Skip to the text

Sermo 1

S. HUGONIS CARTUSIENSIS ET EPISCOPI LINCOLNIENSIS

Enarrationem epistolæ et evangelii, cum suis sermonibus ad sæculares, require de S. Nicolao.

Ad religiosos

DE INNOCENTIÆ AC OBEDIENTIÆ AUREIS VIRTUTIBUS, S. HUGONIS EXEMPLO, RELIGIOSO CUIQUE IMITANDIS.

BONUM est viro quum portaverit jugum ab adolescentia sua. Thren. III, 27.

Quamvis peccator conversus teneatur Deo multum regratiari, magis tamen (ceteris paribus) tenetur ad hoc innocens justus, quoniam innocentia valde præcipuum est Deitatis donum, facitque hominem instar angelorum amabilem. Hoc innocentiæ donum fuit præcipuum in sanctissimo patre nostro Hugone, Lincolniensi episcopo, devotissimo Cartusiensi. Cujus tota conversatio nobis proponitur in exemplum, et est exemplaris, virtuosa atque notabilis valde. Qui jugum Christi, non solum ab adolescentia, sed ab infantia quoque sua portavit. Nempe quum circiter octo esset annorum, traditus est collegio regularium canonicorum, et spiritualem inchoavit militiam antequam sciret aut experiretur quid sit vivere mundo. Atque ex tunc sic per arduam viam salutis, per observantiarum regularium semitas, per disciplinæ rigorem progressus est, quod vita tota ipsius ab ejus ortu usque ad occasum, unum continuumque fuit martyrium. In quo tamen spiritualium consolationum affluentias sæpe ac dulciter valde expertus est: quemadmodum martyres sancti utriusque sexus in suis passionibus ac martyriis ubertim divinarum consolationum suavitatibus perfundebantur, in tantum ut tormenta vix videbantur sentire sive advertere. Quid igitur nobis incumbit, qui ante religionis ingressum per tot annos vanitatibus, voluptatibus, pravitatibus dedimus locum in nobis, et tot ac tantis sceleribus inquinavimus animas nostras, nisi ut comparatione hujus sancti patris nostri Hugonis episcopi vilipendamus et humiliemus nos vehementer, omnique adversitate et tribulatione ac aspernatione nos esse dignissimos fateamur, et eas æquanimiter toleremus; tam studiose quoque Deo servire et cohærere conemur, ut sicut in nobis abundavit culpa, ita abundet in nobis de cetero gratia?1

Denique, quamvis teste S. Gregorio, his qui illicita non commiserunt, licita merito concedantur, his vero qui multa commiserunt illicita, etiam licita juste negentur; tamen S. Hugo semper tam rigorose tractavit suum corpusculum, semper ad perfectiora et arctiora sanctitatis itinera tam fervide adspiravit, atque tot licita sibi subtraxit, quasi multis ante fuisset criminibus irretitus. Nos econtrario, qui non solum tam enormiter in mundo peccavimus, sed in cœnobio quoque tam negligenter remisseque viximus, nil sustinemus nobis deesse, commoda atque solatia nostra sensualia quærimus: quæ si negentur, murmuratio et impatientia oriuntur ac regnant in nobis. O quantum a sancto distamus Hugone! Ejus ergo intuitu erubescamus et emendemus, atque pœnitentiæ fructus operemur condignos; et quantum propriæ voluntati contra Dei præcepta ac Ordinis instituta consensimus et delectati impie sumus, tantum de cetero propriam voluntatem ad Dei honorem, præceptis Creatoris statutisque Ordinis obediendo ac refrenando subdamus.

Porro sanctus pater noster beatissimus Hugo, inter præcipuos Sanctos verissime reputandus, ab infantia sua ad omnem obedientiam dedit cor suum, et quidquid sibi a superioribus suis injungebatur, quamvis arduum erat, mox gratanter amplectebatur, et prompte ac strenue prosequebatur: demptis his in quibus obedientia videbatur aliquid habere de proprio, utpote his quæ ad suam promotionem, laudem et excellentiam videbantur spectare. In quibus tanquam humillimus, multum humiliter satisque fortiter salva obedientia resistebat: sicut dum ad prioratum postulabatur, et quando in episcopale fuit electus officium. Sed, proh dolor! jam multi religiosi agunt contrarium, quia ad obediendum in his ad quæ propria inclinat affectio, promptos se exhibent; porro in his quæ eorum naturali inclinationi aut privatæ affectioni, seu propriæ voluntati, animositati aut tarditati sunt contraria, ad obediendum sunt ferrei: qui obedientiam suam esse nullam ac fictam agnoscant. Videant ergo et imitentur obedientiam S. Hugonis, qui quum adhuc esset puerulus in canonicorum collegio, magistro suo spiritualique patri, cuidam canonico vita atque scientia præclaro, tam plenarie obediit, quod ad illius admonitionem prorsus vitavit pueriles ludos, jocos et dissolutiones coævorum ac sodalium puerorum. Deinde ex præcepto prioris sui, patri suo carnali, viro nobili ac devoto, seniori et ægro, usque ad mortem illius promptissime in omnibus necessariis ministravit. Deinde factus diaconus, sacris deservivit mysteriis cum metu et reverentia ac ferventissima mentis compunctione. Et in hoc eum potissimum sequi conemur, nec mensæ Regis æterni cum aliqua adstare macula præsumamus.2 Quum insuper S. Hugo inter regulares canonicos mira fulgeret perfectione, prudentia ac sapientia, omniumque judicio consummatus in omni diceretur virtute, ipse reputavit se necdum initium perfectionis aut dignæ conversationis attigisse.

