Sermo 3
DE FIDELITATIS BONO, QUANTUM UBIQUE DECEAT ESSE INCORRUPTUM; DE SACERDOTII DIGNITATE, MODO FIDELITER ADMINISTRETUR.
FIDELIS servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Matth. XXIV, 45.
Sicut ait Salvator, Qui in modico fidelis est, et in majori fidelis erit;1 sic sanctus pater noster Hugo, quia in minoribus officiis exhibuit se fidelem, meruit ad sublime pontificatus promoveri officium. Et quoniam quæ a Deo sunt, ordinata sunt, ipse sanctus vir nequaquam ingessit se ipsum, nec sibi sumpsit honorem, imo prope importune atque humillime restitit, ut ejus testatur Legenda.23
Itaque in episcopum sciens se esse electum, nequaquam gloriabatur inaniter, quasi de cetero præ solito honorandus, quasi pluribus præcepturus, quasi videndus, reputandus et glorificandus ab omnibus; sed omni instantia die ac nocte compunctioni, puritati orationibusque insistens, non aliter exspectabat status sui immutationem, quam nauta ex ventis ac nubibus imminentem horribilem tempestatem. Nec potest quis quotidianam cordis ejus agoniam, angustiam tristitiamque quas tunc patiebatur, exponere, dum cogitabat se fructuosa cellulæ suæ otia esse mox amissurum, pro quibus succederent molesta palatiorum negotia. Deflevit ergo amare contemplativæ vitæ dispendia, quietæ meditationis et serenæ orationis instantia detrimenta.
Porro antistes effectus, nil de pristina reliquit aut minuit humilitate. Imo ad pontificii sui accedens locum, sedebat super equum non phaleris adornatum, sed mantica oneratum, in qua vestes pelliceas et cetera quibus nocturno tempore vel diurno uteretur, habebat inclusa. In sua deinde residens cathedra, tanquam vir per omnia prudentissimus vere, non cessavit sibi associare atque conjungere viros prudentia ac sapientia præditos, virtuosos ac timoratos, quorum fretus consiliis auxiliisque munitus, injunctum strenuissime explevit officium. Sic et de Saule legitur rege, quod quemcumque vidit virum robustum et bellicis rebus aptum, illum sibi associavit.4 Talibus ergo viris munivit suam Ecclesiam, decoravit suum collegium, dignitates contulit ac præbendas. Unde quum quidam inter Parisienses theologos atque canonicos famosissimus dixisset ad eum, Gloriosam, domine episcope, exhibuistis vestram Ecclesiam insignium multitudine clericorum præ cunctis mundi Ecclesiis, essetque mihi optabile eorum numero sociari, respondit: Et nos id libenter concederemus, si inter eos residere velles, et mores scientiæ corresponderent.
Præterea homines modesti ac pudici spiritus arctius diligebat, nec alios suo gregi scienter conjunxit. Nihil quoque bono pacis dixit in vita hac præferendum, nihil seditionis turbationisque peste amplius fugiendum. Prælatos quoslibet incessabiliter hortabatur unitatis atque concordiæ vinculum cum suis inviolabiliter conservare. Fuit item tantæ constantiæ et tam justus, quod nulli potestati contra justitiam cessit: in tantum quod summum excommunicavit forestarium regis, eo quod contra Ecclesiæ suæ libertatem debacchari cœpisset. Convivantibus secum se honestissime conformavit, eratque in mensa hilaris, sed modeste. Quumque musici interessent conviviis, maxime studuit gravitati, et ad interiora se recollegit, ne extra sensualiter oblectaretur. In ecclesia cum psallentibus ipse psallebat. Negligenter aut festinanter legentes sive psallentes terribiliter increpavit. In dedicationibus ecclesiarum, in celebrationibus ordinum ceterorumque ecclesiasticorum officiorum, præ labore pene deficientibus et sibi invicem succedentibus ejus ministris, ipse indefessus mansit ac alacer, a summo mane usque ad profundas tenebras noctis jejunus manens in illis laboribus. Leprosis ceterisque ægrotis benignissimus ac liberalissimus fuit, pedes eorum frequenter lavans, extergens et osculans. Leprosos visitavit multoties, et inter eos consedit, ac deformiores diutius atque suavius amplectebatur, et optime consolabatur eosdem. Unde vir quidam notabilis experiri cupiens anne S. Hugo ex tanta humilitate aliqua tangaretur elatione, semel dixit ad eum: Martinus osculando curavit leprosum; tu leprosos quos oscularis, non sanas. Cui episcopus: Osculum, inquit, Martini curavit leprosum; osculum vero leprosi animam meam sanat.
