Skip to the text

Sermo 2

DE CURIS ET PERICULIS SOLITUDINI ADJUNCTIS, NECNON REMEDIIS EAM DEO OPTIMO PLACENTEM EFFICIENTIBUS.

SEDEBIT solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Thren. III, 28.

Rectissime ait Scriptura: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et præpara animam tuam ad tentationem.1 Nam omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.2 Et tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos, qui per Zachariam prophetam loquitur de electis:3 Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum.4 Hoc expertus sanctus Job: Probavit me (inquit) quasi aurum quod per ignem transit. Sic contigit præelecto Dei puero innocenti Hugoni, devotissimo patri nostro.5 Mox namque ut Cartusiensem Ordinem est ingressus, novam sensit tentationem, et nunc acrius, nunc remissius passus est eam. Imo novam ingresso militiam renovavit hostis malignus omnia antiquæ suæ malignitatis certamina; et præsertim castissimo atque virgineo huic viro, qui creditur nunquam peccasse mortaliter, ingessit stimulum carnis impudenter die ac nocte. Sed quid fecit ad hæc eremicola novus? Genua sua fixit in terra, Dei auxilium indefesse ac ferventissime invocans; gemitibus suspiravit ad cœlum, ei qui fecit cœlum et terram se recommendans, et ei tranquillissimo corde semper inhærere et vacare desiderans; pectus suum pugnis tundebat, ea quæ ipso renitente versabantur in pectore suo phantasmata fœda abhorrens, redarguens et quasi excutere cupiens, et quamvis sublimiter justus, tamen cum publicano humillime dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.6 Lacrimis suum vultum rigavit, exemplo ejus qui dixit: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?7 Sciebat quippe vir sanctus, lacrimosis orationibus misericordiam Omnipotentis celeriter provocari, imo et Omnipotentem quodammodo vinci, flecti, ligari.

Itaque et nos dum tentationem incidimus, ita agamus. Dei adjutorium cum omni fiducia et fervore incessabiliter deprecemur, pectora nostra percutiamus, et omne quod displicet Deo, ex intimo corde despiciamus. Cum fletibus atque gemitibus adspiremus ad Dominum: ad Regem cœli stillet oculus noster; Christum propter nos in cruce distentum, transfixum, inter latrones occisum, omni cum diligentia adspiciamus; rigorem divini judicii, acerbitatem infernalis supplicii, brevitatem et incertitudinem vitæ præsentis, beatitudinem regni cœlestis pensemus, et qualiter sancti Patres nostri certaverunt, reminiscamur. Sicque agente Spiritu Sancto, prævalebimus cito, magnumque gratiæ incrementum adipiscemur, atque in spiritualibus rebus, in præliis cum invisibilibus hostibus, in exercitiis virtuosis efficiemur experti, imo ad consulendum aliis apti. Et per experientiam agnoscemus quam pauper et debilis, quam miser et instabilis sit homo ex semetipso, et quam fortis, dives ac victoriosus ex Deo. Tunc quoque experiemur verum esse illud in Tobia: Quia post tempestatem Dominus facit tranquillitatem, et post fletum exsultationem infundit.8

Denique hoc ipsum copiose et feliciter expertus est S. Hugo, quia sæpe illa sua cessavit ad tempus tentatio, et tanta ei donabatur pax pectoris, et consideratio divinorum promptissima, quod mirabatur quid fuerat et quid subito factus esset. Et post pugnarum duritiam, contulit ei Pater misericordiarum et Deus totius consolationis gustare ac prælibare manna illud cœleste absconditum, hoc est æternæ Deitatis atque futuræ beatitudinis dulcedinem gratiose et aliqualiter experiri.910 Et tamen modicum illud tale erat ac tantum, ut propter illud plenius obtinendum ac dulcius degustandum, facile sperneret quidquid delectabilitatis habet aut offert hic mundus. Verumtamen in hora horum bonorum non debet hæc sentiens immemor esse circumstantium imminentiumque malorum, sed ad futura prælia esse paratus, quia militia est vita hominis super terram;11 et perseverare in iis oportet usque in finem, quia tentatio durat usque in finem, in eum utique finem qui præsentis peregrinationis est terminus.12 Unde et S. Hugoni in prætacta consolatione et contemplationis quieta dulcedine parva exstitit mora, sed rursus ad consueta certamina, rursus rapiebatur ad bella. Verumtamen viri sancti, Deo operante, paulatim sic universas dæmonum conculcant insidias, vincunt tentationes, expugnant invasiones, enervant virtutes, quod eos de cetero aggredi et tentare verentur, rariusque impugnant: quamvis Sanctis in vita hac tentationes et tribulationes quandoque non desunt; sed quo perfectiores exercitatioresque fiunt, eo facilius prævalent, et diuturniori ac frequentiori pace fruuntur, imo et in adversis in Deo dulciter soporantur et conquiescunt.