Et hoc Sanctis Dei est proprium, ut quo splendidius desuper illustrentur, quo in luce contemplationis, æternæ et creatæ mentis sanctitatem et eminentiam clarius intueantur, eo propriam defectibilitatem et nihileitatem, imperfectionem ac labilitatem profundius speculentur. Sicque totaliter humiliant et contemnunt se ipsos, et quantum a condigna Creatoris honorificentia, quantum a virtutum plenitudine [et] perfectionis apice distent, lucidissime cernunt. Vident se non solum a divinæ majestatis sanctitate, perfectione et excellentia infinite deficere, nec solum a supernorum civium puritate, fervore et consummatione ineffabili modo occumbere, imo et a quorumdam prædecessorum ac patrum suorum, potissime sanctorum Apostolorum et apostolicorum virorum munditia, perfectione et vertice vehementer esse remotos ac deficientes. Hinc suam qualemcumque conversationem, quamvis in suo genere sublimiter virtuosam, ducunt pro nihilo, et ad meliora ac viciniora saluti3, toti totis adspirant præcordiis atque celerrime properant, extendentes se assidue ad virtutum omnium incrementum, ad devotionis et compunctionis augmentum, ad ampliorem corporis castigationem, ad prolixiores et puriores orationes, ad meditationes salubriores, ad geminæ caritatis profectum, ad vigilias protractiores disciplinasque acriores, ad intentiorem cordis custodiam, ad totius humilitatis, patientiæ mansuetudinisque abyssum. Sic fecit pater noster devotissimus Hugo. Nam quamvis in statu præfato multos instrueret, ædificaret et optime gubernaret, percepta tamen sublimi Cartusiensium fama, mirabiliter affectavit illos videre, ardentissime cupiens ipsorum adunari consortio. Noverat itaque (docente Apostolo) æmulanda esse charismata meliora, et vitam solitariam ad contemplationem divinorum esse aptissimam;4 maximi quoque meriti esse se ipsum Deo totaliter in holocaustum offerre, ac propriæ voluntati in omnibus propter Deum simpliciter renuntiare; et unumquemque tanto excellentiorem desuper gratiam obtinere, quanto districtiorem introierit Ordinem, dummodo in eo se digne habuerit, et cetera paria sint.

Quoniam itaque Ordinem istum sumus ingressi, studeamus indesinenter in eo efficaciter conversari, et solitudini quod suum est exhibere, ut mundanorum omnino obliti, supernis ac spiritualibus jugiter simus intenti. Ab interno Deitatis amplexu nullus nostram queat mentem abstrahere. Tanto caritatis fervore Deo adhæreamus, ut ab ejus intuitu cessare non valeamus. Etenim ubi amor, ibi et oculus;5 ubi thesaurus, ibi et animus. Si filii sæculi hujus sic affici possunt ad fœdam carnem, ad aurum et gemmas, ut incessanter sint memores talium, et quidquid foris exerceant, ab illorum affectu et imaginatione non conquiescant; amplius potest quis, et merito quilibet debet, ad summum et primum illud amabile, Deum naturaliter et interminabiliter bonum, totius amabilitatis superoptimum fontem, tam fervide affici, tam amorose diligere illud, sic transformari in ipsum, ut indesinenter memor sit ejus, atque in omni occupatione et actione externa recordetur ipsius cum ingenti ardore, et summa delectatio sua sit ipsum conspicere et affari, nec ab ejus allocutione interna desistere, sed in cordis secretissimo fundo ipsum cordialiter exorare, laudare, contemplari, diligere et amplecti, detestarique omnia quæ tam divinæ et sanctæ exercitationi sunt impeditiva. Istud certe est solitariæ vitæ finis, mortificatis desideriis carnis, in spiritus libertate, in mentis serenitate, in gaudio spirituali Deo sic esse unitum. Quod esse non potest, nisi cor fuerit gratia Dei et omni virtute repletum. Idcirco ad istud per spiritualem profectum jugiter properemus, juxta modum prætactum.

Footnotes

  1. Rom. v, 20. ↩

  2. Luc. III, 8. ↩

  3. Hebr. vi, 9. ↩

  4. I Cor. xii, 31. ↩

  5. Matth. vi, 21. ↩

Chapter 232 of 278