Denique, ad monasterium suum frequenter redibat, et ibi in cella contemplationi et sanctis exercitiis tam devotissime ac divinissime insistebat, quod sæpe egrediens splendidum cœlestibus radiis vultum cornutamque ex consortio Dei faciem gerere videbatur, ita quod sæculares angelicam ejus vitam admirabantur, et de suis conquerebantur impedimentis mundanis. In loquendo erat cautissimus, ne quovis modo mendacii incideret culpam. Unde ea narrando de quibus certitudinem non habebat, semper addidit aliquid quo falsitatis periculum vitabatur. Bona quæ egit, Deo omnino adscripsit, jugiter conquerens quod ex sua defectuositate non satis pure agerentur ab eo, donaque Dei ex sua fragilitate aut negligentia quodammodo macularet. In sepeliendis mortuis tanquam alter Tobias diligentissimus fuit, nec opus hoc pietatis reliquit aut festinantius adimplevit, quamvis a rege Angliæ aliisque magnatibus invitatus esset et exspectaretur ad convescendum.
Insuper, quotidie devotissime celebravit tam in monachatu quam præsulatu, quando ad hoc possibilitas adfuit; et erat in eo mira devotio circa dominica sacramenta. Unde die quadam quum celebraret, Christus in forma splendidissimi pueruli cuidam adstanti clerico in hostia sacra apparuit. Ex devotissima demum ac frequentissima perceptione dominici Sacramenti merebatur præcipue singularem cordis munditiam omniumque virtutum firmitatem percipere. Invisibilium quoque et spiritualium secretorum mysteria inter reverenda canonis secreta ei ubertim revelabantur. Tantæ insuper fuit perfectionis, quod dum regis Angliæ et archiepiscopi sui tyrannica potestate plurimum vexaretur, ita quod omnes sui immaniter fluctuabant, ipse cum omni tranquillitate mansit immotus, et mox ut lectulum introivit, dulciter obdormivit. Et sicut nemo æqui et recti tenacior eo fuit, sic nemo facile inveniebatur qui in discussione veri et falsi eo esset velocior: quod jurisperiti adscripserunt miraculo. Unde et dominus Papa omnia difficiliora Anglicanarum causarum negotia ei commisit. Ipse quoque frequenter summum sollicitavit Pontificem ut ab episcopali absolveretur officio: cui summus Antistes nullatenus acquievit. Quum dominus quondam Bellicensis, claustralis effectus, a S. Hugone petisset sibi in communi Fratrum colloquio recitari formam pacis inter reges initæ, ad hanc tanti viri petitionem ferventissimus Ordinis zelator Hugo non modice contristatus, respondit: O domine pater, etsi episcopis, non tamen monachis licet audire rumores. Moxque ad spiritualem ædificationem verba convertit.
Præterea, ultima infirmitate decumbens, sacramento Eucharistiæ, quod ei afferebatur, obviam processit de lectulo nudis plantis, cilicio, tunica et cuculla vestitus, et ante tremendum Sacramentum genua flectens, suppliciterque adorans, oravit diutius, infinita commemorans beneficia Salvatoris, et multipliciter se accusans. Deinde devotissime illud accepit et gratias egit, imminenteque morte et psallentibus qui adstabant, fecit se poni in pavimento cineribus cooperto, ac placidissimo vultu spiritum sensim recolligens, illum in manus Creatoris commisit ac tradidit, quum canticum Simeonis inchoassent psallentes.5 Quo defuncto, corpus ejus multis millibus hominum ostensum est purius vitro, lacte candidius, rosis vernantius. Et sicut ipse adhuc vivens, circa mortuorum sepulturam fuit sollicitus, sic Deus ei concessit venerabilissimam sepulturam. Cui præter inferiores innumerabiles, interfuerunt archiepiscopi tres, quatuordecim præsules, abbates plures quam centum, duo reges cum aliis magnatibus atque nobilibus multis. Deus quoque Sanctum suum multis et magnis mox mirificavit prodigiis. Ex quibus omnibus innotescit præcipua sanctitas hujus sacratissimi præsulis.
Postremo, omnia nunc de eo inducta, ad nostram essent ædificationem vertenda, nisi prolixitas hoc vetaret. Sed unusquisque nostrum ea applicet sibi; et sanctissimi hujus Patris nostri exemplis accensi, Deo juxta Cartusiensis Ordinis professionem digne ministrare conemur, in omni cordis custodia et recollectione interna, cum quotidiano profectu et indesinenti fervore, omni sensuali affectu excluso. Et circa Sacramentum altaris humillime, purissime, reverentissime et affectuosissime nos jugiter habeamus. Et taliter conversemur, ut ad celebrandum quotidie simus (quantum humana permittit fragilitas) dispositi et condigni. In omni persecutione et tribulatione permaneamus in Deo quieti, patientes, fixi ac solidi; et sæculares vitemus rumores, universaque verba otiosa, vana, illicita. Nec otio pigritiæ unquam locum demus in nobis, sed cum metu filiali et reverentia cordiali incessabilique fervore serviamus, inhæreamus atque uniti perseveremus Altissimo.
Footnotes
Chapter 234 of 278