Præterea, ut nunc de nostra imperfectione, negligentiis atque pigritiis plenius humiliemur, advertamus qualis fuerit conversatio Patrum nostrorum in Cartusia tempore S. Hugonis. Erant (ait Legenda) tunc in congregatione illa justorum, viri tam clerici quam laici miræ sanctitatis, ipsisque summis principibus ac prælatis Ecclesiarum plurimum reverendi. Prior domus, nomine Basilius, ab omnibus eum noscentibus nominabatur sanctus. Nec facile erat cognoscere quis inter illos ferventior, quis perfectior posset censeri. In domandis corporibus fuit ibi rigor ita discretus, quod nullus eorum infra vires agere contentabatur, nec ultra vires quid aggredi sinebatur. Fervebat in eis communiter studium rigidæ paupertatis, odium superfluitatis, necessariorum parcitas, oblivio temporalium, desiderium æternorum, magna humilitas et cordis contritio, sui ipsius abjectio, prælatio sociorum. Sic legendi assiduitas, contemplandi sublimitas, orandi ac meditandi suavitas vigebant in monachis, ut incredibile videretur quanta etiam gratia laicis Fratribus affluebat. In iis exercitiis Hugo continuabat dies ac noctes, nec aliud causabatur profectui adversari nisi temporis brevitatem: cui in lectionibus, orationibus, meditationibus occupato, tempus omne videbatur brevissimum. Eidem quoque S. Hugoni Spiritus Sanctus per senem quemdam, de statu et gradu suo futuro præscientiam dedit. Quum enim instante tempore conferendi ordines sacros, senex ille, Cartusiæ monachus, debilitate suprema laborans, dixisset Hugoni, Ecce, fili, jam in te est an velis sacerdos fieri, respondissetque Hugo, Quantum in me est, pater, nihil plus appeto in hac vita, senex subjunxit: O quid dixisti? O toties legisti, ad sacerdotium qui non accedit invitus, accedit indignus! Ad hanc vocem Hugo perterritus, ad objurgantis pedes prosternitur, flens veniam deprecatur.13 Et senex: Surge, inquit, nec turberis, non jam fili, sed domine mi. Scio vere quo spiritu sis locutus. Tibi igitur dico quia statim eris sacerdos; et post, tempore desuper præstituto fies episcopus.

Itaque Hugo factus episcopus, quantum crevit sacro ordine, tantum profecit sancta devotione. Sicque altaris exercebat officium, ac si visibilem contrectaret manibus Salvatorem. Nec perfunctoria afficiebatur compunctione ad horam et postmodum mentem ad levia relaxabat, sed in tanta uniformitate atque custodia continuit animum, ut dici posset de eo:14 Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati. Corpus suum domabat jejuniis, vigiliis et flagellis; et crebro prostratus in terram, Dominum exoravit pro communi bono Ecclesiæ, et ut iram suam a populo suo averteret, et misericordiam suam acceleraret. In omni loco et tempore, quod loci aut temporis ratio flagitabat, hoc faciebat. Nunquam lectulus tenuit eum vigilantem vel ad momentum, dummodo esset incolumis. Si quando intempestive excitabatur a somno, confestim ad orationem surrexit, nisi repente in soporem resolveretur.

Ex his innotescunt humilitas, patientia, fervor, discretio, zelus, labor et perfectio S. Hugonis. In quibus omnibus eum viriliter sequi debemus; et quando corripimur sive a præsidente, sive a fratribus, nequaquam ægre accipiamus, sed culpam nostram humiliter fateamur, veniamque precemur. Humiliemus quoque nos ipsos in omnibus; nec ad aliorum regimen se quisquam arbitretur idoneum, sed ad sui ipsius operandam salutem insufficientem, quemadmodum Hugo quum ad prioratum postularetur, sapientissime mox ostendit: Nunquam per unum diem potui custodire me ipsum. Nec ad exteriora tractanda aliquis inclinetur, sed cum beatissimo viro Hugone solis spiritualibus ac interioribus occupari optemus. Sicque universa contemnatur ac protinus pellatur ambitio. In omni loco et tempore faciamus pro posse quod locus et tempus requirunt, et omnia ordinate agamus, atque in sapientia medioque virtutum permaneamus uniformes ac solidi instar solis. Non parcamus sanctis laboribus, nec sopore deprimamur inerti, sed zelo boni communis simus accensi. Et quo minus prædicando, eo plus orando et virtuose vivendo laboremus indesinenter pro reformatione Ecclesiæ in omni ipsius statu, gradu ac ordine. Postremo, in hoc nostram ponamus perfectionem, ut quotidie cum pleniori humilitate, recentiori devotione, ardentiori affectione Domino obsequamur; et cuncta bona quæ egimus, pro nihilo aut modico reputantes, studeamus omni hora peragere meliora, perfectiora adjicere, merita cumulare.

Footnotes

  1. Eccl. II, 1. ↩

  2. Judith VIII, 23. ↩

  3. Sap. III, 6. ↩

  4. Zach. XIII, 9. ↩

  5. Job XXIII, 10. ↩

  6. Luc. XVIII, 13. ↩

  7. Ps. XLI, 4. ↩

  8. Tob. III, 22. ↩

  9. Apoc. 11, 17. ↩

  10. II Cor. 1, 3. ↩

  11. Eccl. 11, 27. ↩

  12. Matth. 11, 22. ↩

  13. Job i, 1. ↩

  14. 1 Reg. 1, 18. ↩

Chapter 233 of 278