, caritate ac rectitudine; ut opera nostra exteriora sint Omnipotenti multum placentia ac meritoria, studeamus simul in puritate, caritate omnique virtute proficere, in omni humilitate, patientia, mansuetudine, temperantia, pietate nos exercere, virtuosis actibus ordinate, jugiter et ardenter insistere, Dei auxilium ad proficiendum incessabiliter implorare. Unusquisque etiam pro viribus exerceat se in actibus virtutum illarum ad quarum contrarios actus magis est inclinatus ex naturali dispositione aut prava consuetudine. Nec quisquam persuadeat sibi magnum se esse in caritate, aut sapientiæ dono contemplationisque gratia, nisi in vera humilitate, stabili patientia, prompta obedientia, atque in omni mansuetudine, sobrietate, discretione ac filiali timore magnum se esse experiatur. Atque pro interna cordis puritate conservanda, fovenda, perficienda, simus indesinenter solliciti, omnem pro posse culpam vitando, et quotidiana mala quotidie digne et efficaciter diluendo, Dei præsentiam semper considerando, et mentem ad eum assidue elevando. Ad laudem Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 227 of 278