Skip to the text

Sermo 1

S. CLEMENTIS PAPÆ ET MARTYRIS

DE VITA ET EXCELLENTIA S. CLEMENTIS, ET QUANTUM AB ILLIUS PERFECTIONE HUMANA DISTET IGNAVIA.

MIRABILIS Deus in Sanctis suis. Ps. LXVII, 36.

Quamvis hoc verbum de quolibet Sancto verificetur, de beatissimo tamen Clemente singularissime atque verissime dici potest, quia per modum valde mirabilem Deus traxit eum ac suos parentes et fratres ad viam salutis. In quibus omnibus impletum est illud Sapientiæ : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.1 Porro vitam suam ac parentum et fratrum suorum ipsemet pius ac sanctissimus Clemens in Itinerario suo descripsit. In quo libro multa continentur pulcherrima atque subtilia, quamvis propter aliqua ibi contenta, liber inter apocrypha computetur.

Itaque, sicut ex Itinerario illo probatur, electissimus Dei Clemens ex illustrissima Romanorum est ortus prosapia. Nam pater ejus nomine Faustinianus, ex imperatoris fuit progenie, habuitque filios tres, scilicet Faustinum et Faustum ac Clementem. Uxor vero ejus fuit pulcherrima et pudica, ac fidelissima sibi. Quumque frater Faustiniani eam appeteret, nec ipsa hoc viro suo vellet insinuare ne inter fratres lis oriretur, excogitato somnio, a suo obtinuit viro ut cum duobus filiis suis Faustino et Fausto, se ad tempus absentaret a Roma. Et quum fuisset cum illis in navi, naufragium passa est navis, et ipsa super saxum quoddam a fluctibus est ejecta: quæ filios suos putans submersos, præ dolore proprias manus morsibus dilaniavit. Filii vero per tabulam evaserunt, et a piratis inventi, venditi sunt cuidam honestæ matronæ, quæ eos dilexit ut proprios natos, et liberalibus fecit artibus erudiri. Postmodum adhæserunt Simoni mago. Cujus fallaciis cognitis, adhæserunt gloriosissimo, sanctissimo atque beatissimo archiapostolo Petro. Porro pater S. Clementis, quum de conjuge sua ac filiis nil posset percipere, relicto sub tutoribus Clemente puero juniore sex circiter annorum, navem ingressus est ut quæreret conjugem, et adversitatibus actus, ad paupertatem devenit, atque in alienis locis permansit, ita quod per viginti annos Clemens in Roma persistens, nihil percepit de eo.

Præterea, Clemens philosophiæ vacavit, et animæ immortalitatem libentissime audivit probari, habuitque diversas mentis angustias de isto, an scilicet esset vita post hanc vitam, et retributio meritorum. Quumque sanctus apostolus Barnabas Romam veniens, prædicaret ibidem, S. Clemens eum in sua accepit domo. A quo quum audisset de sapientia et miraculis beatissimi Petri apostoli, ardentissime cœpit optare ejus adspectum. Sicque post breve tempus secutus est Barnabam in Judæam, qui perduxit eum ad S. Petrum; atque ex tunc inseparabiliter Petro adhæsit. Insuper quadam vice B. Petrus Clementem de sua inquirens progenie, et audiens ab eodem quemadmodum mater sua cum duobus filiis discessisset a Roma, et (ut ipse credebat) esset cum illis submersa, et qualiter pater suus navigasset pro matre inquirenda, nec unquam redisset, ex compassione lacrimas fudit. Postmodum S. Petrus ad locum quemdam divertens, et ibi feminam eleemosynam a pertranseuntibus postulantem reperiens, ejus quoque diffortunia audiens, intellexit quod mater esset Clementis, adduxitque eam ad ipsum. Paulo post Faustinus et Faustus, qui aliis nominibus vocabantur Nicetas et Aquila, a B. Clemente audientes quid ei acciderit, cognoverunt quod fratres ejus essent, et matrem suam deosculari cœperunt. Tandem beatissimus Petrus cum tribus fratribus illis ad locum divertens secretum, reperit ibi senem venerandum ac pauperem, cum quo collatione disputationeque habitis, comperit quod pater esset Clementis fratrumque ejus. Qui patrem suum deosculabantur; et mater eorum accurrens, virum suum cognovit atque amplexa est.

