Skip to the text

Sermo unica

S. CÆCILIÆ VIRGINIS ET MARTYRIS

DE S. CÆCILIA VIRGINE ET MARTYRE, ET DE GRATIIS QUIBUS DECORATA FUIT, ET QUANTA PER EJUS CONSTANTIAM ATQUE MAGNANIMITATEM VIRTUS OPERATA SIT DIVINA.

SICUT lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Cant. II, 2.

Beatissimam virginem Cæciliam Deus omnipotens et benignus multiplici atque fortissima gratia decoravit. Primo in hoc, quod quum esset corpore speciosissima, genere nobilissima, valdeque opulenta atque juvencula, tamen in omnibus iis quæ solent homines juvenes trahere ad peccata, ipsa permansit devotissima, sancta et constantissima. Fuit enim ex nobilissimo genere Romanorum, et tamen quum foris deauratis vestibus esset induta, ad corpus suum tenerum ac virgineum portavit cilicium, orationibus ac laudibus Dei diebus vacans ac noctibus. Jejuniis quoque in tantum fuit intenta, quod frequenter biduo aut triduo semel tantum reficiebatur.

Secundo in hoc, quod juvenem Valerianum nomine, sponsum suum cui fuerat desponsata, mirabiliter valde convertit ad Christum. Quum enim cum sponso suo secreta thalami accepit silentia, dixit ad eum: O dulcissime atque amantissime juvenis, tibi secrete revelo quod habeo angelum sanctum corporis mei custodem. Qui si senserit quod fœdo amore contingas me, statim occidet te. Si autem viderit quod sincere me diligas, amabit te sicut et me, et ostendet tibi gloriam suam. Valerianus autem mox divinitus tactus, respondit: Si vis ut credam tibi, ostende mihi angelum ipsum, et cognito quod vere sit angelus, faciam quod hortaris. Porro si alium diligis virum, te occidam et illum. Cui Cæcilia: Si in Deum verum credideris baptizatusque fueris, angelum cernes. Misit itaque sponsum suum ad S. Urbanum Papam, a quo quum baptizatus rediret, invenit sponsam suam Cæciliam cum angelo in cubiculo conferentem, et duas coronas ex rosis liliisque consertas in manu habentem, quarum unam dedit B. Cæciliæ, Valeriano aliam, dicens: Tu, Valeriane, quoniam salubri credidisti consilio, pete quod vis. Qui ait: Nil in hoc mundo plus diligo quam unicum fratrem meum. Peto ergo ut et ipse mecum veritatem agnoscat. Angelus dixit: Placet Deo petitio tua, et ambo cum palma martyrii venietis ad eum.

Tertio in hoc, quod ipsa præclarissima virgo Cæcilia Tiburtium, fratrem Valeriani sponsi sui, tam sapienter instruxit atque tam fortiter roboravit in fide, quod dixit ad eam: Qui ita non credit, bestia est. Deinde dixit fratri suo Valeriano: Miserere mei, et perduc me ut baptizer.

Quumque a sancto Papa Urbano baptizatus fuisset, angelos vidit frequenter, et quidquid rogavit, obtinebat celeriter. Exinde Valerianus et Tiburtius orationibus ac eleemosynis insistentes, sanctorum martyrum corpora sepelierunt. Ob hoc, quum idolis sacrificare nollent, decollati sunt et martyres gloriosi effecti.

Quarto in hoc, quod ipsa B. Cæcilia, non solum duos præfatos fratres convertit, sed et alios plures quam quadringentos, quibus Almachius urbis præfectus eam tradiderat quatenus ad sacrificia eam urgerent deorum. Qui omnes a præfato baptizati sunt Papa Urbano.

Quinto in hoc, quod ipsa sacra Cæcilia præfecto Almachio tam sapienter respondit, eumque publice coram omnibus confutavit; insuper ab eodem pœnam martyrii tam patientissime tulit, atque fortissima mansit in pœnis horrendis ac diuturnis. Nam jussit eam in bulliente balneo concremari, in quo ipsa per noctem diemque mansit illæsa. Tunc præcepit eam in balneo decollari. Quam spiculator ter in collo percutiens, nec tamen caput ejus amputare valens, seminecem reliquit: quia decretum fuit ne quartum ictum acciperet decollandus. Porro ipsa dignissima atque sanctissima virgo ac victoriosissima martyr triduo supervivens, omnia sua dedit pauperibus, et universos a se conversos S. Urbano Papæ commendans: Hujus, inquit, tridui vitam mihi a Domino postulavi, ut hos tuæ beatitudini commendarem, et domum hanc meam in ecclesiam consecrares. Quumque migrasset ad Dominum, S. Urbanus Papa eam inter summos sepelivit Pontifices.

Ecce quam mirabiliter et supermirabiliter ac gratiosissime operatus est incomprehensibilis omnipotens Deus in hac virgine præelecta, cui angelus tam frequenter, familiariter visibiliterque apparuit, per quam duos fratres illos, nobiles adolescentes, divites, animosos, feroces, lascivos, tam repente convertit et in mitissimos agnos mutavit, totque paganorum centena traxit ad fidem. Quæ insuper non plus timuit mortem quam paleam, imo ad martyrium ardentissime suspiravit. In quam nec igneus calor, nec ferri acumen potuit naturalem perficere operationem. Quæ constantissima ac magnanimis, imo et sapientissima mente adstitit ac respondit præfecto. O quantum vicit in ea sexum fragilem teneramque naturam virtus et gratia Spiritus Sancti! Vere fuit in ea valde fide prædominans gratia, caritas æstuantissima, illuminatio supernaturalis continua.

Itaque tantæ virginis martyrisque exemplo discamus proprium corpus castigare, vitia et concupiscentias mortificare, vanitates mundi, delicias carnis, prosperitatem terrenam contemnere, Deoque fortiter adhærere, et proximos toto posse ad ipsum convertere. Postremo, magnates et nobiles sæculi hujus, quos sæpe oportet ex causa pretiosius indui, exemplo gloriosæ ac generosæ Cæciliæ discant sub vestibus pretiosis humilem gerere mentem, et si tanta gratia eis conceditur, cilicio tegere propriam carnem, orationes, jejunia ac ceterarum actus virtutum diligere, exercere, amplecti. Itaque hanc præamabilem Christi sponsam, amorosam piissimamque Cæciliam fervide diligamus, fiducialiter invocemus, reverentialiter veneremur.

Chapter 235 of 278