Itaque prima laus et excellentia S. Clementis, est magna excellentia ejus in donis naturæ ac bonis fortunæ. Erat namque in naturalibus optimæ dispositionis egregiæ indolis, ingeniosus, pius et solers, ditissimus, illustrissimus, maximusque philosophus. Et certe quam præclarus philosophus atque astrologus fuerit, ex verbis ejus in suo Itinerario innotescit. Hinc ait in sermone de B. Clemente S. Bernardus: Acceperat B. Clemens nobile genus, amplas possessiones, multam hereditatem, scientiam quoque quamplurimam, ita ut optimus illius temporis philosophus haberetur.

Secunda laus ejus, est gratiosa et plena conversio ejus ad Christum, ac maxima dilectio ejus ad Petrum apostolum, ac fidelissima adhæsio sua ad ipsum. Omnia namque prædicta propter Deum reliquit, et ineffabilem ad S. Petrum habuit caritatem. Quum etenim S. Petrus quadam vice propter copiosissimam multitudinem turbarum eum sequentium, divisisset eam in tres partes, et duas præmisisset sub fratribus S. Clementis, B. Clemens dixit ad summum Apostolum: Deo gratias quod me non misisti, nam præ tristitia obissem. Cui respondit Apostolus: Et si te mitterem, nonne obediendum esset? Respondente autem Clemente quod ab eo separari non posset, sed ei semper optaret servire, dixit Apostolus: Ego tibi tanquam nobili viro rusticanus potius vellem servire. Quo audito, lacrimæ mihi eruperunt, ait Clemens, eo quod sermonem istum dixit mihi vir tantus, quo totus mundus inferior habebatur. O quantus fuit gloriosissimus Petrus in corde S. Clementis, qui dixit totum mundum esse Petro inferiorem! Et certe sic fuit, intelligendo per totum mundum universum genus humanum tempore illo exsistens. Fuit etenim S. Petrus universalis, summus et plenus Christi vicarius super illud, et totius prælatus Ecclesiæ.

Tertia excellentia S. Clementis, est dignissima ac fructuosissima præsidentia ejus super universalem Ecclesiam: quoniam S. Petro in papatu successit. Quum etenim Petrus, Domino revelante, sciret se protinus moriturum, convocato fratrum cœtu, S. Clementem præsentem ac plurimum renitentem seque humillime excusantem, suum instituit successorem. Qui, Petro defuncto, fructuosissime præfuit, et per se ac subditos suos convertit undique innumerabiles gentiles ad Dominum. Nam et divinum Dionysium ejusque socios misit ad Gallias, et alios sanctos prædicatores ad alia loca direxit quamplurima. Porro Domitillam virginem, Domitiani imperatoris neptem, sacro velamine consecravit.

Theodoram quoque Sisinnii amici imperatoris uxorem convertit, atque in castitatis proposito roboravit. Deinde per preces et merita S. Clementis ac Theodoræ, Sisinnius est conversus, et plus quam cum trecentis de domo sua a Clemente sanctissimo baptizatus. Per ipsum autem Sisinnium multi nobilium et amici Nervæ imperatoris crediderunt in Christum. Insuper in exsilium missus in insulam, plus quam quingentos una die ad sacrum Baptisma perduxit, et ipse cum aliis idolorum destruens templa, per totam provinciam infra unum annum septuaginta quinque construxit ecclesias, valdeque multos Romanorum convertit ad verum Deum.

Quarta excellentia ejus, est venustissimus splendor morum suorum ac viscerosissima pietas ejus, ob quam merito Clemens vocatus est. Tanto enim morum decore pollebat, quod tam Judæis quam paganis, et maxime Christianis omnibus, valde complacuit carusque fuit. Nam et præfectus qui de mandato Trajani imperatoris ipsum in exsilium misit, quum eum esset missurus, cum lacrimis dixit, Deus tuus, quem pure ac jugiter colis, te adjuvet; deditque ei navim, et necessaria ministravit. Singularum etiam regionum inopes habuit scriptos, et indigentibus necessaria condonavit, ac liberalissimus ac compatientissimus fuit in pauperes.

Quinta laus ejus, est magnitudo divinæ sapientiæ sibi collatæ, qua non solum verbo sed et scripto docuit multos. Unde secundum Hieronymum libro de Viris illustribus, scripsit epistolam valde utilem ad Corinthiorum Ecclesiam. Et in Itinerario suo scribit multa valde salubria de gestis et miraculis documentisque Petri apostoli, sicut a Jacobo apostolo fuit rogatus. Sed et epistolas scripsit ad apostolum Jacobum; et de vita clericorum multa ordinavit ac scripsit. Unde et in Decreto multa allegantur ac inseruntur de verbis et scriptis S. Clementis.

Sexta laus ejus, est excellentia miraculorum quibus Deus eum ornavit. Nam et in Roma fecit prodigia, et prece ab eo fusa, præfatus Sisinnius cæcus et surdus effectus est, et rursus orante Clemente, auditum recepit ac visum. Insuper, quum in exsilium esset missus, fidelibus ibi maximum fontem orando de terra produxit: qui fons crevit in fluvium. Quumque jussu Trajani dux quidam S. Clementem, ligata ad collum ejus ancora, præcipitasset in mare, dicens, Jam non poterunt eum pro deo colere; orantibus Christianis adstantibus ut Deus corpus sancti martyris eis monstraret, mox aqua maris per milliaria tria recessit. Tunc omnes fideles illi per siccum ingressi, repererunt per modum templi marmorei habitaculum a Deo paratum, atque ibidem in arca corpus S. Clementis, et ancoram juxta eum. Revelavitque Deus discipulis gloriosi Clementis ne inde tollerent corpus ipsius. Omni demum anno, tempore suæ passionis per septem dies ad tria milliaria abiit aqua per tempora longa, quousque exigentibus habitatorum peccatis, sublatum est beneficium tam miraculosum et magnum.

Postremo, quemadmodum in sermone de hoc beatissimo martyre ait S. Bernardus: Congratulamur huic martyri sancto, sed gloria ejus nostra confusio est. Quid eum imitari negligimus? Ille pro Christo nullis adversitatibus cessit, nos nec unum verbum injuriæ volumus pati. Ille sanguinem fudit pro Christo, nos nec aquam, id est lacrimas pœnitentiæ, fundimus propriis pro peccatis.2 Nec in sudore vultus nostri vescimur pane nostro, castigando corpora nostra et concupiscentias refrenando, multoque minus habemus lacrimas devotionis spiritualis jucunditatis, sed instar mulierum ac parvulorum laudamus Sanctos qui pugnaverunt contra tyrannos et dæmones atque peccata, ipsi vero pugnare non possumus, vel magis non volumus, imo juncis fragilibus cedimus, id est, minimis adversitatibus tentationibusque dejicimur. Sed resipiscamus, et illustrissimi martyris hujus accendamur ac roboremur exemplis, ipsum diligamus, veneremur ac invocemus, et superemus nos ipsos. Regnum namque cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud: hi scilicet qui salubriter vincunt se ipsos. Propter quod Salomon protestatur:3 Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.4 Viriliter ergo agamus, et confortetur cor nostrum.

Footnotes

  1. Sap. III, 6. ↩

  2. Gen. III, 19. ↩

  3. Ps. xxvi, 14; xxx, 25. ↩

  4. Prov. xvi, 32. ↩

Chapter 236 of 278